De origine Ordinis Camaldulensis. Cum apologia in auctorem historiæ Romualdinæ, Augustini Fortunij à Fesulis monachi Angelorum Florentiæ

발행: 1592년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

o R D. CAMALDU LENSIS. cum mortificatione Carnis, ac Sensuum: sicut duae Columbae albae insinuant puritatem mentis, & corporis, atq; animi simplicitatem, cum meditatione Pallionis Christi tela D. N. qui est Stella super posita: ut probentur Spiritus, si ex Deo sunt: & verE ut contemplativi lucent.

APOLOGIA.

' Alia cum extiterint Camaldulensis Ordinis nostri exordia quemadmodu ex antiquis monumetis Sacrae Eremi constat; hi nos latius in nostris Historiis exarauimus,qus Decreto Patrum probatae superioribus annis impressae fuerunt aere publico. Equidem satis mirari non desino, qua ratione adductus Reuer. Auctor Romualdinae Historiae diuersa de Origine vestimenti albi;Nomectaturaeq; Cogregationis tradere voluisse videatur. Quandoquidem unica sola est veritas , quae fides, atque Anima Historiar censetur. Is namque demisterio Scals canestis S. Romualdi verba iaciens, Monachos tantum splendescentes fuisse commemorat: quod autem albescentes extiterint ,1 silentio praeterit. De Nomine

autem CAM Dv Ns I, nititur ostendere ex relatione

cuiusdam Monachi nigri, Discipulos S. Ronaualdi primis temporibus vocitatos tu iste Romualdinos in quadam Scri- Itura, in qua de Petro Vrseolo, Ioanneq; Graiienico ha-ebatur mentio. Quasi velit arguere, idem de nobis quoq; euenisse. Quae nimirum diuersitates cum aliis infra citatis di si friuolae omnino sunt, & pro nihilo 1 nobis reputantur, qui inducti fuimus ad scribendum ex obedientiae Maiorum

Sacramento: emensq; sumus spacium XII. annorum in earum compilatione. Quo temporis decursu per omnes Prouincias dedimus opera in singulis Coenobiis sicut bis termin sacra Eremo nostra, in Archiuioq; Camalduli sontis boni inprimis incubueramus) sigillatim omnes Scripturarum, Instrumentorum, atque Privilegiorum paginas fideli diligentiae cura euolucre, non solum uti Monachus , verumo etiam

12쪽

s DE ORIGINE etiam uti Notarius publicus, quo in seculo fungebar officio. Veruntamen quia non omnibus datum est adire Chorinthum 1 S multi multa loquuntur: Quo tendat Dictorum huius Eremitae nouitas, breuis huius Apologiae responsionibus aperire aggredimur. Quatenus videlicet sacra nostra C MALDvo Eremus in sua Origine Lssionem pati dignoscitur. Nam in caeteris telam iptius Romualdinae Historiae in suo robore in prysentiarum relinquimus. Idq; protestatione quoq; praemissa, quod honoris solummodo nostri gratia, hortatione religiosorum amicorum ad id faciendum adducimur: non ut cuiquam ex professo iniuriam irrogare velimus. Tametsi iste Pater cum Alienigena genere, atque praesbyter secularis primum Religionem ingressus, S internos nullatenus Ursatus, videtur appulisse animum adscribendum magis fretus ingenio,inulta se scire putans,& in suo sensu abbundans deceptus, quam ut res haud dubie maximmopere trita eius sentetiς indigeret iudicio, seu dissinitione. Quod enim ad album Vestimentum attinet, cum ipse fortasse non legerit ea, suae ex antiquis Eremi nostrae monumentis a Patribus Vitae S. Rona ualdi addita fuere, quae impressa fuit sub auspiciis Leonis X. Ponti Max. Anno I I 3. . propter obtenta Anno eius primo amplissima in iis nouae

Congregationis nostrae Privilegia ι In quibus quidem Monumentis haec habeέur verba. Anno υcro Domini MXII. idem B. P. Romualdus cupiens locum idoneum Eremiticae Conuersationis

inuenire, peruenit adissum locum Camalduli, ubi dum paululum lasses requiesceret, raptus inflixitu vidit ad instar Iaco calam excet'famsuo vertice caelum tangentem, per quam splendescentium, atqs albesensium videbatur ascendere multitudo. Nil mirum profecto

quod Participium Albescentium ab ipso subtrahatur; seu

fides ca testis Oraculi non fuerit integre ab eodem notata. Albesco namq; Verbum, albus fio apud Grammaticos significat: quemadmodum videlicet Discipuli S. Roinualdi, antea tunicis nigri, propter ipsam caelestein Visionein in albos iam iam immutari incipiebant . praeterea cum non an

13쪽

ORD. C AMAL DV LENSIS. smaduerterit in eisdem Monumentis illa Verba, peruenit adirium locum Camauuli: nil mirum, ut in hac quoque parte deceptus, minime sit recordatus, quomodo plaetaeq; ex Confregationibus Religionum Vocabulum sui Cognominisucunt ex loco, unde originem trahunt. Qualis Carmelitarum a Monte Carmelo non ab Helia propheta, seu Helisso Auctoribus & Carthusienss a Carthusa Sylva. Vallis

Vmbrosae ab Aequivoca Ualle, cum reliquis: & sua Montis Coroni,cui iste Pater primus Romualdinae Cognomentum addidit. Quod enim ad citatam scripturam tempore Ducis Urseoli pertinet, & eorum temporum Monachorum; si isti Romualdini scripti usquam leguntur; nos quidem certe ni hil aduersamur, quominus taliter in Aquitania nominari potuerint, & sertasse hodie nominentur; si qui eorum successores inueniuntur. Sed consequentiam negamus, Ut nos C AMALDvLENfEs propterea Romualdini unquam dicti

fuerimus. Cum quia sacra nostra Eremus, ut praediXimus, a Situ notissimo cognominatur: tum etiam quia Discipuli S. Ronaualdi Vallis Castri inter Picoentes, penes quos solos custoditur eius sacratissimum Corpus,Miraculis semper nouis famosissimum: quamuis per quadrigentos certauerint annos de Primatu cum omnibus Monachis , & Eremitis aliorum Locorum, qui fuerant a S. Roinualdo instituti, ratione prstensi praeheminentiar, ac Dignitatis tanti asseruati apud illosmet thesauri. Nunquam tamen Romualdinorum ipsum introduxerunt Vocabulum: ut ex eorum omnibUs libris, atq; scripturis videre est.Quς res eo magis roboratur, quo Ordini nostro Camaldulei vino nisi Sanita Sede Apostolica cogente nouissime copulati sunt Anno 1 oo. Ex quibus manifestum est, Romualdinorum Titulum in Italia ante Romualdinam Historiam nequaquam in usu fuisse.

Nec sollim iste Pater in pranarissis apertissim Efallitur: sed in postione quoque Hospitii Fontis boni: dum videlicet vertit in dubium, num opus deniq; consumptum sit ad Pa latium Malduli. Quaniloquidem eius Turris ad hanc u diem

14쪽

omnem alium locum sub Auspiciis oraculi Vestimenti albi initiata cognoscatur. Qui postea albus vestitus Monachis

Montis Oliveti coinunicatus fuit Anno 13 I9.& Congregationi Montis Coronar Anno 33 2 o. is aute siue rudis, Scabie .ctus : siue maioris aut minoris valoris, & extimationis: sue

grossiori, siue nobiliori panno consistat, pro qualitate locoru& personarum, nihil refert: dummodo qualitatem coloris albi non excedat. Unum autem illud ultimo loco nos quod dolemus magis turbat; quod iste Pater aliquantulum incautus indigna demisterio Vision uin Sanctorum scripsisse iudicari polle videtur. Dum videlicet opinionem aliquorum recensens, qui dixerunt,Visionem Scalae fuisse factam etiam Maldulo; nec constare, quis fuerit praeuentus; ista format Verba. Eo quodprimus6mnium de S a somniasset. Quamuis

.ia. in Iohelec. a. similia imantur Verba: is tamen non videtur animaduertiste praecedentia. Iuvenes υestri Visiones videbunt. Ex quibus nimirum successio legis Euangelicae praesignatur in exclusione Synagogae. De cuius Somnijs dixerat

Iob.c. 7.terrebis me per somniasT Ecclesiastes. c. s. multas curasse situr somnia. Et Ecclesiasticus. 3 mulios errarefeceru omnia,

ct exciderunt in illis. igitur cum Visio sit caeleste oraculum,

quo Prophetae Sancti , aliiq; Viri Deo grati diuino aguntur spiritu ad aliquod peragendit Ministeri uin.ad quod Dei Ministri specialiter eliguntur: quamobrein Videntes dicti sunt. Et de quibus in libris Prophetarum legitur. Visio Isaiae prophetae. Visio Abdiae. Et in Ezechiele, Vidi Visiones Dei &c.

Somnium autem sit, de quo aiebat Terentius. Num ille somniat ea quae vigilans voluit Z Et Daniel, Vidit Nabuch donosor Somnium , & conterritus est spiritus eius. Reliquum est, ut confutatis obiectis; origo , cum Nomenclatura Sacrae Eremi, Ordinisq; nostri Camaldulensis tuta Conscientia per omnia capita, qualis in nostris Historiis de- Icribitur, ex au tenticis Scripturis Antiquitatis sine cuiuspia iniuria defensata perseueret. Laus Deo in Sanctis sitis.

FLOREIAE , ex Typographia sermartessiana IIs I. cum licentia Superiorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION