Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

spendi. DRo. Ego facillime id efiiciam, ope videlicet hujus funiculi, cui annexus est uncus, qui non prius id contigerit , quam prehensum sustulerit. CORN. Scitus quidem tu piscatorcs, & funiculo dignus, qui tam probe eo uti noveris. AL s. V detis jam, sublato amaris imo Baro scopio, Hydrargyrum ad usitatam altitudinem subsedisse, puta ad punctum E. FRAN. At quomodo aer, ullum habeat in Hydrargyrum subter aquam sustentandum, influxum, demiror. ALEx Causa admirati nis nulla est , quoniam acris pondus & gravitas, aquae ponderi gravitatique superadditur , atque ita utrumque concurrit , in Hydrargyro ad quinquagesimum octavum digitum sustentando. Hoc ex Baroscopio elucet, quod si ad fundum cadi aqua pleni demiseris , Hydrargyrum quatuor circiter digitis , altiorem usitata altitudine comperies. Quare concludendum cst, pondere & gravitate externi aeris , alterum dimidium istius cylindri, nimirum P E , alterum vero E F, pondere & gravitate incumbentis aquae suspendi. Demonstrant quod obiter colligo) haec& hujusmodi experimenta aquarum omnium superficies, quam maxime aeris pondere gravari, quod in dubio etiam verum est, de corporibus quibuscunque aere ambitis. COR N. At cur non ejusdem est altitudinis Hydrargyrus G N O, cujus cst Hydrargyrus FE P,

Cum uterque tubus in ejusdem maris fundo statuatur 3 ALEx. Ratio discriminis inde petitur , quod longior tubus apertum habeat orificium H, qua externus aer intromissus, Hydrargyrum altius puncto G ascendere non sinit: secus autem in tubo breviori , cujus alterum extremum R. , hermetico occluditur. FRAN c. Quid eveniret , obthurato orificio F Nonne tunc, externo excluso aere, ascenderet Mercurius cx G ad S ALEL Nequaquam. FRANC. Cur non ALEx. Quia incluso aere inter G & H nimirum, impeditur ascensius. FRAN c. Quodnam eveniret phaenomenon, aper

102쪽

tice R 3 ALE . Irrueret aqua , totusque Hydrargyrus FE Psublideret; quemadmodum subsideret Mercurius G O. facto soramine in qualibet tubi parte, infra aquae summum KL M. An evolvam tibi secretum , Francisce , tibi ac omnibus hactenus inauditum 3 FRAN. Quodnam Ait x. Divina. FRAN. Non possum. ALL . Quia tu Corneli 3 COR N. Mihi etiam

latet. ALEX. Ecce. FRANG. Quid ρ ALEx. Sumatur Hydrargvrus G O, quem trutinae expendendum impones. FRAN. Hoc

factu facile. Quid tum postei 3 ALL . Sumatur itidem tantum

aquae, quantum impleat ad amussim tubi cavitatem inreto&Κ, quam alteri lanci librandam impones. FRANC. Bene habet i quid indet Avix. 'quissimum inter ea videbis intercedere aequilibrium. FRANC. Credibile 3 ALEx. In dubio. FRAN.

Quid inde colligi potest 3 ALEX. Si Hydrargyrus non esset a qua gravior, ejus altitudinem non ad G, sed ad K usque te

minatam videres : quum autem sit aqua quatuordecies gra-Vior , oportet quatuordecies sit puncto K humilior, & depretasior. FRANG. Ratio quidem luculentissima. XVII. ALEx Superest&aliud experimentum, quod priusquam advesperascat, tentari volumus. Penitus enim mihi elapsum erat, Dromone ad maris imum descendente, cui id tentandum in mandatis datum fuisse debuerat. Heus itaque, Dromo. quam primum e cubiculo, tubum vitreum,quinquaginta octo digitis breviorem, & alium eadem mensura longiorem, huc deser. DRo. Momentum, here, non cunctabor. Ecce quanta festinatione reversus sum. ALEx. Laudo factum. DRo. Quid hisce tubis est faciendum 3 ALEx. Ad extremam usque marginem ambo Hydrargyro impleantur. DRO. Feci. Quid praeterea 3 ALS . Ad pelagi fundum tecum deserantur; quo ubi perventum erit, debito modo invertantur, stagnantique Hydrargyro eorum orificia immergantur. DRo. Nunquid aliud me vis 3 ALES. Observetur defluxus Hydrargyri exsuperiore tubi parte, sive in hoc, sive in illo, si quis accidat.

103쪽

ata salfio L Iani I. DIALocus V. 7rDRO. Notabo hac creta. ALE . Providus quidem & frugi essamulus. DRO. Valete. Bissa ne uno die petii Abyssi indum. Utinam felix faustumque sit hoc iter etiam, quod de lassatus suscipio. lam ad fundum perveni. Invertam prius tubum breviorc m. Mirum i Ne vel una quidem particula dc fluxit. Po- serius, longiorem. Nullusne hic etiam defluxus est Omnino est. Enumerabo quot digiti defluxerint. Dccem sane. Refero jam duo nova phaenomena ad herum , quibus multum delectabitur. A LEx balve amphibitam. DRo. Non immerito , nam ex quo vos deserui, ne vel unum aeris haustum, ad pulmones refrigerandos habere potui. CORN. Aquae affatim. ALες Ecquid novarum rerum ab inseris portas 3 DRO Duo phaenomena non prius audita. ALEx. Quin tu uno vombo dic. D Ro. Dicam duobus. Primo, cx tubo quinquaginta octo digitis breviori, ne vel una particula Hydrargyri defluxit. Secundo, ex longiori tubo , qui est septuaginta digitorum , decem vel duodecim sane digiti delapsi sunt. XVIII. ALEx Duo hic inquirenda video. Prius, cur et ubo quinquaginta octo digilis breviori, non destuat Hydrargyrus 3 Posterius, cur e tubo illa mensura longiore, defluat FRAN. Addi potcst tertium, cur in aere, e tubo viginti noveni digitis longiore defluat, non tamen e tubo viginti novem digitis breviori Riri. Ad haec speciatim est respondendum. E tubo itaque quinquaginta octo digitis breviori, non defluit Hydrargyrus subter aquam triginta quatuor pedes profundam, quia cylindrus istius altitudinis, aquae vim &pressuram Vincere & superare nequit: at contra, cum tubus est dicta mensura altior, perfacile aquae vis & potentia, Hydrargyri gra-Vitate superatur; & proinde evenit defluxus , qui allis fieri non potest. Tertium, quod proposuisti, Francisce, ex supra dictis clarissime patet. COR Satis compertum habeo, quo argumentum hoc tendere videatur. AI. Ex Quorsum COR N. Juxta meae sententiae principia & fundamenta, non defluit Hy-

104쪽

Hydrargyrus e tubo viginti novem digitis breviori, quia adhaeret tubi vertici, & sufficiens non datur pondus ad Funis tum extendendum. ALEx. Opportune quidem, mi Coria ii, de eo meministi. Dic itaque, cur e tubo subter aquam triginta quatuor pedibus altam, modo is quinquaginta octo digitos non excedat, nullus contingat Mercurii defluxus Et cur e tubo undetriginta digitis longiori, cum extruitur Baroscopium sub dio, & in aperto aere, de fluvium eveniat Certe ad Funiculum, hoc in casu, non est recurrendum ; nam nullam video rationem, cur non aeque facile, e tubo quinquaginta octo digitis breviori subter aquam defluat Hydrargyrus ac in aere ex codem, quem suppono esse digitorum quinquaginta sex, quum utrobique sit idem vacui metus & periculum, quod est unicum & solum tuae sententiae sundamentum XIX. ALEx. Res ipsa jam hortari videtur, ut sub hodierni colloquii calcem , Cornelii Funiculus , quo omnia fere

Baroscopii phaenomena salvare conatur , ad calculum revocetur. FRAN c. Opportune equidem. ALEX. Expediam paucissimis. Co RN. Quid nunc faciendum est Z ALEx, Sta tutum est, Funiculum ad Lydium lapidem cxaminare. CORN- Illi haud quaquam metuo. Tentes quantum Voles. Multo robustior, & validior est, quam autumas. ALEX. Sed cujusmodi est ille Funiculus, Corneli, quo sub finem sectionis Ν-timae hujus Dialogi, suspenditur Hydrargyrus BD 3 Item Hydrargyrus Ic L , quorum hic est quatuor , ille vero duorum digitorum: Et tandem, cujusmodi is est, quo sub finem δε-ctionis decimae tertiae , viginti novem sustentantur inter N o&Gὶ Quid cogitas 3 DRo. Injecit scrupulum homini. FRANC. Quid Cornelium machinari putas, Dromot DRo. Quidni si Thracium commentum 3 F R A N c. Ecquid tu responderes, si philosophus esses 3 DRo. Hydrargyrum OG. aquae frigiditate suspendi. Acune rem tetigi F R A N c. A fronte simul Moccipitio oculatus es. Plusne frigoris, Dromo, propius sun-

105쪽

L 1 i I. DIALocus. V. 7sdum , qu1m maris summum sensisti D RO. Crede mihi non est plus sub polo Arctico . CORN. In malam crucem discedat flagrio iste, qui mihi impedimento est, nam absque eo fuisset , jam pridem respondissem. ALεx. Deliberationi

datur locus ; te enim urgeri nolumus, nam canis sestinans caecos parit catulos. CORN. Res quidem est haud diffiteorJ non parvi momenti, cui temere &inconsulto non est respondendum. Idcirco , me aliquantisper hinc discedere meditatum patiamini, nam non dubito , quin sum cienter, abundeque sim satisfacturus. ALEx. Bonis quidem avibus. CORN. Quid jam commina scar , nescio. Hydrargyrus quidem B D , uti etiam Hydrargyrus Κ L, sola aquae gravitate & pondere sustentari videntur. Et profecto, huc multum inclinatur animus , potissimum , quum sublata dolii aqua . totus Hydrargyrus pariter subsidat, ac eadem denuo infusa , statim rursus assurgat. Sed hinc illa invicta difficultas , quae me confestim impetit, quam superare nequeo : nam si consequenter loquendum sit , dicatur etiam oportet Hydrargyrum O G, aquae marinae gravitate & pondere similiter suspendi : atqui hoc , nihil a ratione magis absonum , nihilque magis Philosophiae nostrae principiis adversatur. I-mo , si semel admittarur Hydrargyrum O G , aquae pondere & gravitate suspendi , concedendum est etiam id fieri per modum aequi pondit: quibus semel concessis , Hydrargyrum Baros pii , aeris gravitate & pondere, eodem modo suspendi, inficiari non possiim, nisi aliquam dispari-ritatis rationem ostendam. Sed ubinam cst Nisi dicam aquam in suo loco gravitatem exercere , non autem aerem. Atqui hinc etiam difficultas , qqum nullam aquae gravitatem sentiant Urinatores. Ad Funiculum vix video quomodo sit recurrendum ; nam nullus est hic metus vacui, quum tubus sit superne apertus , uti est orificium H, qua externus aer subintrare queat. Nec video cuinam K alterum

106쪽

alterum Funiculi extremum annecti possit, quum tubi vertex non sit hermetice oblignatus Sed fingam hic esse Funiculum, qui tamen explicabo rationem materiat Ex aere necessum est esse. Sed quid memet animi discruciatus torqueam 8 ALEX. Demiror sane quid allaturus sit Cornelius ad haec phaenomena salvanda : videtur quidem tamdiu cunctatus, aliquid novi hucusque inauditum parturire. FRA N. Estne locus Funiculo relictus ALEx. Nullus. FRANC. Non ambigo igitur, quincanturus sit receptui. ALE X. Quid sit cedere, vellatum unguem penitus nescit ; adeo in propria sentcntia propugnanda, tanquam pro aris & socis pertinax est ι ca enim est hominis φιλαυχα & άυωδεια. Lupus sane in fabula. Salve plurimum, mi Corneli, ecquid jam meditatus es auditu dignum, quod supra dictis phaenomenis salvandis aptum & opportunum videatur 3 C o R N. Dromonem prius super nonnullis interrogare percupio. DRo. Quid me vis, Corneli 3 C o R N. Adesdum

paucis tantum te volo. DRo. Agedum , quae tuo cunque collibitum est animo, dicas. C o R N. Per tuam fidem te oro, quaesoque Dromo, ne me solicitum esse sinas; nam ex te mihi incidit suspicio. D R o. Super qua re C o R N. Super altitudine Hydrargyri subter aquam. D R o. Quid suspicaris super hac re. CORN. Num viginti novem Hydrargyri digiti penduli fuerint inter O& G 3 DRo. Hisce digitis mensuravi, non bis, aut ter, sed quater, ut certus fierem. CORN. Non tam de numero digitorum te interrogo , quam, dic serio, an ulla Hydrargyri particula fuerit pendula 3 N am quantum divinare possum , totus & integer Hydrargyrus in inserius vasculum. N O B defluxit. DRo. Quid Z An me mentitum fuisse putas COR N. Fortean quod homo facetus sis, nihil pensi habes nos commentis ludere. DRo. Adeo me dementem reddidisti, ut quid faciam nesciam. Mene falsitatis increpitas, qui omnium sum veracissimus ξ Profecto, parum abest, quin tibi dignum dictis dem exitium. CORN. Bona verba, quaeso, mi

107쪽

Lian I Ι. Di ΑLocus V. 7s Dromo: noli mihi immerito succensere, qui te semper ma ximi fecerim. Sed credon tibi hoc Dromo, nam quid alias malim , quam hodie id sciret D R o. Mene jam tuis oculis hic stantem vides 3 CORN. Quidni. DRo. An certo tibi persuadetur, me hic praesto esse ρ COR N. Indubius sum. D sto. Tam certo tibimet persuadeto , me hisce oculis meis. Hydrargyrum inter O&G pendulum vidisse. Et si nudo dicto fidem non adhibeas, liquido jurare positim. CORN. Bene habet. Discedamus. ALEx. Quid jam tandem, mi Corneli, afferendum censes 3 CORN. Tametsi satis diu dissicultatem animo revolverim, qua nodosiorem hactenus non memini; nihilominus consilii adhuc adeo incertus sum, ut quid statuam penitus ignorem. Omni spe tamen destitutus non sum , quin Funiculo quodam suspendatur; sed nescio quidem ex qua componatur materia. AL LX. LX planes mentem quaeso, nam

praesentisco. CORN. Quid 3 ALEX. Novum Funiculum. Age paucis. C o R N. Vis dicam ALEX. Dicas , nam libentissime audiam. CORN. Fieri non potest , quantum divinare pos. sum , quin Hydrargyrus O G , Funiculo suspendatur, quem aerium puto esse; nam delabente Hydrargyro ex tubi verticeri , externum aerem eadem ingredi, ad supplendum spatium HG, ne detur vacuum, necessum est. ALEx. Recte sane conjectas. Sed quid non totus defluat Hydrargyrus COR Audies. Subsidente sin quam J Hydrargyro , externoque aere subintrante tubi cavitatem , repente fit contractio. ALEX. cujusnam rei 3 COR N. Ipsius aeris descendentis. ALLx. Bene habet. Sed quam ob causam CoRΝ. Ob summam aquae tubum ambientis frigiditatem. ALEX. Sed cur potius suspenditur Hydrargyrus ad punctum G, quam ad punctum S 3 COR. Primo, ob majorem molem Hydrargyri; quae non facile si spendi potest altius puncto G. Secundo, quia nequit fieri tanta aeris contractio, priusquam eodem subsederit, ubi mulio

major existit aquae frigiditas, quam propius superficiem KLM, K et ubi

108쪽

ubi minor est. ALEx. Quid tum postea 3 Nullam certe conutractionem patitur interea Hydrargyrus. CORN. Verum est. Nihilominus, contracto aere suspenditur. ALET Quinam COR N. Cylindri mercurialis vertici G arcte unitur , S anne,ctitur Funiculus. A X In quem finem 3 CoRM. Ne inter Hydrargyrum delabentem , & Funiculum furtum , ob sui

contractionem , nitentem , contingat Vacuum. ALEAQuid

si aqua marina iret calida 3 Cost N. Totus forte defluere r. RLEx Totusve etiam deflueret Hydrarn rus Lia , cxperimenti Sectionis Septimae 8 COR N. Non dubito quiA subsideret , si aqua cado injecta foret calida. ALEx. Heus Dromo, defer huc aquam calidam cado infundendam. D sto. Praesto est. ALEX. Infunde. DRO. Factum. ALEX. Quid jam vides. Corneli t Suspendunturne adhuc illi quatuor digiti Hydrargyri, non minus aqua calida quam frigida 3 Quid ita Tuisne oculis id vides 3 D sto. Tollar digitum , here. COR N. Sed cito , Hydrargyrum G O, aquae marinae pondere & gravitate suspendi absque Funiculo, qui tamen mihi constabit inde sequi, Baro scopii Hydrargyrum aeris pondere & gravitate suspendi Nam non necessario videtur sequi . aqua marina poηdere o gravitates penditur tauercurius G O rergo rieris ponde e , se gravitate supentatur Hydrargyrus Ba roscopis. ALEx. Non improbo quidem. bed quid hujus consequentiae necessiati oggeras , Hydrarg)rus B D pondere se gravitate aquae incumbentis sexperimentum sectionis septi

vitate vini ineumbentis si tinetur. Nam suppono loco aquae, quae cadum implet, vinum substitui ; quod procul dubio idem praestabit, quod aqua , quum sit corpus fere non miniis ponderosum. DRO. Libentissime, here , tale experimentum viderem. CORN. Non habeo quidem quod disparitatem ostendat. Verum inter aqnam & aerem maxima est disparitas. ALEx. Non minor inter aquam & vinum.

109쪽

COR N. Uno modo fateor id verum esse , sed in ordine ad Susentationem Hydrarga ri , nihil est discriminis. ALEx.

Nec quicquam est ditiarentiae inter aerem & aquam, quantum ad modum sustentandi. CORN. Minime vero . quoniam omnes norunt aquam esse sua natura ponderosam , non autem aerem. ALEx In hac re , toto errare caelo videris, quoniam subter aquam existens , nihilo plus ponderis, vel gravitatis, sentis , quam nunc in aere Versans COR N. Ex alio tamen capite , novi aquam esse gravem. ALLA Quonam 3 COR N. Librando. ALEx. Ex eodem mei capite

novi ego aerem esse gravem. Quid si in fundo maris ab incunabulis adolevisses . & postea hoc experimentum vidisses,

quid in causa suspensit Hydrargyri OG suisse dixisses t Quid

putas Certe , vel aquae gravitatem, ejusve frigiditatem, vel aliquid aliud. CORN. Dixissem forsan ejus gravitatem. ALEx. Sed qui scivisses eam csse gravem t Non ob po dias, aut gravitatem aliquam , capiti humerisve incumbentem , quum ceria constet experientia, nialium aquae pondus sentire urinatores. CORN. Forte ratiocinando, vel experiundo. ΛLEx. Bene habet. Non cst itaque essicax hoc argumentum , non sentio aeris gravitatem : ergo nullam habet:

nam pari ratione, tibi subter aquam ab incunabulis, ex hypothesii educato , sic inferre licuisset, non sentio aquae gravi tatem : ergo nusiam habet, quod si fecisses , faede hallucina, tus luisses. X. COR. Multa fateorJ contra meam sententiam militare Videntur, quibus diluendis impraesentiarum vix parsum. Sed adversus aquea tua experimenta , unum mihi suppetit auumentum , multo solutu dissicilius , quovis adversus me hactenus prolato, & tantae ni fallorJ emcaciae, ut parum absuturum sit , quin tua principia, si non destruat, saltem mulsum labefactet , & concutiat. Ad hunc modum proponi potest. Si aquae pondere & gravitate, quatuor Memuria Κ 3 les,

110쪽

les digiti LΚ sustineantur fest experimentum sectionu septimae J tum hoc per modum aequi pondii foret: atqui non est per modum aequipondit: ergo. ALEX. Nego Assumptionem. CORN. Probatur. Si esset per modum aequi pondii, tum aqua sustentaret Hydrargyrum, & viceversa Hydrargyrus sustentaret aquam: atqui hoc dici nequit. Majoris connexio videtur certa, quoniam est de formali ratione aequipondii, ut duo sint gravia ponderantia, quorum alterum alterum mutuo sustentet. A Mimptum facile evincitur, quoniam, si aqua sustentaret Hydrargyrum, & Hydrargyrus vicissim illam, tum utrumque exacte foret ejusdem ponderis & gravitatis , quod certe salsum est. Major hujus argumenti propositio negari non potest. Quoniam duo corpora lanci imposita, se mutuo sustinere nequeunt, quantum ad arquipondium, nisi exactissime sint ejus. dem ponderis & gravitatis. Minor luce clarior est, nam quis non primo videt obtutu, aquam quae cadum implet, &quatuor illos Hydrargyri digitos KL, multis paras angis, qua tum ad gravitatem spectat, differre. Ccrte, tam ingens aquae moles, non potest non cite, tantillo Hydrargyri, millies gravior. ALEx. Hoc facile solvi potest, mi Corneli, nam aquae quantitas, qua sustentatur Hydrargyrus, non ea est, quae totam, & integram cadi cavitatem implet , sed ea solummodo, quae directe& immediate orificio vasculi I Κ incumbit, quaeque ei superimpendet, quae major non est columna aquae FGE C. FRAN c. Si sic respondeas , facile admodum te Cornelius redarguct : quoniam primo, supra dicta aquae columna, est adhuc multo graVior , quatuor illis Hydrargyri digitis. Dein, quoniam tametsi auferretur vasculum lia U. α loco illius , totum cadi sandum , Hydrargyro refuso alRS usque repleretur , nihilominus non altius ascendet Hydrargyrus , ut OpinorJ in angusto tubo, quam L , ubi desecto est. Sed si verum sit , quod respondisti, tum quidem altius puncto L Mercurius ascendere debet; idque, qu

SEARCH

MENU NAVIGATION