Rerum in supremis Neapolis tribunalibus judicatarum absolutissimae collectionis summa cura et studio nunc primum concinnatae. Tomus primus tertius Tomus secundus complectens M.C.V. in civilibus, et criminalibus, aliorumque tribunalium selectiora decr

발행: 1787년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

x6 Se LECTIORA M.C.U. DECRETA. tamen ipsi Regalis indulgentiae participi an . 176o. suere remis Ia , tandem , ut hujuscemodi flagitiis sagiti uinadderet gravius. infami contubernio sibi copulavit germanas sorores Carminam , & Rosam Farace innuptas: hae autem in matrimonium deinde datae fuerunt Laurenistio Giaquinto , & Nicolao Scuotio . quibuscum quum nullam vitae societatem, ipsis consentientibus, habuissciat. quinque adulterinos filios D. Antonino tractu temporis

pepererunt, tota Surrentina urbe in Cum propterea ex

candescente. Interea miserrima D. Antonini uxore , &D. Hippolyta Maggione ejus nuru, infelicissima scilicet uxore D. Caroli illius filii, istiui modi consortium a D. An.

tonino sexagesimum fere secundum aetatis annum agente ad haec usque rempora pertinaciter Protractum aegre ferentibus , quippe quae D. Antonini jussu , & D. Caroli

consensu eandem incolere cogebantur domum , in qua earum mariti eum meretricibus , filiisque . quos ab his D. Antoninus suscepit, domicilium habebant , detrusus fuit in carecrem D. Antoninus, qui quodam deinde moriabo correptus fuit . Reo interim in carcere aegrotanti M. C. permisit , ut valetudinis causa Surrentum iret , rediturus ad carcerem simul atque convaluisset , mandavitque sub decennalis poena Praesidii, ut cum Carmina . & Rosa Faraco non conversaretur : idem sub eadem poena M. C. D. Carolo mandatum injunxit : Caris minae itidem , & Rosae Farace mandavit , ut amplius D. Antonini, & D. Caroli consuetudine non uterentur, quin imo , statutis in eas pinnizentiae , aliisque , quas sibi reservandas censuit, poenis, jussit ut Neapoli dcgerent . Acceptatis itaque ab omnibus hujuscemodi mandatis , dimissiis fuit e carcere D. Antoninus, ivitque Surrentum . Hic autem ter, quaterque se Neapolim contulit, obtenta licentia, ut animum adverteret suum ei vili

causae in S. R. C. ipsi, & D. Carolo a D. Antonina, MD. Hippolyta alimeuta petentibus , aliisque creditoribus

172쪽

SELEcTIORA M.C.V. DECRETA. 16smotae: hac arrepta occasione D. Antoninus ibat domum

Carminat Farace, ubi inveniebat & Rosam, quam prae Carmina in deliciis habebat: ibi ipse , & D. Carolus diu noctuque saepissime versabantur: ibi pluries ambo prandebant: ambo apud meretrices ibi plerumque coenabant. Interea IV. Idus Februarii elapsi anni Regalis indulgentia, edictis propositis, promissa fuit: petiit statim D. Antoninus , ut ea gauderet: institit e contra D. Antonina ejus uxor , ut iterum in vincula conjiceretur maritus,

quippe qui, spreto M. C. mandato, diu noctuque versabatur domi Carminae Farace : missus itaque fuit pridie idus Februarii Dominicus de Marco Scriba Fiscalis eum Satellitibus M. C. . & testibus ad Carminae domum, quam quum una omnes ingressi fuissent, D. Antoninum,& Rosam in arca quadam considentes Invenerunt, quamobrem tam D. Antoninus, quam Rota fuit carceri mancipata . Ex instructo autem processu , praeter ea , quae superius memorata sunt, apparet. D. Antoninum, dum Surrenti degebat, oleum , Se Surrentinas ficus meretricibus suis dono misisse : simulque patet , D. Carolum , absente patre , Carminae domum frequentasse : liquet

denique, non minus Carminam, quam Rotam Farace, D. Antonino absente, saepissime eum D Carolo conversatas fuisse: atque haec summa rcrum. Interea dum isthaec causa dijudicanda jam erat ; D. Antoninum in carcere manentem visitatum ibat Carmina Farace, ideoque jussi, ut ea domi detineretur. Quanquam autem primo intuitu tam Rota Farace, quam

D. Antoninus Morvilio poena ab ipsis solemniter stipulata sub conditione violati mandati puniri debuisse os ,

L. 2 . D. de verbor. obligat. , attamen M. C. U. perpen

die primo , lenius agendum esse cum muliere propter infirmitatem tum corporis . tum animi , atque consilii , quod multis in locis a iuris conditoribus observatum Vi

173쪽

166 SELECTIORA M.C.U. DECRETA. L. Iul. de adult. L. s. s. ad filias C. ad L. I. Majest. L. 7. m. ad L. Iul. Pecul. s ideoque M. C. poenam mandato statutam non irrogandam censuit Rosae Farace. Perpendit secundo eadem M. C. a D. Antonino ΜOr- villo secundo die post promissam Regalem edictis propositis indulgentiam, violatum fuisse mandatum de non conversando, ut ajunt, cum Carmina, & Rosa Farace: quumque respiciendum sit judicanti , ne quid durius. aut remissius , quam causa deposcit . constituatur . L. Res ciendum II. Dig. de paenis ι propterea molliendam censuit poenam ejus . Tandem ne Carminam Farace , quae, ne in vincula conjiceretur, pridie idus Februarii. Rosa, & D. Antonino relictis, aufugit e domo, neque D Carolum Morvillo impunitum M. C. relinquat s me reserente. & Fisco audito, ac D m. Advocato Pauperum , & Reorum . hujusmodi tulit decretum :Rubricatus v. Antoninus Morvallo exalet recto tramite ab hae Getitate . ct Casatibus per decennium contiis

naum, attenta etiam ejus carceratione , renovata obligatione sub poena Praesidii per decenniam de non con Cersando cum Carmina , o Rosa froribus de Farare, O facta quoque obligatione sub eadem poena de ser Laudis Anibus exilii . Respectu vero rubricatae dicIae RosFarace carcer , quem passa est. cedat in poenam . renovata pariter obligatione de non conversando, sub poena Faenitentiae per decennium , cum eodem D. AntonIno .ct ejus stio D. Carolo Morvilis, o P obliget pariter sub eadem paena de non discedendo ab hae Ouitate absque permissu hujus M. C. , sive Domni causae Commis cisarii , ae procedatur ad ulteriora , ct ad ea , quae Incumhunt eontra supradictam CarmInam Farace cum mandato domi detentam, is contra Usum D. Carolum Moris

174쪽

Notarius Franciscus Commune, reus falsitatum delatus, convictus . consessusque fuit in judicio eas perpetrasse. quamobrem a M. C V. Dcl. IV. Kal. Julii labentis anni perpetuis damnatus fuit triremibus , quippe qui sua se consessione damnaverat, L. I. D. de confessis, L. I. Coae eod. tit. ι de licet istiusmodi reus . inspecto jure patrio,

poena capitis plectendus fuisset, Prag. Q VIII. IX o xtit. de falsis, & Regni Constitutione lata anno

attamen eadem M. C. V. D. benigne agens cum reo, Per

pensa L. Si diutino 1 s. m. de poenis . molliendam censuit

poenam ejus undecim ab hinc annis in carcere agentis. Hujuscemodi autem condemnationis decreto Dominus Pau-Perum Patronus rei partes agens, nonnulla Objecit nullitatum capita , quibus id potissimum evincere conatus fuit , reum scilicet nimia credulitate usum fuisse eum Sacerdote D. Philippo Massa, ae Marchione D. Michae-le Trapani, quorum precibus, & sua tion ibus, non autem proposito, & voluntate , falsitates primo, & secundo memoratas loco commisit, ideoque alia mitiori poena , quae tamen perpetuae comparari possit, puniri debuisse contendit, eo vel magis, quod diutino sempore' carceri fuerat mancipatus.

Ve- Poenae mollienda potius sunt.

175쪽

168 SELECTIORA M.C.U. DECRETA. Verum , ne rerum seriem , calamo ceteroquin filsiori in condemnationis decreto expositam , repetamus s nimia isthaec credulitas non videtur facile admittenda, praeseristim quum argumenta quaedam colligantur ex actis , ex

quibus conjici potest, reum, quo de agitur; duo falsa

donationum instrumenta dolo malo scripsisse, nec intcgrae existimationis hominem fuisse: praeterquamquod diei nequit, dolo vacasse reum, qui procurationum manda ta , sine quibus exigi a Banco pecunia non poterat. apud se eme adfirmavit, quod utique falsum crat. His itaque omnibus diligentcr consideratis 1 animadvcrtit Μ. C. v. D. , condemnationis decretum ab ipsa latum allatis nullitatibus non infirmari: quia tamen poenae molliendae sunt, teste Hermogeniano in desto uis; propterea majore ducta benignitate a Legibus praescriptis non abhorrere reum remissius puniendum censuit :quamobrem, me reserente, ae Fisco, & Dom. Advocato Pauperum, & Rei audito, istiusmodi tulit decretum: Vitates non obstarer verum Rubricatus Notarius Frania risus Commune rein et per annos vigιnti quinque coninsinuos , quo tempore expleto . exfractet a toto R/gno, fervata forma Regiae Pragmatice.

obir imo Iraeum I N Oppido Jungant in Salernitana Provineia vespertinadia impetu inter- hora diei Aprilis anni I77χ. collinis quampluribusntis 'νωrii'Ite civibus in atrio Palatii illius Ill. Posses oris , uti mo etendus est. erat , ibi unitim allocuturis, illuc se contulit Jcremias Cairone ; qui consalutato Petro Romano ejus amico , in

176쪽

SELEeTIORA M.CI. DECRETA rin eodem loco cum aliis moram faciente. Joeandi causa dixit, illum sibi videri ebrium. Putans Ioseph Car bellese , unus de adstantibus , hujusmodi Jeremiae Cairone verba fuisse in ejus injuriam , & socioruna prolata , iratus respondit: Quid Z Nos in ebrietatem prolapsi

sumus t hoc baculo vellem, ut a me vapules. Eundem sermonem pariter iteravit Franciscus Bambacaro , alter ex adstantibus . Quapropter omnes conventi consilium praebuerunt Ieremiae Cairone , ut abiret . ad evitanda

scandala , imo Naverius Gilani, qui illic erat de congregatis, digito signum fecit praefato Ieremiae, ut cum effectu discederet . Existimans nihilominus Franciscus Bambacaro, Xaverium Gilani illo signo magis sollicitavisse Ieremiam Cairone ad illis injuriam inferendam , inquit non opus esse hujusmodi signis , se bene inspexisse has suas nictitationes . Xaverius Gilani autem in sui exculpationem responsum dedit se innuisse Ieremiae Cairone, ut discederet, ad tollenda scandala. non au. tem impulisse, ut illi injuriam inferret. At Franciscus

Bambacaro in eadem permanens credulitate , quam plura alia verba injuriosa in Xaverium Gilani protulit. illlminitando velle eripere cervicem hisce verbis respondit Xaverius Gilani: concoque vinum, nam erasina die a te vapulabo a cum sim certus, quod postea non facias. Effusus magis in iras Franciscus Bambacaro se impulit in ejus adversarium Xaverium Gilani, & ne hic laederetur , accurrerunt statim Ioseph Carbellese, Ae Ferdinandus Mollo, qui Franciscum Bambacaro continuerunt in brachiis. In hoc statu rerum accurrit pariter Dominicus Gilani consobrinus Xaverit, qui etiam tenuit Prae fatum Franciseum . Perveniente dein vincentio Bamba- caro fratre Francisci fuste percussit Dominicum Ginni, qui relicto Francisco, insecutus fuit illum,& fragmento ejusdem fustis, quamplura verbera intulit in Dominicum.

Ast Franciscus Bambacaro solutus e brachiis Dominici Tom. II. Y Gis

177쪽

a o s LECTIORA M.C.U. DECRETA. Gilani irruit in Xaverium , tametsi tentus fuit a Car. bollese, & Mollo, & in gutture illum percussit. Tunc Xaverius extracto e sacculo cultro ferreo ad instar frondis olivae . pluribus vulneribus Confixit Franciscum. qui relictus a Carbollese, & Μollo, dando se ad pedes, illam insectatus fuit Xaverius Gilani. ei vulnera inferendo usque ad lapsum in terram ipsius Francisci, qui receptis aliis vulneribus statim exanimatus est. Uinculis mancipatus Xaverius Gilani non negavit homiciadium ι profesIus tamen fuit illud nonnullis qualitatibus minorantibus admisisse , & datis eidem defensionibus, nil in sui desensionem deduxit. idcirco ventum ad ex-Peditionem causae. M. C. V. autumavit caedem hanc fuisse admissam per Xaverium Gilani in primo iracundiae

impetu. sine praemeditatione , ac praevia caesi provocatioue , ita ut non voluntarius sicarius existimari debeat, tametsi non omnino in voluntarius, ac Proinde non ce

sendus obnoxius dispositionibus L. Corneliae de Scariis. nec Fridericianae Constitutioni Regni Terminum vine , sub tit. de homicidiis pumendis , sed aliquo mitius cxtra ordinem plectendus. cum majora supplicia illis deceat imponere, qui consulto per iram interficiunt, illis Vero minora, qui de repente & inconsulto . Perpensis tamen reiteratione ictuum maxime post lapsum Francisci Bambacaro in terram, & qualitate armorum s M. C. secuta auctoritatem L. Hodie F. de paenis, jussit atque decrevit. Moerium Gifuni damnandum ad inserυiendamm Regiis triremibus S. M. per annos quindecim sine ex- fractu a Regno, expleto tempore parna, cum accesserint remissiones partium querelanI um.

178쪽

Ense Octobris anni a 76 . D. Fabius Putignani civis

-- A Roceae Imperialis, praevio libello S. M. oblato . Ill. Ducem D. Franciscum Cri velli postulavit plurimorum criminum . Missa haec verificanda per Regiam Audientiam Provincialem Materae, tametsi pluries fuerit delator vocatus ad probationes prodendas. ac lumina ipsarum patefacienda , tandem praecedentibus nou paucis ordinibus S. M., ac illius Carceratione Domini Regentis M. C. jussit

executa, in controventionem Obligationis per ipsum confectae de subministrando probationes antedictas , & lumina iplarum , illas cum correspondentibus luminibus hic Neapoli exhibuit penes Regium Consiliarium Praesectum Aulae M. C. D. Januarium Pallante, cum reseris vatione ostendendi alia crimina . & alias suppeditandi probationes . Transmissis dein Regiae Audientiae , haec statim destinavit Subalternum inqui litorem , qui super faciem loci per diligentias primo, & mox per judiciariam informationem comprobavit , delata crimina vera non Hine, & apertam sapere calumniam. Nam respectu primi criminis , Ducem nempe Crivelli anno I si . in profundum carceris mandavisse locandum Franciscum Antonium Ie Velle . rapiendi causa ab ipso consessonem cujusdam thesauri . quod asserebatur ab ipso repertum , ibique multis afflictatum tormentis , maxim que vexatum inedia misse mortuum, extractumque cor ruptum , M vermibus obrutum , comprobatum fuit per tabulas processuum, Franciscum Antonium la Uelle praedicto anno I si . fuisse carcere clausum ordine illius

Localis Curiae ad querelam Josephi la Trecchia . pro . V 1 furto

Lleet ealumniator plectendus sit si is militudine suppli

cii, poena tamen plerumque tempe

ratur .

179쪽

furto per eundem admissis modii unius frumenti , de

eampestrium instrumentorum . Pro quo capta informatione per Curiam Localem, furtum patuit per duos testes deponentes super asportatione rerum furto ablatarum per Franciscum Antonium te Velle facta, ac consessione extra judicium furis. qui pariter in judicio fu

tum professus fuit , aliqua tamen qualitate excusante , dominum scilicet illi debitorem fuisse ; & quamvis in carceribus interclusa anima mortalitatem explevisset post triginta quinque dierum spatium , fuit nihilominus per peritos, qui cadaver inspexeruiit Iudicis mandato, judicatum, Franciscum Antonium te Velle oceubuisse uti abreptum morbo apoplexiae . ex eo quia nullam inveneri runt notam, qua judicaretur fuisse scelere exanimatum, praeter tamen signum oris obtorri , quod magis peritos

confirmavit in judicio, mortem advenisse ab apoplexia. Eo vel magis, quod examinata soror mortui le Uelle, non questa fuit, nec assirmavit suum fratrem mortuum scelere, imo mensibus duobus ante ipsius mortem, eundem alio apoplexiae motu laboravisse .Ejusdem furfuris repertum fuit alterum Oppositum crimen. Ducem Crivelli videlicet. cum Paulus NuZZo armiger Curiae Localis duceret ad carceres Fabium Mangone, equibus paulo ante aufugerat, & in quibus detinebatur. uti aere pressus alieno, illum interemit ictu cultri ferrei, patrocinium sumsisse dicti Armigeri, itaut vetaverit uxori interempti recurrere ad Regia Tribunalia , ad hoc ut scarius impunitus remaneret, eique minitando ex actii me Patria , compertum namque fuit ex exhibitione proiscessus patrati homicidii in personam Fabii Mangone, uxorem confossi Fabii paulo post caedem sui viri . ad

Regiam Provincialem Audientiam recurrisse , illamque uti viduam elegisse in Forum competens, fuisse mand ram inquisitionem , illaque capta , fuisse contra sicarium ventum ad expeditionem mandati de capiendo, nec νι-

180쪽

dua conquesta fuit , sic recepisse vetaticnem aliquam , neque ipsi minatum, ne ad Regia Tribunalia recursum

. faceret. Eadem calumnia manans repertum fuit tertium crimen .

Invento extincto in campanea Terrae M litiae Franciscooriolo , uxor Eleonora Petrosino inculpatum voluit caedis Joseph uin Petrosino ejus fratrem, consilio accedente cujusdam , qui reperiebatur ad 1ervitium Ducis Cri- velli, qui Dux ut illi faveret, uxori indixit, atque de- nunciavit illam expulsurus e patria, si ad Regia Tribunalia recursum faceret : patuit enim, Curiam Localem ad solam uxoris interempti querelam ad carcerationem devenisse inculpati Iosephi Petrosino , cum essectu illam, nimirum uxorem, recursum habuisse ad Regiam Provincialem Audientiam , illamque eligendo in sui Forum competens , ac ab ipsa Regia Audientia fuisse mandatam excarcerationem Josephi Petrosino, de ordinatum, ut accuratiores prosequerentur diligentiae , & testes a direntur in Aula . Non absimili calumnia redolere quartum delatum crimen

Inquisitor in propatulo posuit. Fuit delatus enim Dux Crivelli se sine figura judicii ex abrupto . & de facto

mandavisse carceribus mancipari D. Iulium Pastore, qui cum effectu per aliquot paucos dies in carceribus detentus fuit , namque constitit D. Iulium Pastore fuisse vinculis conjectum ordine illius Localis Curiae . praevia inquisitione, ob graves illatas injurias Deputatis Ann nae anni I 76 ., ut luculenter paret ex processu ; imo D. Iulius ipse in ejus depositione fassus fuit carcerationem in sui personam secutam . processisse ab Ordine L calis Curiae praedicta ex causa , non autem Ducis Crisvelli ; qui ad recursum ipsius D. Iulii mandavit Gubernatori illum excarcerandum, tametsi jam reperiretur ex carcerarus ordine enarratae Localis Curiae.

Eidem vitio calumniae obnoxium est quintum deIatum cri-

SEARCH

MENU NAVIGATION