장음표시 사용
4쪽
Daemonumque Mirandis, Libri Tres, V N A CUM PRAXI EXACTISSIMA'
Et ratione formandi Processus contra ipsas,a meridi nnunieris, quibus scolebant , in hac ultima impressione Purg ti,
6쪽
F. SILVESTER PRIERIAS ORD. PRAE . Sacri Palatii Apostolici Magister. S. D.
PTABAT apud Homerum Dux Graeciae Agamennon, Reuerendissime Domine , decem tibi Nestoras diuinitus datari, non dubitans quin consilio eorum breui esset Troia peritura . Quod profecto in maximam prudentiae laudem cedere fatendum est, cum tanti viri iudicio sola ipsa illud facile & cito potuisset, quod tot Imperatorum, tot Principum, tot copiarum fortitudo tam difficile, ac tam longo tempore Vix potuerit . Quamobrem cum in bellis conficiendis , tum in reliquis humanae vitae rebus bene ge-
7쪽
rendis prudentiam tantum excellere virtutibus caeteris , quas morales vocant, Videmus, quantum Solem cernimus stulis omnibus antecedere . Si igitur clari Scipiones, clari Manlij, quod ob inuictas animi θ: corporis dotes, ob deletas urbes atque prouincias, ob deuictos hostes, illi quidem Africani, hi vero Torqua- , ii dicti sunt, quanto clarius & illustrius Gentis Triuultiae cognomentum censebimus , quod ab ipsa bonorum omnium matre prudentia profectum est Nam cum tres esse virtutis illius partes sapicies viri delanierint , praeteritorum memoriam, intelligentiam praesentium , futurorumque prouidentiam : Ianumque antiqui idcirco bifrontem sanxerint, quod praeterita atque futura prospiceret: cur nonTrifrontem ac Tri-uustiam eam Gentem dicamus , quae ab Illustrissimo tribusque illis prudentiae partibus clarissimo Hero eo riginem duxerit , seinperque talibus viris non secus
atque caelum innumeris syderibus Ornata terrarum or
bi spectabilis semper fuerit,& admiranda Θ Et ut innumerabiles huiuscemodi stellas praetcream , ne me aut copia obruat, aut inuidia defatiget, illa tantum duo magna mundi lumina, quae nostra nuper saecula viderunt , attigisse sufficiat Ioannem Iacobum, & Anto,nium Tri uultios: quorum alter Famigcratissimus Imperator ad omnia nostrae memoriae bella conficienda, ca prudentia virtute de fortuna cunctis excelluit, ut MHannibalisiudicio, inter Alexandros,Pyrrhos N Sci-
8쪽
lliones digne veniat numerandus: Alter vero Comenis Pontifex, & Cardinea dignitate insignis, tanta omnibus in rebus temperantia,tanta constantia,tanta integritate, tanta fide claruit, ut in multis legationibus, quibus felicissime functus est , nulla res tanta fuerit ac tam difficilis, quam ille non & prudentissimo consilio rexerit,& singulari virtute confecerit, Is demum, quem tu patruum habuisse semper grata cum recordatione laeteris. Nam cum Triuultiorum splendore omnibus gentibus illuxisse videas , tum maxima etiam gaudia ex illis virtutum ac dignitatis Cardineae sulgo libus , qui haereditario quasi iure ad te peruenerunt , cor tuum tacitum pertentant, dum vero & teipsum in patruo , & in te patruum recognoscis . Neque enim
aliud quippiam de tuis laudibus in praesentia recensebo, nisi quod ex Tri uultijs vere Triuultius, summis,
med ijs, infimis, tua facilitate, tuo ingenio, tua humanitate facias fatis.Tanto auter doctos uiros amore prosequaris , ut omnes obstricti tibi sint ac deuincti, neque mirari no possint in te iuuene illas tres prudentiae partes enitere : quandoquidem bonas litteras in primis colas ab ipsa certe adolescentia doctus, cum exemplorum Vetustate, tum praesentium praeceptis &futurae gloriae stimulis nihil magis a situ ac tenebris nostri memoriam vendicare, quam liticrarum lumen.
Quas ob res iure optimo tuus est quicquid est liberiste, quem superioribus diebus De strigina agarum dae
9쪽
monumque mirandis composui: atque ita nomina tim tibi illum dedico, non quod partem aliquam tuorum in me meritorum hoc pacto referenda in gratia consequi posse confidam, sed ut maximi erga te amo- ris mei testis sit, & obseruantiae sempiternae . Et quoniam in ipso crudeles cacodaemonum pugnas adue sus hominus intueberis, consideres tamen non minus formidandas mundi huius insidias, domesticaque vitiorum bella , quae ut magna ex parte aliquando sopiantur, Optarem , quemadmodum Agamennon de- ce tui simi s daretur nobis diuinitus, Augustine Tri uultie,& patriae & urbis Romae decus ternobile. Vale. Romae Kal. Martiis. M. D. X XI. a
10쪽
V sit Authoris intentis,capitulum primum. Qui sint damones acIrigi magae, qui eorsi essectus,cap. t. Animam humanam se syrritum,s non corpus; subsistentem , ct non inhaerentem, cap. 3. Animam humanam immortalem esie,cap. . Animam humanam immortalem se de mente .crimotelis
Aliquas se substantias intellectuales humana anima praestantiores , cap. 6. tiquas se substantias intellecIuales incorporeas, cap. 7. . Quid de obstantiarum incorporearum, seu intelligentiarum natura senserint Phit Ophi, praecipue Plato O Aristoteles, cap. 8. Quid de intelligentiarum natura O numero habeat philosophia vera, Ochriastiana traditio, cap.9. At quas substantias immateriales seu intelligentias posse peccare, O esse ma
aliquas intelligentias actu O reipsa esse malas, O peccatrices , cap. II. Qualiter o quot intelligentia peccarunt, cap. I 2. Intelligentias malas, seu daemones in naturali sapientia se praestantissimos ,
cap. 33. Daemones naturali uirtute esse potentissimos, cap. I Ex dictis reddi posse rationem omnium mirandorum essectum daemonum , ae Brigimagarum, cap. Iη.