장음표시 사용
4쪽
DISCIPULI S. IOANNIS CHRYSOSTOMI
Interprete LEONE ALLATIO Addita sunt Varia Lectiones in eiusdem S. NILI Narrationem de caede Monachorum ex varist Codd. MM. n.
DIATRIBA quoque eiusdem ALLATII de NILIS,& eorum scriptis.
ROMAE, Typis BARBERINI si M DC LXVIII.
6쪽
Raeclara geni; mi indoles,PR INCEPS . SERENISSIME, in qua utriusque gentis, unde origo tibi est, lumina ubertim efflorescunt, etsi Italiam uniuersam exhilarat, it tamen gaudio prae caeteris efferuntur,qui Eminentissimi Cardinalis Barberini auunculi tui in famulitium ascribi demeruerunt.
Et sane nimis iniusti essent, si quem ille enixissime diligit, & de quo tam magna Christianae Rei p.
decora iure optimo auguratur, non colerent, su
spicerentque. Hinc cum nullus sit, qui maioribus eius Eminentiae beneficijs, quam ego, se obstrictum profiteatur, maiori quoque, quam alij, religione teneri videor obseruantis animi laetitiam
monumento aliquo in posteros duraturo attestandi. Accipe igitur, Adolescens S EREN IS S I ME, NILUM, quem tuo nomini dicamus, egregium
scilicet Ecclesiae Doctorem, qui non modo Chrysostomi, ex cuius schola prodiit, doctrinam re-a di dolet, a
7쪽
dolet, sed pietatem etiam ubique spirat, haereticis formidandam . NILUM, inquam, at non qua
lem annis proxime elapsis e tenebris, in quibus diu se occulerat, in lucem exire vidimus , sed grandiorem, & Nilo fluuio non e suis sontibus erumpenti, tenui scilicet, & exiguo talis olim erat, illimis vero, & nitidissimus) sed mediterraneum pelagus os iijs septemgeminis impellenti
non absimilem. Sed quaeris sorsitan, unde incrementum accesserit: & id quaeris quod ipse: & sit
tu non quaereres, quippe ingens meo muneri pretium addit, ultro patefacerem. Iam Vides , quem designat oratio, eundem nempe Eminentissimum. is enim dum huius Sancti Scriptoris ex Vaticana, Altempsiana, & sua potissimum Bibliotheca, monumenta colligit, ac si tot aquarum riuulos, longe ab alueo euagantes in alueum reduxis
set, Nilum hunc e populari regium effecit. Hinc non parua spes oritur, ab eodem longe, lateque diffuso ita Ecclesiae campos irrigatum iri, ut hi sertiliores redditi abundantiorem, quam antea, Christo Domino messem sufficiant, illudque Dauidici carminis oraculum impleatur: fluminis impetus laetifiςat Ciuitatem Dei. Impetum in hoc flumine Regius vates desiderat: at quorsum ' Hilaritatem potius aquae leniter fluentes conciliant: quam
8쪽
quam quae rapidissime euoluuntur . Verum ea Piophetae mens est, ut amnem, cui tantum attribuit , non ex hac lacrymarum valle originem tra
here, sed a Coelo delabi intelligamus. Quod si ita
est, Nilum hunc nostrum designasse audacter asserimus , quippe qui non a terrestri, ut Aegyptius, Paradiso desilire, sed diuino spiritu turgidus a L- pracoelesti descendere iure merito videatur. Nemo igitur insipientia aliquem insimularet, qui beatitudinem crederet, si Nili principium sciret, dummodo huius sontem, non Coptici, indagaret
siquidem non rerum naturalium causas, sed diuinarum perscrutaretur. Adderem plura ad huius Scriptoris laudem,incaeptam semel similitudinem prosequendo, si mihi in robustioribus literistandi ii versato, recentiorum ineptias Consectari licitum esset, diceremque, eX paranomia Utcumque argumento deflexo flumen hoc nostrum,non
Apis nescio cuius Numine, quo alterum se iactat, nobilius fieri, verum Apibus, quae tuo in stemmate conspiciuntur.Sed impium soret his v-- sanijs indulgere: & si Apes tuae eius gloriam haud
partim adaugeant. Hoc tamen annectere visum
est, plurimum hac in editione mihi satisfecisse: nam siue harum Epistolarum auctorem inspiciam,
siue Principem, cuius ope evulgantur, ab Utriusque
9쪽
que in Deum religione non meo tantum, quali
cumque is sit, labori plausum, sed verat Fidei glo
riam auguror, compendiumque. Sed haec eo dicta intelligas velim, ut, aetate felicissime procedente, bina tibi adhuc puero ad pietatem exempla praeposita suisse memores, quorum ab altero magis discas, alterum magis imiteris. Vale.
10쪽
Ρ Erlegi diligenter iussu Reuerendi i P. Huarinthi Libelli S
rei Palat, Apostolici Magi ri Epipolas B. Nili Latinitate
donatas a Leone Allatio Bibliotheca Vaticana Praefecto. Inque illis plurimum solida doctrina, oe eruditionis inueni, nec pietatis m,nus salutarium praeceptorum ad innituendum hominem Chrim num, praesertim monasicam vitam professum cum pulcerrimis vari rem Scriptura locorum interpretationibus. Itaque non solum impressone digntim esse iudico egregium tam Auctoris , quam Interpretis laborem; sed etiam magno futurum Lectoribus ad profectum stir, tuasim, magno ad Ecclesiastica antiquitatis cognitionem adiumento. Datum Roma die I Aprilis I 666. . Ita censeo ego Stesianus Gradius S Congreg. Indicis Consulior.