Theatron in quo maximorum christiani orbis pontificum archiatros Prosper Mandosius nobilis romanus ordinis Sancti Stephani eques spectandos exhibet

발행: 1784년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

IIuiusce etiam Familiae decus eximium extitit Iacobus de Angelis, inter S. R. E. Cardinales ab innocentio XI. adscriptus. De Iulio nostro mentio quoque habetur in Libro St, tutorum Collegii Medicorum Urbis pag. mihi or. & apud Petrum Callianum in opere , Dissa des beUer caldo, pag. I a. ac Gasparem Alverum in parte secunda operis inscripti , Roma in uni sato, pag. 264. Ultra recensitos , ejusdem gentis quoque claruit Antonius de Angelis , Populoniae,& Massae Episcopus , anno I ςIO.

IULIUS C ESAR MARSELLA . Italus. natus in Oppido prope Soranam Urbem , quod vulgo dicitur ι' Isola . Pancratii Marsellae Physici suci aevo clarissimi filius . Vixit Romae Iulius Caesar in Aula excellentissinorum Ducum Sorae, Iacobi scilicet, & Hugonis Boncompagni . & ita in Philosbphiae, ac Medicinae cognitione desudavit, ut inter Medicos celeberrimos , atque Philosophos , ob rerum etiam gerendarum prudentiam, morum honestatem , in nocentiaeque famam , maximo apud omnes in pretio habitus fuerit . Doctrinarum adeo amans , ut ejus voluptas omnis in lectione , scriptioneque reposita esset, linguarum Graecae, & Latinae peritissimus multa lateraria Mouumenta apud heredes mss. reliquit . Merito itaque tantus vir co-

Tuscavit Innocentii X. Pont. Max. Medicus, & Balitica S. Mariae M oris de Urbe Canonicus . Mariaeque Virginis cultui addictissimus, excelsaque pietate suspiciendus , excelsis aeque laudibus efferendus, ac conserendus cum primis suae tempestatis viris probis , doctisque, qui nomen longe. Iateque divulgarunt. IULIUS MANClNUS , Italus . Senensis , cum etiamtum juvenis decerptae sunt cognitiones sequentes a Iano

Nicio Erythraeo in Pinacotheca a. Imag. 24. rixatus cum quopiam esset, ac propterea Compactus in carcerem , simul

92쪽

PONTIFICII s. 93

mul ac dimissus est, patria sede reli sta, Romam commigravit , commodum cum in No comio S Spiritus in Sa-xia , de novo Medico in demortui locum subrogando deliberabatur , & quia locus ille ab omnibus sere Medicis . qui erant in Urbe, summa ambitione expetebatur, decretum fuerat, ut res in certamen deduceretur, eique,

munus illud decerneretur , qui interrogatus de quaestionibus . ad rem medicam pertinentibus . aptius ceteris respondisset. Quamobrem Patritius Patritius , Senensis , vir nobilis , & clarus, Romanusque civis, ad quem literas comendatitias ab amicis acceperat, si maturius , inquit, ad Urbem venisses , ac longius spatium ad te comparandum naehus esses . facile poteras una cum aliis , in illud ingenii doctrinaeque discrimen contentionemque venire. At ille irridens , quid mihi, ait, opus est spatio ad me comparandum 8 Flem nunc . si libeat, possum . Nec mora , ita ut erat ocreatus , certamini se objecit, faetiimque est , ut victor inde discederet, statimque decretas Medico ad ii hi tandum aedes ingrederetur . Magnam hujus certaminis vi etciriam apud alios Medicos invidiam illi conflaverat, itaque ex compacto , id unum Omnes agebant, ut invenirent

aliquid . quo de eo illum loco dejicerent, quem sua fuerat

virtute adeptus: atque apud Hospitalis ejus domus Praeceptorem . coeperunt eum accusare , quod celerius . quam alii Medici aegros , ac raptim inviseret, ut cura illa expeditus , posset attentius suis dare operam negotiis. Quam. ob rem in quoddam multorum ejus familiae concilium a Praeceptore vocatus , reprehensus est acriter , quod neglige ter . & cum aegrotantium pernicie , susceptum a se munus obiret. At Iulius interritus, memoriter aegrotos omnes, fidei suae commissos , a primo ad ultimum proferens, narravit . unde domo unusquisque , qua aetate , quo genere

vitae ess et, quo morbo , & a quo die laboraret, quam c

93쪽

rationis rationem adhibuisset, quamque adhibiturus deinceps esset singulorum morbis, praesensiones, aliaque, unicuique eorum magis propria, atque praecipua ; quibus mugna eorum , qui audierant, cum admiratione prolatis , m levolorum obtrivit invidiam . In praedictionibus multum praulabat , ac simul ac aegrum in vi serat, statim quem exitum morbus ille esset habiturus divinabat. Sed nulla veris horum humanitate aegrum sublevabat, nam vix tria, vel

quatuor verba eloquebatur , pulsum tentabat, num aequa

liter in eo venae, & arteriae micarent, linguae digitum, homacho manum admovebat; tum quid illi in coenam , vel in prandium dandum esset imperabat. Philosophiae in primis studium suum dederat: neque erat Philosophus ex eorum numero , qui in scholis, spinosis, contortisque di putationibus, id agunt, ut adversarium breviter arguteisque concluso argumento decipiant, sed ex iis . qui ex viverborum , ac sententiarum , quid potissimum senserit Α-ristoteles conantur exculpere . Habitus est etiam Chaldaicis literis apprime doctus ; sed re vera totam illam disciplinam contempsit, ac deridiculo habuit. Urbanus VIII Ponti

Max. merito secit eum semper plurimi, & tum majorem habere eum coepit, cum initio Pontificatus sui, ejus comsilio, ex ancipiti morbo ereptus est, a quo fuerat pene oppressus; nam cum inter ceteros Medicos, de alvo , quae constiterat, medicata potione illi danda conveniret, solus restitit, quantum potuit, quod diceret fore ut, mediam circiter noctem, id in eo a natura fieret, quod a m dicata potione requirerent. Quae seu vaticinatio . seu pra dictio , vera est ea ipsa nocte consecta ; itaque eum Med,

cum sibi solum adduxit , & opiparo in Ade Divi Petri

in Vaticano Sacerdotio , hoc est Canonicatu donavit. MDgna cum parsimonia vixit, quamvis dives factus, hinc sexaginta. & eo amplius aureorum millia consecit, ex quo

94쪽

rum fructibus, ex testamento, Senis tot ado Iescentes ex

ea civitate . qui dent operam Iuri civili, Medicinae, vel Philosophiae aluntur . quot possint ex eis singuli quina, vel summum septena scuta quot mensibus capere . Picturae suit intelligentissimus , scripsitque volumen , cujus titulus Tratura delis Pitture di Roma , quod ms . extabat in Bibliotheca instructi Sina amici mei ossiciosissi ini, Equitis C roli Antonii a Puteo .

De Julio fit mentio in libro Statutorum Collegii Medicorum Urbis , pag. mihi Da. apud Baldum Baldi in Gpere , Discors soligetico dei vero opobalsamo Orientale ,

pag. IO T. ac Oetavium Falconerium . in elucubratione

cujus inscriptio , Discor' intorno alia Piramide di C. Cestio , pag. I a. Ilidorumque Ugurgerium in opere . Le Pompe S nes. par. I. tit. IT. pag. s37. Dominicum Regi in opere, Memorie I Oricbe deI Ven. P. Camillo de Lellis , e de' suoi Chire. RCOI. Ministi degi Infremi, lib. 9. cap. 6. pag. a P. Iulii quoque memoria . amplissimis consecrata est monumentis in Historia Plantarum , Animalium , Mineralium Mexicanorum , collecta a Nardo Antonio Recchi, cum expositione Ioannis Fabri Lincet, pag. ς ς 9. Petrus

Castellus opusculum de Abusu Phlebotomiae Julio inscripsit, Ioannes Manelphus eidem dicavit librum , qui

Praenotatur, Hippocratis Aphorismi, Nicolao Leoniceno Interprete, una cum Annotationibus quibusdam, & ci Ca textum praecipue Joannis Manelphi.

bilis Ferrariensis , pius , eruditusque Philosophus , Medicus, ac Theologus. Ob res praeclare gestas . laudibus . & honoribus c M v mulatus , & ob morum integritatem , praestantiamque doctrinae, Nicolao V. Sum. Pont. cujus fuit

95쪽

Medicus , & intimus cubicularius, nec non aliis multis principibus viris merito carisImus . Recensere hic minime tedeat amici epistolam . Iosephi nempe Langoni Medici serrariensis , dotibus scientiarum , librisque editis notissmi, datam Ferrariae 4. Kal. Septemb. I 69s. En verba Famelia nobilispina si , ct te anche at presente in Ferrara la Rο-verelli, dalia et ale nacquero in uni tenipo varii fugetti gra

continui. Lasciata Rcina . ando a Paris, e in quella Univem

ne la laurea des Attorare . Da Francia ritoruὸ a Ferrara . e dat

96쪽

mοrὶ complanta da tuiti. portara it Ilio cadavere a Ferrara, e su seposto nella Chisa di S. Glargis . Siecte da eio ehe ho sinora detto , appare , ehe si sudetto Drendo semὶ di Medita attua-D, e Cameriere secrera , e fameliare per due anni Metalo Taetendou questo papa chlamato a se in riguardo delia sua vir- tu, e proessione . Di queso nos gran Ferrarese Loreneto Robe relli, Medico, e pol Vescom ne partino iI Lancillatri nesse V rie Oliveta ne , A Sansmini nelie Famiglie illuseri d'Italia, ἐ'AMbare labelii neu'Italia Sacra, ed si Padre Libanori nelia sua Ferrara d'ωο , parte seconda M. De eo etiam Augustinus Superbus in opere, An rata degli mini Illuseri di Ferrara , par. l. pag. I a. Ab Equite Tito Stroreta Ferrariensi , hoc suit Epitaphio Laurentius decoratus . Tu , decus urbis eras , magna solertia mentis, Laurenti, ad magnas res tibi fecit iter . Nec contenta fuit Latiis tua gloria terris, Sed toto nomen claruit orbe tuum.

Romanus quascumque plagas te Pasor adire Iussit, ubique tibi dextera fama fuit. GaIlia te diis sorentem vidit, ct Omne cium , grata prasitit obsequio .

Te noverat ferax Germaηia , norat Iberus

Quid tibi consilii, justriaque foret. Te Duce Pannonii setos fregere Rhemos, Bellaque pro sancta sunt tibi gemme . Amisso resis Ferraria Presule luget, Maesa suum deset sirpis Rouerella patrem .

Nine Iratrum in patriam cura translata tuorum , Hoc tua sub tumulo clausimus ossa . Vale . Tres habuit Laurentius fratres , summae existimationis egregios viros , Bartholomaeum scilicet S. R. E. Cardinalem eminentisiimum . Nicolaum , Generalem Monach

97쪽

rum Montis Oliveti, & Florium, Equitem ordinis S. Io. Bapt. Hierosolymitani. Filasius vero Laurentii nepos , Ravennatensis Archiepiscopus fulsit. LUCAS TOLLIUS , Italus , Aversanus , Neapoli v

ro educatus , ubi aeque studiis sedulo navavit operam . D etoratusque Lauream adeptus, suae aetatis anno a I. & a

Partu Virginis M. DC. LXI. qua publice, qua privatim ut ibi moris est Mathematicas disciplinas , Philosophiam. Medicinamque professus , quarum primas duas in scholis societatis Iesu , tertiam ab Honuphrio Riccio , tunc temporis insigni Medicinalium , & Physiologicarum facultatum professore edoctus fuit. Cum autem excurreret annus M. DC. LXIV. occasione ingentis , atque admirabilis illius Cometae , mense Decembris ad plures hebdomadas . summo omnium stupore vis, de ejusdem Ortu, ac pr gressit librum edidit, cujus titulus, Recondita Natura opera jam detecta . ubi circa quatuoreausas observati Cometa de Mense Decembris transae i anni 1 66 .

sari. I 66 s. in I a.

Notior hinc redditus , & inter publicos Archigymnasii Neapolitani pro sessores adscitus, Medicas Inltitutiones . innumeris propemodum auditoribus . eximio cum plausueXponere eli aggressus , atque mox doctissimi Thomae Cornelii Consentini. eodem in Lyceo Medicinae theoriam . ac Mathematicas profitentis disciplinas , sed jam tum aegritudine detenti, ad annos integros vices gessit, & praeter utriusque cathedrae onus , simul una primim quoque theo- Teticae Medicinar, aliam pro regio Archiatro Andrea L me et Hispano . in majus Pro regis opus intento , ad sexennium , & ultra numeroso discipulorum auditorio sustinuit: unde factum, ut regio postea diplomate, Medicas institutiones , quas antea gratis praelegerat, adjecto itipendio

98쪽

explicandas susceperit, & post aliquot insequentes annos ad alias , aliasque Praesectiones fuerit promotus , quousque postremo in publico complurium antagonistarum agone , prima illa Theoreticae Medicinae cathedra , quam multo ante vice alterius rexerat , universali literatorum suffragio fuerit potitus . Per haec eadem tempora Patavium accersitus, & ni saltor , anno I 679. sed ne Neapolitanam , quam unice semper dilexerat urbem , insperato desereret. Antenoreum Lyceum illud adire renuit. Interea praximmedicam . nedum per universam urbem , & in praecipuos , prioresque tam infimi, quam supremi ordinis viros me cuit, sed & in publico Divae Maria: Annunciatae Xenodo chio primas obtinuit, ut propterea summos in eo honoris gradus assequutus, jam ultimo Regii Generalis totius Regni Archiatri munere decorari promeruerit . Libros edidit , quos visum est eidem , ut amicis gratificaretur sic inscribere :Luca Getei Medicina Pars Prior o En PHΤΙΚΗ , curiosa quaque tum ex Phologicis, tum Pactollicis deprompta , veterum , recentiorumque Medendi Methodum complectens . Lugdu

in 8. Medicina Pars Altera II PAΚΤΙΚΗ , qua hactenus adυπ-sus morbos adinυenta sunt luculenter, o breviissime explicans . Avenione . Apud Iacobum Duperier . M. DC. LXXXVII. in 8. In Hippocratis Aphorismos Commentaria . ubi uniυerse Medicina , tum Theoretica , tum Practica celebriores quasiones perpenduntur , atque nedum recentiorum inventis , sed ct genuina ejusdem Hippocratis menti congruentes quam dilucide explicantur . Opus in duas partes distributum , ae pupremo Regis a Iatere Senatui dicatum . Neapoli. Ex χcina Sociorum Dominici

Antonii Patrino, ct Michaelis Alosi Mutii. M. DC. LXXXXIII.

99쪽

Parta itaque magna in dies nominis fama , hoc unum deerat maximo huic Medico . ad virtutum , doctrinarumque suarum coronamentum a Maximo eligi Principe. Acicidit tandem , tunc quando post mortem Μarcelli Malpughii, universo terrarum Orbi celeberrimi, ab Innoce tio XIII. Maximo Pontifice, Toretium in proprium Mediacum evocatum vidimus , sub initium anni 169s. & max, mam quam merebat gloriam reportavit, quod munus egregium , egregie prosequitur. Edendos habet insuper Commentarios in reliquos tres Aphorismorum libros , quos prae temporis angustia limul una nequivit soras emittere . Habet aeque in promptu Commentaria in Artem Medicinatim Galeni, quae cum quot annis explicanda sit ex vetustillimo usu Gymnasii Neapolitani , juxta recentiorum inventa, ipse pro more suis auditoribus tradidit. In schedis etiam custodit aliud gravioris momenti v

Iumen , cujus argumentum est

De Anima Mundi. Ubi joco seria meditatus , Physicas simul , & Ethicas speculationes in praxim civilem deducens , tria in tres partes distributa examinanda sibi proponit . Primum veterum Philosophantium de Anima Mundi sententias sigillatim enarrat; deinde easdem ad trutinam TeVocans , perbelle , ac eleganter . satis superque refellit; tandem Physicum in Ethicum transferens, per singulas tum mechanicas, & operosas, tum speculativas , & liberales facultates dictas divagatus , innumeras propemodum hinminum fraudes . versutias, Circumventiones, undique deceptionibus, ac fallaciis resertas detegit . & aperit . ut postremo concludere satagat, nescio ne serio, an jocose magis , Mundi Animam esse Imposturam , qua cunctos Viactum ad vitae tuitionem sibi comparare, ac quaerere eXpe rimur ἰ proindeque coronidis loco, in colophonem , Cain

100쪽

PONTIFICII S.

e F r Impostiira l'Anima dei Mondo. De Luca tractat Nicolaus Toppius in Bibliotheca Ne politana , pag. I93. Longe tamen melius Leonardus Nicodemus in opere, Addidioni Copiose alia Biblioteca Napol tana dei Appi, pag. I ς6. Videas etiam Diarium Literat Tum , editum Parmae I 687. pag. aos. & Αcia Eruditorum Lipsiensia Ann. 169 . Pag. 366.

LUDOVICUS SCARAM PUS, seu MEDIA ROTA,

vel EX ARENA , Italus , Patavinus, aliis Tarvi sinus , obscuris natalibus , ex aliquibus vero claro Ortus genere , gestis tamen rebus illustris dubio procul . Artium liberalium,& Medicae saeuitatis studiis, ac Phylicis disciplinis imbutus , nec non Ammirato teste in Historiis Florentinis. Par. a. lib. 2I. pag. mihi a 3. ac apud Ferdinandum Leopol- dum dei Migliore , in opere , Hrende illustrata pag. I 49. Eugenii IV. Sum. Pont. Medicus intimusque Cubicularius . qui liquido ostendit ex Medica facultate posse prodire str nuos milites , hinc, & mederi vulneribus, & ubi opus sit infligere plagas callent; namque Ludovicus , non tam tum Medicina , quam armorum tractatione insignis suit.& usque adeo sua militari peritia , ac victoriis promeruit, ut Episcopatum Traguriensem primo , deinde Archiepiscopatum Florentinum , postea Patriarchatum Aquil censem , demum ab eodem Eugenio Purpuram Cardinalitiam obtinuerit . Videas itaque plura de eo in Historia Ciaconi na Vitarum Pontificum, & Cardinalium , ΤΟ m. a. COl. 9 I9.& III 8. postremae editionis, Romanae scilicet apud Philippum , & Antonium de Rubeis I 677. ac apud alios multos ibi citatos ; Historici etenim sere omnes sui seculi de eo meminere . Scriptis consignavit Ludovicus

Disolas pliιres mira eruditione resertas, quae in Bibliotheca Laurentii Pignorii olim asservabantur. Publici juris sunt illae, quas

SEARCH

MENU NAVIGATION