JoannisEmmanuel Gilibert ... Exercitia phytologica, quibus omnes plantae Europaeae, quas vivas invenit in variis herbationibus, seu in Lithuania, Gallia, Alpibus, analysi nova proponuntur, ex typo naturae describuntur, novisque observationibus aut fi

발행: 1795년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

152쪽

PETALOIDEN. ACALYCINAE. 4' caesi sere appressa , cochleari formis : tertium petiolo vaginans ; lamina basi amplexicauli, Iatitudinis sex linea

rum , longitudinis quatuor pollicum & dimidii; folia ista

ensiformia , nervosa , sicut folium libri, longitudinaliter plicata. Scapus pedalis. Folia superiora angustiora. Flores magni, pauci in spica : 3. 6. P: inferior ex axilla folii. quod spica longius. Bracteae lineares , brevissimae , ad originem pliorum pedunculorum seu germinum. Petalatria; exteriora alba , longiora, tribus lineis percuria ;uno supremo, duobus lateralibus; petata interiora breviora ; sextum seu labium nectarii basi quasi campanui tum; superius campanula fissa pro recipiendo stilo : apex nec.

tarii sicut epiglottis excavatum aut sicut rostrum vasis antiqui: nectarium croceo colore ad apicem tinctum. Fundus Campanulae aut scroti etiam croceus. Lamina labelli su

perior seriis elevatis quinque percursa. Columna staminea est pyramis angulosa , anterius planum inclinatum exhibens; posterius a radice plani collum unius lineae, sus. tinet capitulum anterius excavatum : in hac foveola duae antherae gristae , sulcatae, foliaceae.

Omntibus partibus albis. 1. Serapias tota alba.

Radix fibrosa. Folia alterna ; inferius breve , vaginans; alia pollicaria aut hi pollicaria, unius pollicis lata , nervosa , nervis plurimis, alba, diaphana. Caesis basi vi

Iaceus , reliqua parte albus , subgeniculatus , pedalis. Flores axillares , pauci , ad sex. Bracteae floribus Iongiores . albae. Germen album. Ρetata quinque : tria superiora ; duo lateralia , albissima. Sextum seu labium nectarii album , rostriforme , seu acutum , lateribus plicatum , undulatum. Facies singularis totius plantae, cujusQmnes partes albae. Flores erecti, magni, petata ante

153쪽

expansionem honvoluta turbinatam pyramidem exhibent supra germen. Nullum cornu nectitrii. Columna miminea est corpus crassum hilobum , in foveis duas antheras

fovens; florebat sine iunii in loco dicto Pol nitra, duobus milliaribus a Grodna. Videtur Helleborine flore carneo, Gasp. Bauhini P. I 88.

Nectarium ventri UO - cavum.12. Cypripedium calceolus.

Radices fibrosae, repentes. Caulis cubitalis, tortuosus, se i liosus. Folia ovato- lanceolata ἔ nervis crassis, hirsutis. ad duas uncias lata , amplexicaulia , undulata. Flores duo unusve ex magna foliosa bractea ; germina villosa, incurva. Petala quatuor : duo superiora exteriora, Ian- Ceolata, undulata, purpurascentia, maculosa ι duo interiora similia , sed angustiora , basi villos purpurea. Nectarii labium amplissimum , calceo ligneo simile , ovatum, ad cymbae modum cavum , pariete superne contracto , totum lineis depressis percurritur et caeterum flavescens,

intus lineis pilosis pictum , seu punctis rubris. Pistillus

singularis structurae , quatuor partibus formatus, quarum duae laterales, breves sicut alae, occultant la tegunt antheras magnas , lenticulares; duae aliae longae , carnosae, figuram uvulae exhibent; parte convexa sese tangentes

uvulae pars superior quasi petaloidea, maculis rubr nigris picta. Cypripedium calceolus L. communis prope Grodnam ; fi rebat fine mali in humidis pascuis circa Iegiory. Des-phinalis, alpina.

Obs Saepe ex una radice duo caules oriuntur tortuosi. Folia inferiora breviora , undulata. Germen villoso hirsutum. Petala undulata , saepe apice bifida , rubro-nigra. Radices amarae , aromaticae , acres, saporis specialis: sapore aere

154쪽

PEYALOIDEAE, ACALYCINAE. 433dunt ad amygdalas amaras. Specimina inveni prope Utinam sorentia 6 junii' unifora, caule vix pedali, foliis brevioribus , corollis duplo minoribus; in vulgari cymba sola aequat longitudinem unius pollicis, in ista vix semiis pollicaris. Petala superiora saepe in spiram convoluta.

FASCICULUS IV.

Corolla sexpartita , ringente ; staminibus

ascendentibus. 13. Gladiosus communis L.

Radix bulbosa. Caulis simplex , tenuis, bipedalis. Folia ensiformia , nervosa , alterna, Iatitudine quatuor linearum. Flores spicati, dimitates, uno versu dispositi; spathae duae inaequales , vaginantes florem ante expansionem. Corolla monopetata, profunde sexpartita ;tria segmenta superiora a tribus inferioribus distantia :unde duo Iabia; segmentum intermedium labii superioris concavum , majus ἔ lateralia angustiora , depressa : in Iabio inferiori intermedium majus, depressum ; lateralia elevata , quae albo - rubra linea purpurea notata, quatuor alia rubra. Stamina tria ἔ antherae Iongae, viridi-luteae ; filamenta brevia , tubo corollae inserta. Stigmata tria, reflexa , subvillosa. Capsula trigona, tri- Iocularis ; semina plurima in quoque loculo.

155쪽

Gladiolus sortinis uno versu dispositis, C. B. & Moris. t. . II , s. 4, t. 4, f. 4. OV. Bulbus praecedentis anni raro Avellanae magnitudinem

- adaequans, ex apice producit novum bulbum , sensimque marcescens consumitur & separatur tanquam eschara a vivo; post separationem, novus autumno propellit ra- dices caule iam marcido ; vere sequenti ex corde illius erumpit novus bulbus, qui evolvitur marcescente matre. Folia in seriora cito marcescunt, lamina non evoluta;

intermedia latiora, superiora angusta , Omnia seu quatuor aut quinque petiolo Vaginanti praedita. Bracteae seu spathae inaequales ante evolutionem Corollae , convolutae, postea planae , lanceolatae. Germen inferum ; in capsulis raro octo semina : plerumque io aut Ia inveni, passim sextantum rotunda, Calypirata. In meis speciminibus conia tanter quinque flores invenio sessiles; ad originem cujusque floris caulis curvatur & torquetur, planum extus saliens exhibens. Desiccatione cum papyro aluminoso petata pulchrum acquirunt colorem violaceum seu caeruleum ς caeterum altitudo caulis variat : nana inveni

specimina vix pedalia. Passim video solia falcata. In marginibus silvarum prope Grodnam communis; florebat sto iunii: perennis; adhuc observavi florentem fine julii;& in humidis campis & in siccioribus invenitur. Lugdunea , rara. Bulbus superior in inferiori tanquam cucullus glandis inseritur , separaturque facile , nullis observatis adhaesionibus propriis ; elevatur igitur tanquam

embryo in utero; diu aquam retinet; primo momentomastichationis dulcem laxat mucum, postea amaror pro

prius pertinaciter , etsi non ingratus , salivam inficit. His observatis , facillime concipitur assertio Fallopii qui pulpae gladioli, etsi dulcis , in cura vulnerum vim extrahentem

concedit.

- - STIGMATIBUS

156쪽

A CALYCYNAE, COROLLATAE.

I R I D E S L. Spathae alternae loco calycis . Germen inferum. Corolla tubo brevi, limbo sexpartito : tribus laciniis interioribus, erectis ; tribus exterioribus, reflexis. Stilus tribus laminis . petata mentientibus, terminatus. Fructus trigonus, trilocularis. OV. In iridibus nostris plurima attributa communia : inde habitus communis. Radices carnosae , nodosae. Caules simplices , soliosi: folia alterna , plana , nervosa , elon- nata , acuminata, seu ensiformia , amplexi caulia. Flores terminales.

Corollis caeruleis, barbatis.s . Iris lati solia.

Radix magna , dura. Caulis soliis longior. Folia pedalia pollicis latitudine, disticha seu basi se vaginantia , Iaminiis

divaricatis; spathae albae, ovato - lanceolatae , magnae, siccae. Tres aut quatuor flores caulem cubitalem ter minantes ; inseriores petiolati : laminae corollae erectae, saturate caeruleae , reflexae, dilute ceruleae, lineis caeruleis pictae , pilis numerosis , Iuleis , pubescentes. Sta- mina Iaminis reflexis incumbentia ; antherae magnae ; stigmata petaloidea, bifida, linea eminente arcuata , notata. O . Spathae siccae vix aqua penetrabiles , Vaginantes , iuniorem florem , cujus mirabilis est involutio in vaginis , vix describenda; stigmata petaloidea amplectuntur antheras, suguntque sulco poris cribrato pollen retentum pilis petalorum reflexorum. Est iris germanica L. Communis in hortis derelictis rusticorum ἔ crederem

spontaneam ; floret initio junii: perennis. Ptinta ossic Tom. II. I i

157쪽

nalis , oeconomica : iris nostras in ι. praescriptionibus apellata ; flores gratum & singularem spargunt odorem. Radix acris cum . sensu amaroris pertinaci irritans pharyngem ; non est absolute inodora et recens tempore verno in scrinio clausa , post tres horas scrinio aperto, violae derelinquit suavem odorem. Ardore solis aut calore artificiali prompte dessicata sat similis aromate iridi Florentinae , sicut demonstravit in Actis acad. Paris. clariff. Montet, Montis pessulani chymicus sagacissimus; succus radicis recentis ad unciam praescriptus purgans validum;

cum melle mixtum raro tormina excitat; observationi hus

repetitis in hydrope pretiosum auxilium, salvis visceribus abdominis; drachma una sueci cum libris duabus decocti seminum psyllii egregium diureticum in obstructionibus

abdominis, hepatis, lienis recentibus non satis laudandum : diu servata radix, post unum annum desiccata, nullam alvi evacuationem excitat , seculam fere sa- tuam exhibet ; pulpa radicis recentis super tumores frigidos calida aplicata cutim rubefacit, tumoresque ad resolutionem disponere potest. Color viridis elegans paratur ex iridis petatis. maceratis ad lenem putrefactionem addita calce.

Corollis caeruleis, imberbibus.

s. Iris angusti lia.

Radix , ex trunco fusi formi repente radiculas lanieulisormes plurimas , annulata & innumera capillacea filamenta emittens , superius setis fustis coronatur. Caules plurimi tripedales, teretes. Folia radicalia, cubitalia, carinata , angusta , vix tres lineas lata ἔ caulina pauca , brevia. Flores plerumque duo , caulem terminantes ; spathae duae, siccae , membranaceae , subfuseae ; laminae corollae reflexae caeruleae, imberbes, Venis pictae: erectae ceruleae

158쪽

ὸ A CALYCINAE, COROLLAT E. 499 aut cyaneae ; stigmata petaloidea, bitida , serrata ; capsula

- Ovata , obtuse trigona.

Iris angusti folia media seu varia Clusii Pann. pag. 232. Iacquin Flor. Viiad. t. I. tab. 3. Iris Siberica L. OU. Annuli radicularum proveniunt a basi capillorum prae . cedentis anni; fetae coronantes basim caulis sunt nervi desiccati soliorum praeteriti anni. Radix sicca , tenuis , primo subdulcis, postea acris in recessu ; flores suaveo-Ientes. Laminarum corollae reflexarum facies externa , ante expansionem Vixidis , sensim caerulescit , facies interna aut supera lineis lutescentibus pulchre picta. Saepe in meis invenio quatuor flores , in seriore longe pedunculato ἔ antherae cinereo - caeruleae. Nondum in officinis introducta : tentanda tamen radix , sorte diureticum egregium. In Lithuanta acetaria ornant floribus hujus spe-- ciet, impuneque illos comedunt: attamen pecora intactam relinquunt plantam.

Communis in pascuis humidis silvarum prope Grodnam , - sosnate ; florebat a sto mali ad Is iuuii : perennis. omnibus pensitatis , iris angustiistia L. Etiam frequens clara odnam : vix mihi distinguenda videtur a Siberica .

Corollis luteis , imberbibus.16. Iris lutea.

Radix tuberosa , magna , Ionga, radiculas plurimas sunt culi formes emittens. Caulis foliosus, tri-& quadripedalis, alterne curvatus in nodis sori seris. Folia radicalia amplissima , ensiformia , nervo eminente , bipedalia aut tripedalia ; folia caulina alterna , vaginantia ; lamina plana, semipedali. Flores speciosi, pauci, flavi : quinque terminantes caulem, alterni, pedunculati ; spathae tres agi aantes pro quoque flore. Laminae corollae restexa

159쪽

3ω INCOMPLETAE A CALYCINAE. Ic.' lineis nigrescentibus pictae , imberbes , magnae ; laminae erectae angustae , stigmatibus breviores e stigmata peta-Ioidea , laciniata ; capsula longa , ovata , trigona aquaeque valvula linea exarata.

OU. Caro radicis rubescens. In descriptione tres spathas cuique flori dedi, sed non est rigorose verum : evolve spathas ad radicem pedunculi floridi , invenies germen alterius floris , quod plerumque abortit; passim video pe-

dunculum infimum ex ultimi folii caulis axilla erumpentem , bracteis duabus vestitum , ex apice tres alios producentem , cum duobus pedicellis unifloris. Antherae magnae , nigrO-caeruleae, cita desiccatione corollae pul-

chrum colorem croceum adipiscuntur.

Iris pseud acorus L. Communis in aquosis prope Grodnam, florebat a sto mali ad Io junii : perennis. Lugdunea.

Planta ossicinalis . oeconomica . Verno tempore , radix vere acris , autumno potius substiplica. Flores recentes . acerrimi : radix vario tempore collecta in praxi contradictorios exhibuir etaetus ; succum recentis verno tem-- pore eradicatae crederem catharticum ; autumno collecta potius erit astringens : haec autem de novo verificanda; parva dosi flores desiccati impune devorantur, in praxi non negligendi; modo peculiari irritant fauces : caeterum honum colorem flavum suppeditant; cum vitriolo martis atramentum paratur coquendo pulverem radicis. Hanc herbam peco a , etiam latrante ventriculo, intactata pertinaciter relinquunt.

160쪽

COLLECTIO III.

PETALOIDEAE ET CALYCINAE.

FASCICULUS PRIMUS.

INTER MEDIAE INTER LILIACEAS ET GRAMINEAS.

LILIACEIS AFFINES, PETALOIDER . Stamina sex , psilli tres , perula sex.

Capstilis linearibus. I. Triglochin junceum.

Radix fibrosa. Caulis nudus. pedalis. Folia radicalia , pIurima , angusta , crassula , mollia ; hinc convexa , inde plana. Flores spicati : spica terminante scapum ; tria Petala exteriora , extus viridia , intus rosea ; petata tria interiora, rosea ; stamina sex ; stili tres. Fructus : capsulae ues aut sex , longae, erectae, graciles, inserius ita duas valvas dissilientes, dum superne cohaerent.

SEARCH

MENU NAVIGATION