장음표시 사용
4쪽
D. PETRI ALOIHI GALLETTI ROMANI
IN E BLI TH. TATI C. LINGUAE LATINAE SCRIPTORIS
TYPIS GLNEROSI SALOMONI BIBLIOPO LAEsUPERIORUM PERMISSU.
6쪽
PATRICIO VENETO ROMANO GENU sI
IN APOSTOMCA VATI NA BIBLIOTHECA LINGUAE LATINAE SCRIPTOR ADOLESCENTI NOBILISSIMOsYLL EN PICENARO INSCRIPTIONUM ROMAE EXSTANTIUΜUT UETERIS PERENNISQUE OBSEQUII--ΜENTVΜ SIT
8쪽
OMANARUM Inscriptionum editione sub felicissimis auspiciis S Smi D. N. CLEMENTIs XIII. P. O. M. absoluta , curante in primis amicissimo & eruditissimo viro Iohanne Paulo de Cisque Nobili Conscripto Romano , qui negotium meum veluti suum amplexus nulli prorsus diligentiae pepercit , ut absque naevis , & citius quam expectari posse videretur in publicam lucem prodiret, en Inscriptiones PICENAs, seu mavis dicere, quae ad Pontificiam Asarchiam spectant in medium proinfero , quod mihi jucundum sane, pergratumque sollicitudini, atque amori omnino debeo viri tum generis nobilitate , tum doctrina praeclarissimi militiami Pallotta Maceratensis patricii, Emi ac Rmi Principis Caroli cardinalis Remonici a consiliis & litibus audiendis. Is etenim dum
inclytae nationis suae gloriam , ac dignitatem egregie in URBE tuetur, etiam in institutum meum pro viribus liberalem se praebens, summa alacritate curavit ut nobilis,& dives Picena provincia ad hujusmodi monumenta evulganda sumptus conserret. Verum enim vero Piceni nomine totum agrum illum
minime intelligo, qui sub Romanorum imperio latissime
certe patebat: Suinta regio, ait Plinius lib.HI. cap.xum. PAceni est , quondam uberrimae multitudinis. Tercenta LX. millia Picentium in fidem populo Romano venere . Orti sunt a Sabinis
voto veresacro. Tenuere ab Aterno amne, ubi nianc ager Adrianus o Adma colonia a mari vII M. Pass. Humen Vomanum, ager Pra-
tutianus, Patinensirique. Item Castrum Novum, flumen Barinum, Truentum cum amne : quod solum Liburnorum in Italia reliquum est. Humen Albula, Tervium quo Isnitur Praetutiana re aio . Picentium incipit. Cupra oppidum, Castellum Firmano
9쪽
rum : m super id colonia Asculum , Piceni nobilissima , intus .
Novana in ora : Cluana , Potentia, Numana a Siculis eondita.
Ab iisdem colonia Ancona apposita promontorio Cumero in ipso flectentis se orae cubito. A Gargano CLXxxm. M. pass. Intus Aux gnates, Beregrani, Cingulani, Cuprenses cognomine Montani, Fala
rienses, Pausulani, Pleninenses, Ricinenses, Septempedani, Ioialentinates, Trejenses,et rbesalvia Pollentini. Ex quo Plinii luculento testimonio satis conjicitur Picenum ea aetate ab ortu
Solis conterminum habuisse Aesim amnem ad oppidum usique, qui nunc S. Eutricus dicitur , inde vero fluminis Naris fontes ad Aterni ripam inter Amiterni vestigia & Aquilam urbem ; a meridie Matrinum amnem, & ab hujus sontibus Apennini montis jugum , quod ad ipsius Aterni fontes protensum vulgo dicitur Monte Corno ; ab Solis occasu & Sertemptrionibus.mare Hadriaticum inter Matrini, Aesisque amnium ostia , C. in illium passitum longitudine. Praeterea neque ullam quidem habendam hic esse rationem putavi Piceni Suburbicarii & Piceni Annonarii, qu rum urbes & loca determinare dissicillimae esset indaginis, sed eam Pontificiae ditionis partem prae oculis habui, quae Marchia nunc Anconitana vulgo appellatur , quamque immortalis memoriae pontifex Xustus Q. etsi aliud agens, attamen tacite quodammodo certis indubiisque finibus conclusit, quum nempe illorum populorum commodo consulens Maceratensis Rotae causis expediendis praepositum tribunal honorificentissimo prorsus consilio initituit . Urbes siquidem,quae hujusmodi sapientum judicio nunc subjiciuntur haec recensentur Asculum, Ancona , Camerinum , Fabrianum , Fanum , Firmum , Aesium, Lauretum, Mathetica, -- cerata, Monsaltus, S. Severinus olim Septempeda, Tolentinum, Cingulum , Auximum , Recinetum, dc Ripa Transionis . Haec habui erudite lector,quae te monerem,ut labori huic meo,qualiscumque sit,aequi bonique consulas . ELEN-
10쪽
S. R. E. CARDINALas. Cussis seeunti