M. Tullii Ciceronis Selectae orationes ad exemplar probatissimorum codicum expressae, cum Christophori Cellarii argumentis ... et interpretationibus ..

발행: 1743년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

pactione' provinciarum auctores se inimicis rei p. tradidissent, cum egestatem, avaritiam , libidines suas derent expleri non posse , nisi me constrictum domesticis hostibus dedisse

sent: cum senatus , equitesque Rom. sere pro me , ae mutata veste vobis supplicare, edictis atque imperiis ve- . tarentur : cum omnium provinciarum pactiones, cum Omnia cum omnibus foedera , reconciliationes gratiarum, sanguine meo sancirentur: cum omnes boni non recusarent , quin vel pro me,Vel mecum 'perirent: armis decertare pro mea salute nolui,quod devincere, '& vinci luctuosum reipubl. fore putavi. At inimicI mei mense r ε' Ian. cum de me ageretur,corporibus ei.

vlsi trucidatis, flumine sanguinis meia ireditum intercludendum Putaverunt . VI. Itaque cum ego ab sui eam rem p. habitistis, ut aeque me, atque Illam restiIuendam putaretis. Ego autem. In qua ei Vitate nihil valeret senatus; omnis esset impunitas ; nul- la judicia; vis & ferrum in foro versarentur; cum privati se parietum praesidio , non legum , tuerentur; tribuni pleb. vobis inspectantibuς αε vulnerarentur; ad magistratuum

tissimum . Eadem habet Plutarchiis, qui ad dit , in Ciceronem inter ea cadavera , veluti mortuum latuisse. Adde pro Miloia . n. 3

292쪽

domos cum serro &. facibus iretur sconsulis fasces frangerentur , deorum immortalium 37 templa incenderentur ἔ rempubl. osse nullam puta VI. Itaque neque repub. exterminata mihi locum in hae urbe esse duxi; nec, si illa restitueretur, dubitaVi, quinas me secum ipsa reduceret. An ego , cum mihi esset exploratissimum , P. Lentu Ium proximo anno Consulem futurum, qui illis ipsis reipub. pe-x Iculosissimis temporibus aedilis 38

curulis, me consule, omnium meo-Tum consti Iorum particeps , pericu-Iorumque socius fuisset; dubitarem, quin is me, confectum consularibus 39 vulnerib ns , confulari medicina

ad salutem reduceret λ . Hoc duce , Collega qo autem ejus , clementissimo atque optImo Viro , primo nona deersa te , post etiam adjuvante , reliqui magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae, ex quibus excellenti animo, virtute, au-

Horitate, praesidio, copiis, T. An Dius ΑΙ & P. Sextius, praestanti in

me templa Jaedem Nympharum pro Mi Ione num. 73. AEdilis eurtilis o qui curam ae- diiun & caerificior uin & ludorum habuit , dimis ab eburneo solio. 39. eonsularἐbu3 vuseneribus j a Pisone & Gab nio eos s. mihi infiictis . 4 o. eouora Q. Caecilio Metello. F. T. AnnIMs 9 P. soxeius) tribuni plebis. Pro utroque , Annio Milone . & Sextio , ci- extat oratio .

293쪽

AD QUI R. POST REDIT. 28s

me benevolentia , & divino studio

extiterunt e eodemque P. Lentulo auctore, & pariter referente colle

ga , frequentissimus senatus , uno 'Aa dissentiente , nullo intercedente, dignitatem meam , quibus potuit , Verbis amplisIimis ornavit , salutem

Vob s , municipiis , coloniisque omnibus commenda VI t. Ita me nudum ia propinquis, nulla cognatione munitum, consules , praetores, tribuni

plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est e denique omnes, qui vestris maximis beneficiis honor busque sunt ornati , Pro ducti ad vos ab 3 eodem , non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mea rum gestarum auctores, testes laudatoresque fuerunt.

VI l. Qirorum princeps ad cohortandos vos, & ad rogandos fuit Cn. Pompejus, vir omnium , qui sunt, fuerunt, erunt, Virtute , sapientia ae gloria princeps r qui mihi unus uni privato amico eadem omnia deis dit , quae universae rei p. salutem , otium, dignitatem ; cujus oratio fuit , quemadmodum accepi , tripartita . Primum vos docuit , me s consiliis

εχ. uno ἀ one ento Attii Io GavIano . Ut de suprant in xx. Hotomannus ipsum Clodium intelligit 43. ab eodem ' senatu . Quidam optimae notae codie es habent ab eH

hm , scicet Italia , quae vox prius antecessit.

294쪽

rempublicam esse. servatam, cansamque meam cum communi salute conjunxit, hortatusque est , ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defendeis retis: tum in perorando posuit, Vos Togari a senatu , rogari ab equitibus Rom. rogari ab Italia cuncta : Denique ipse ad extremum pro mea VOS salute non rogavit solum ., verum 37 etiam obsecravit. Huic ego homini, Quirites , tantum debeo , quantum hominem homini debere vix fas est . Hujus consilia , P. Lentuli sente otiam, senatus auctoritatem vos se- Cuti, In eo me uoco, in quo vestris beneficiis fueram, iisdem F centu

Tiis , quibus collocaratis , reposuistis. Eodem tempore aridistis , eodem e κloco, sunt mos viros, Ornatissimos atque amplissimos homines , principes civitatis, omnes consulares , omnes praetorios eadem dicere , ut omnium testimonio per me unum rem p. conservatam esse constaret. Itaque cum

46 P. Servilius , gravissimus vir &ornatissimus civis , dixisset , operaria ea rempub. Incolumem magistrati

sus deinceps traditam , dixerunt in

44 e X eoniurat ἰone Catilinae. 4s. iisdem centuriis ) Centuriatis comitiis, quibus consules creaba ntur , revocatus fuit

Cicero. Lib. a. ad titie. Epist. 1. 46. P. Ser

295쪽

ea ridem sententiam ceteri . sed a uindistis eo tempore clarissimi viri non solum auctoritatem , sed et Iam testi

monium 67 L. GeIIii , qui , quia

suam classem 68 attentatam magno cum suo periculo pene sensit , dixit in concione vestra , si ego consul , cum fui, non fuissem , rem p. fundi- tus Interituram fuisse. VIII. En ego tot rest montis, QuI-r Ites, hac auctoritate senatus, tanta consensione Italiae, tanto studio b norum omnium, agente P. Lentulo , consentientibus ceteris magistratibus, deprecante . Cn. Pompejo omni bris hominibus saventibus, diis denique immortalibus, frugum ubertate, eo pia, vilitate , reditum meum commprobantibus mihi , meis , rei pubi icae restitutus, tantum Vobis, quantum facere possum, Quirites, pollicebor. iPrimum qua sanctissimi homines pietate erga deos immortales esse solent, eadem me erga populum Romanum semper fore; numenque 49 vestrum

πὶt, civicam coronam C ceroni a re publiea deberi , In Pison. e. 3. 48. elassem attentatam

Fortassis a Catilinae sociis hoc factum est , cum Gellius proeonsul ex prae Lura in Graeci,

iret. Cie. t. de Leg. east 1 . 4 . numenque ve

frum o imperium, auctoritatem, potestatem. Varro lib. 6. de L. L. Niameis inquit , dirunt esse imperitim ab nutu . Nollius loquitur Cicero in fine hujus orationi. n, as.

296쪽

rum immortalium , in omni vita fa- . turum: deinde, quoniam me in ci- vitatem respubl. ipsa reduxit, nullo me loco reipubl. defuturum . Quod, si quis existimat, me aut voluntatei esse mutata, aut debilitata virtute , aut animo fracto, Vehementer errat.

Mihi quod potuit vis, dc injuria , de

'. sceleratorum hominum furor detra-

here ; eripuit , abstulit , dissipavit e

t quod viro forti adimi non potest, id manet dc permanebit. Vidi ego somtissimi in virum, municipem 3Omeu , C. Marium , quoniam nobis . quasi .

aliqua fatali necesstate non solum l cum his, qui II haec delere volui Gi sent, sed etiam cum fortuna bellI-

gerandum fuit : eum tamen vidi, cum, esset summa senectute, non modo non Anfracto animo Propter magnitudinem uo catapritati , sed confirmato atque rei novato . Quem egomet, dicere audit vi, tum se sui me miserum. , cum ea

j xeret Ia patria , quam obsidione li

297쪽

beravisset; cum sua bona possideri ab inimicis, ac diripi audiret; cum aio. lescentem filium videret ejusdem socium calamitatis : cum, in paludibus demersus , concursu ac misericordia s3 Minturnensium corpus ac VI tam suam construasset ; cum parva navicula trajectus in Africam , quibus regna ipse dederat , ad eos inops supplexque venisset: recuperata Vero sua dignitate, se non commissurum , Ut cum ea, quae amiserat, sibi restituta essent, virtutem animi non haberet, quam nunquam perdidisset. Sed hoc inter me atque illum interest : quod ille , qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est , armis: ego, qua σε consue-Vi , utar : quoniam illi arti in bello ac seditione locus est , huic in pace atque otio. Quanquam ille animo artrato nihil nisi de Inimicis ulciscema dis agebat; ego de ipsis Inimicis tantum , quantum mihi resp. permittet, cogitabo . IX. Denique, Quirites , quoniam me quatuor omnino genera hominum violariant, unum eorum, qui odio reipub. quod eam Ipsis invitis con-N ser-

3.-ὶ Minturnae oppidum In extremitate Latii Novi, ad fines Campaniae,

utar in intellige , , quae vox praecessit. Con tra enim codicum fidem Vullgo p .lat m adji

298쪽

29o M. T. C. ORATIO

servaraia , mihi inimicissimi fuerunt talterum , qui per strix tione in amicitiae nefarie prodiὸerunt: tertium, qui, cum pr Pter inertiana su lim eadem adsequi non possent , in Viderunt laudi oc dignitati meae o quartum , qui, cum custodes Is reipubl. esse . debuerunt , salutem. meam , statum

civitatis, dignitatem ejus σε imperii, quod erat penes ipsos, vendiderunt: sic ulciscas facinoruin singula, quemadmodum a quibusque sum

provocatus: malos civeS , remp. be

ne gerendo ; perfidos amicos , nihil

credendo, atque omnia cavendo in

vidos, virtuti & gloriae serviendo ;

mercatores proVi nciarum, reVoeando

3 7 domum, atque ab iis provincia

rum rationem repetendo. QlIanquam mihi majori curae est , quemadmodum quidem vobis , qui de me estis optime meriti, gratiam reseram quam quemadmodum inimicorum inis jurias crudelitatemque persequar.

Etenim ulciscendae injuriae facilior ratio est, quam beneficii remunerandi : propterea quod , superiorem esse contra improbos, minus est negotii, quam bonis exaequari : tum etiam

ners. etistodes νεῖν.) Piso de Gabimus , Iiibus consuli biis Cicero in exilium ejectus

erat . , 36. ejus imperii consularis , quo abia si sunt , peeunia corrupti a glodiana facti Q ne. 17. resoraisdo Aomum 2 Hoc egit poli modum oratione de provinciis consularibus.

299쪽

ne tam necessarium quidem est male meritis, quam optime meriti S , re

ferre, quod debeas . Odium vel pre- , , cibus mitigari potest , vel tempori- =bus reipubl. communique utilitate deponi, vel dissicultate ulciscendi teneri , vel vetti state sedari: b ne me ritos quin colas , nec exorari fas est, nec id reipub. y8 repetere Utcunque Necesse est , neque est excusatio disesicultatis, neque aequum est tempore, dc d e memoriam beneficii definire . Postremo , qHi in ulciscendo remissor fuit, mox aperte laudatur:

at gravissime vituperatur , qui in tan iis beneficiis, quanta vos in me con tulistis, remunerandis est tardior eneque solum ingratus , quod ipsum gramve est , verum etiam impius appelle tor, necesse est . Atque in officio persolvendo dissimilis est ratio peeuniae debitae : propterea quod pecuniam qui retinet, non dissolvite qui reddidit, non habet et gratiam, dc qui habet, dissolvit. X. Quapropter memoriam vestri a beneficii eo tam benevolentia sempiterna, non solum dum anima spirabo mea , sed etiam cum mortuo mo numenta vestri In me beneficii permanebunt. In referenda autem gra

II. re p. repet re) propter rempubl. depre- eari . Repetere enim hic est insanter tetere.

Herbest .

300쪽

292 M. T. C ORATIO

tia hoc vobis re pronai tu , semper qu praestabo, mihi neque in consiliis de repub. capiendis diligentiam , neque In periculis a republ. repulsandis animuin, neque in sententia simpliciter reserenda fidem, neque in hominum voluntatibus pro repub. Ioedendis libertatem, nec in pei ferendo labore industriam, nec in vestrIs commodis augendis gratam animi benevolentiam defuturam . Atque haec cura , Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum immortalium vim dc numen tenetis , tum posteris vestris ,

cunctisque gentibus , dignissimus ea civitate v Idear , quae suam dignitatem non posse tenere se, nisi me recuperasset, cunctis suffragiis judicavit.

M. T.

SEARCH

MENU NAVIGATION