M. Tullii Ciceronis Selectae orationes ad exemplar probatissimorum codicum expressae, cum Christophori Cellarii argumentis ... et interpretationibus ..

발행: 1743년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

IN M. ANT. PHILIPP. H.

Ium, sed etiam amentiae. Qtiod enim verbum in istis literis est non plenum humanitatis , officii, benevolentiaeὸ omne autem crimen tuum est, quod de te in his literis non male existimem: quod scribam , tanquaad civem , tanquam ad bonum Virum, non tanquam ad sceleratum, dc latronem. At ego a a tuas literas, etsi jure poteram , a te lacessitus , tamen non proferam: quibus petis, ut tibi per me liceat quendam de exilio re ducere, adiurasque, id te, invito me, non esse facturum ; Idque a me impetras: quid enim me interponerem audaciae tuae, quam neque auctoritas hujus ordinis, neque existimatio po puli Rom. neque leges ullae possent coercere λ Verumtamen quid erat , ii quod me rogares, si erat is, de quo rogabas, Caesaris lege reductus Sed videlicet meam gratiam voluit esse; in quo ne ipsius quidem ulla poterat esse, lege lata. V. Sed cum mih I, Patres conscrI-pti, & pro me aliquid ,& in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a Vobis , ut pro me dicentem, benIgne: alterum ipse efficiam, ut, contra illum cum dicam , attente audiatis . simul illud oro: si meam cum

21. fuas litteras) Integram hane pistolam subnectit Cicero epist. x 3.-a . ad Atticia. una cuni responsione sua.

442쪽

In omni Vita , tum in dicendo moderationem, modestiamque cognoscitis, ne me hodie, eum isti, ut provoca-Vit, respondebo , oblitum esse putetis mei. Non tractabo, ut consulem: ne ille quidem me, ut consularem : etsi ille nullo modo consul , vel , quod ita Vivit, Vel, quod ita rem p. gerit, vel, quod ita factus est consul: ego l1ne ut Ia controversia confularis . Ut igitur intelligeretis, qualem ipte se consulem prosteretur, objecit mini consulatum meum . Qui consulatus, Verbo meus , P. C. re vester fuit . Quid enim constitui , quid gesti , nili ex hujus ordi nis consit io, auctoritate , sententia λ Haec tu, homo sapiens, non solum eloquens, apud eos , quorum consilio, sapientiaque gesta sunt, ausus es vituperare λ Quis autem meum consulatum , praeter P. Clodium , qui vituperaret, in Ventus est λ culus quidem te satum, sicuti C. Curionem , manet, quoniam a id domi tuas eli,

2 t. qaeod ita factus ost eos. non suffragio populi, sed beneficio Caesaris. Infra n- ν E . ontiue ιar eonsul de e. a da ἀοmi tu diqωod fuit illoriam titr que fatale )Iam , quae primum Clodio a Milone caeso ;deinde C Curioni Caesaris duci in Afri ea a regis Iubae copiis deleto ,

Appian. a. C ολι. LMean. yn. 9 4 a. nripserat. Nunc in matrimonio ea habebat M. Antonius , cui pariter , atque Clodio & Curioni, fatale,& perniciosum coniugium auguratur Cicero .

443쪽

quod fuit illorum utrique fatale. Non i-piaeet Μ. Antonio consulatus meus. At placuit as P. Servilio, ut eum primum nominem ex illius temporis consularibus, qui proxime mortuus est : plaeuit a 6 Lutatio Catulo , cujus semper in hac rep. vivet auctoritas: placuit duobus a7 Lucullis , M. Crasso, Q. Hortensio, a 8 C. Curioni , Μ. Lepido , C. Pisoni , Μ. Glabrioni, L. Folcatio, C. Figulo , D . Silano, L. Murenae, qui tum erant 'consules designati: placuit idem, ast quod consularibus, Μ. Catoni et qui

cum multa , Vita excedens , providit tum, quod te consulem non vidit. Maxime Vero consulatum meum Cn.

Pompejus proba Vit : qui, ut me pri mum decedens ex Syria v Idit, eom plexus dc gratulans, meo benefieio patriam se visurum esse dixit. Sed quid singulos commemoro: frequeri

tissimo senatui sic placuit , ut esset

nemo , qui mihi non , ut parenti, gratias ageret: qui non mihi vitam suam, liberos, fortunas, rem p. referret ac

ceptam .

23. P. seroIIIo J Isai i leo. Pro Lege Μ anil. n. 39. 2 7- duobus LucuUis J Lucio de Μareo, patruelibus. Emero' M s. east 6. seqq at. C. Curioni 2 patri , vide pro Lege Μanil. 68. 29. dem,quod ean laribtis M. Catoni Cato enim Uticensis vir praetorius erat, non consularis .

444쪽

436 Μ. T. C. ORATIO

minavi, tot & talibus viris resp. orbata est: veniamus ad vivos , qui duo e consulari numero reliqui sunt. 3o L. Cotta, vir summo ingenio, summaque Prudentia, rebus iis gestis , quas tu reprehendis , Rapplicatione ii decrevit verbis amplissimis: eique illi ipsi , quos modo nominavi, Consu lares , senatusque cunctus assensus

est: qui honos post conditam hanc

urbem habitus est togato ante me ne-r mini. 3r L. Caesar, avunculus tuus, Qua oratione, qua constantia, qua gravitate sententiam dixit in sororis suae virum, sa vitricum tuum λ hunc tu cum auctorem dc praeceptorem omnium consiliorum, totiusque vitae

debuisses habere, vitrici te similem, quam avunculi esse maluistir hujus ego consiliis, alienus, consul usus sum e tu, sororis filius , ecquid ad eum unquam de re p. retulisti λ ad quos refert dii immortalest ad eos scilicet, quorum nobis etiam dies 33nat . tales audiendi sunt. Hodie non 3 descen- o. L. Cotta L. Aurelius Cotta , consul ea Torquato ante Ciceronem . Sallust. Cat. 18.3 r. L. Caesar. proxime ante Ciceronem eonsul. Orat- in Catil. 4. n. t 3 9 tib s. Fam. Epi' 14. 31. vitr eum J Lentulum Suram,

Catilinariae conjurationis reum . 4. Catiliis. n. 13. 3 3. nobis aie3 natales atia eoAὸ sunt

quasi id senatus intersit ; quo quivis nebuloriatus sit die, intelligere . 34. non Aescendit in forum . Nobiliores enim in eollibus habi

tabant . Manutiuδ .

445쪽

sendit Antonius. Cur dat nain talitia In hortis. Cui neminem nominabo . Putatote, eum 36 Phormio inni alicul, tum Gnatoni, tum Ballioni. O sted Itatem hominis flagit Iotalo impudentiam , nequitiam, libid Nnem non serendam i tu , cum principem senatorem, civem singularem , tam propinquum habeas, ad eum de re p. nihil refers: ad eos refers, qui domum suam nullam habent, tuam exhauriunt Tuus videlicet salutaris consulatus, perniciosus meus. VII. Adeo ne pudorem eum pud I-e illa perdidim , ut hoc in eo 37 templo dicere ausus sis, in quo ego senatum illum, qui quondam florens orbi terrarum praesidebat, consulebam; tu homines perditissimos cum gladiis collocavisti λ At etiam ausus es quid autem est , quod tu non audeas λ Clivum Capitolinum dicere , me consule, plenum servorum 38 armatorum fuisse. Ut illa credo nefaria senatusconsulta serent, vim afferebam senatu I. o miserum, sive

illa tibi nota non sunt nihil enim

3 s. cras nataII Ia I eonvivIo eelebrat diem natalem alicuius parasiti . 36. phormioni , Gnaton , BaII On Notissimi parasiti , illi ex Terentio , hic e Pseudolo Plauti . 37, tu eo templo ) aede Concordiae . Infranum. Ist, 38 serviorum armatorum Armae servis non permissa , nisi a seditione di tur- batoribu S .

446쪽

M. T. C. ORATIO boni nosti sive sunt, qui apud tales

viros tam . impudenter loquare. Quis enim eques R. quis, praeter te, adolescens nobilis, quis ullius ordinis., qui se civem meminisset, cum sense tus in hoc templo esset, in Clivo Capitolino non fuit λ quis nomen non dedit λ quanquam nec scribae sulficere, nςc tabulae nomina illorum e Pere potuerunt. Etenim cum homines nefarii de patriae parricidio confiterentur, consci'rum indiciis, sua manu, voce pene literarum coacti , se urbem inflammare, cives trucida re, vastare Italiam, delere rem p. con

sensisse: quis esset, qui ad salutem

communem defendendam non excita

retur λ praesertim , eum senatus, po pulusque Rom. haberet ducem, qua

lis si quidem nunc esset, tibi idem, quod illis accidit, contIgisset. Ad sepulturam corpus εο vitriel sul negat a me datum. Hoc Vero ne P.

quidem Clodius dixit unquam , quem, quia jure ei fui inimicus, doleo, a te

jam omnibus Vitiis esse superatum . Qui autem tibi venit In mentem , φ redigere in memoriam nostram, te domi P. Lentuli esse educatum an

verebare , ne non putaremus, natura

te potuisse tam improbum evadere ,

nisi

interfectis . 4o. ) Lentuli conjurati,

in carcere interemti .

447쪽

nisi accessisset etiam disciplina

VIII. Tam autem eras eXcors , uetota in oratione tecum ipse pugnares rut non modo non cohaerentia inter

se dieeres, sed maxime disjuncta , atque contrariaὶ ut non tanta mecum,

quanta tecum tibi esset contentio Vitricum tuum in tanto fuisse sceleare fatebare , poena affectum querebare. Ita , quod Proprie meum est , Iaudasti: quod totum senatus est, re- .prehendisti; nam , cum comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuerit : homo disertus non intelligit , eum, quem contra dicit, lauis dari a se e eos , apud quos dicit, vituperar I. Iam illud cujus est , non dico audaciae cupit enim, se audacem dici sed, quod minime vult, stultitiae , qua vineis omnes, Clivi Capitolini mentioneis facere , cum inter subsellia nostra versentur arma inti cum in hac cella Concordiae , odii immortalest in qua , me consule, falutares 4 I sententiae dictae sunt , quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines collocati stent Acis

cuia senatum : accusa equestrem oris dinem, qui tum cum senatu copulatus fuit : accusa omnes ordines , Omnes

cives, dum confiteare, hunc ordinem, hoc ipso tempore , ab qa Ithyreis cir-T cum

4 r. saliat ea sententia dicta ) orat. Catil. 3 . n. 12. 41. It reiι Sunt Ituraei Syriae .

448쪽

Α Ο Μ. T. C. ORATIO

eum se teri. Haec tu non propter au- daciam dicis tam impudenter: sed, quia tantam rerum repugnantiam

- non videas. nihil profecto sapila. Did est enim dementius , quam , cum ipse rei p. perniciosa arma cepe- ,riris, obiicere alteri salutaria λ At etiaquodam loco facetus esse voluisti. Quam id dii boni in non decebat . In quo est tua culpa nonnulla. aliquid enim salis ab uxore 43 mima trahere

potuisti. CEDANT ARMA TOGAE.

Quid λ tum nonne cesserunt Αt postea tuis armis cessit toga. Qua ramus igitur, utrum melius fuerit, libertati populi Rom. sceleratorum arma, an libertatem nostram armis tuis cedere. Nec vero tibi de versa bus respondebo : tantum dicam breviter; neque illos, neque ullas te omnino literas nosse; me nec rei P. nec amicis unquam defuisse, & tamen omni genere monumentorum

. meorum perfecisse Α operis subse-

quos quasi satellἱtes adduxerat Antonius seum sub Gabinio ibi militasse tr hom nes truces & audaces , κακουργοι παντες . maIJ- νι omnes) strab. l. 36. f. seto. imprimis sagittandi artis periti. Hinc a Virgilio 2. Georg.

449쪽

civis, ut meae vigiliae, meaeque Il-terae & juventriti utilitatis , & nomini Rom. laudis aliquid afferrent. Sed haec non hujus temporis: ad majora Veniamus.

IX. P Clodium meo consilio Interfectum eme dixisti. Qui id nam homines putarent, si tum occisa; esset , cum tu illum in foro , in pectante populo Rom. gladio stricto e insecutus CS , negotiumque transegimes , nisi ille se in scalas tabernae librariae conjeciget, hisque s oppilatis, Impetum tuum compressisset 3 Sed quid δego favi me me tibi fateor, suasisse, ne tu quidem dicis. At Mitoni ne δε-

Vere quidem potuI. Prrus enim rem transegit, quam quisquam eum . fu- spicaret , facturum esse. At ego suasi. Scilicet is animus erat Misonis, ut prodesse rei p. sine suasore nori po set At laetatus sum . Quia id λIn tanta laetitia cuia Eirae civitatis me unum tristem esse, onortebat λ eclan- quam de morte P. Clodii fuit quaestio non satis 'rudenter tua quidem conis stiruta . Quid enim a tinebaet, nova lege quaeri de eo . qui hominem oc-T 3 ci

450쪽

23 a M. T. C. ORATIO ei disset, eum esset legibus quaestio

constituta λ quaesit una est tamen. Quod ergo, cum res agebatur, nemo in me dixit , id tot annis post tu es inventus, qui diceres Quod vero dicere ausus es, idque multis verbis , opera mea Pompejuna a Caesaris amicitia esse disjunctum , ob eamque cata iam mea culpa civile bellum esse natum: in eo non tu quidem tota re , sed , quod maximum est, temporibus errasti. X. Ego, 66 M. Bibu Io, praestantissima cive, consule, nihil praeter misi, quantum facere enitique potui, quin Pompejum a Caesaris conjunctione avocarem , in quo Caesar suit fel Icior. Ipse enim Pompeium a mea familiaritate disjunxit. Postea vero, quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer λ stulti erat, sp rare : sua- χε dere. impudentis. Duo tamen tem pora inciderunt , quibus aliquid con tra Caesarem Pompeio su ferim. ea velim reprehendas, si potes: unum,ne 67 quinquennii imperium C a fari prorogaretur: alterum, ne Pa

-46. M. Rutilo eos qu ndeeim ab h ne annis . Abram. quo temnore Caesar , Pompejus ει Cras as societatem inibant, quam omnino Tullias , tamquam rei pernicrofam , omnrstudio impeditnm ityerat. 2 4. 47. Ne gin inquennit imperium ) Fid. Velleius

SEARCH

MENU NAVIGATION