Gulielmi Cole, M.D. Londinensis celeberr. Tractatus de secretione animali

발행: 1698년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ruam praefracte nihil , aut pertinacirar, hac in re affero, sed opothesin tantum i longo sane tempore a me animo VO-

liu tam , limatioribus aliorum judiciis

trutinandam propono. Neque enim

hanc, meam , sive hypothesin, sivo

opinionem, tam perduc deperpo, quineam mehercule repudiaturus sim, aliamque lubens merito vel superinducturus, vel a quocunque allatam amplexurus, modo ejusmodi sit, quae magis Naturae legibus consentaneam, & ad Phamomena solvenda accommodatiorem sese

exhibuerit. , .. Interea monendus Lector est, tracta tutum hunc, parum, Omnino immutatum, ante biennium prelo destinatum fuisse, id quod complures non mediocris notae & famae, juxta ac doctrinae, Viri testari possunt, qui sub illo tempore perlegerunt : Cujusi rei ideo mentionem facio , ne es si forte aliqua ex iis qssae tanquam mihi nova

hic tradita sunt, ab aliis post illud

tempus , typis mandata fuerint, pla

12쪽

At redarguent, auguror , nonnulli , inter alia censurani forsitan motura .

quod Philosophico hoc aevo , in quo

tantopere experimentis statur, scribens, aliorum sele blanini do observatis esse stupenda iAnatomen hoc seculo exercentium industria , cespotis cognitio nem, ut quamvis multa ailhuc detegenda supereste haud inficias ivero , ' nebproinde prorsus dogmatice agenduissesse censeam 3 licere tamen putem tales ex iis quae jamjam reperta fiant , deductiones elicere quae ad aliqualem ope

rationum naturae explicationem faciant.

Quod cum a nemine, quod ad praesens subjectum, ex professo factitatum observaverim, haud prorsus ingratum , quibusdam saltem , opus praestiturum sensi, si meas hac basi licet nixas, super ista

has re proponerem conjecturas, aliasque Anatomicis insistam , conjecturis vero

quanto libetius hic illic utar. ve

rum his repunere liceat , eo evectam

13쪽

affines sat cunctas rationibus ubique quales eae sint, stipatas, nec prorsius confido , Probabilitate omni destitutas

quandoque attexerem , inque meth dum, quanquam minuS forte accuratam, utpote meam , redigerem. Interea P si haec arrisisse comperero , -forsan impo iterum, ubi per negotia licuerit, dat rus sum operam, ut cultiora & experimentis auctiora prodeant ό Ufortassis Malia 1 1equantur. Sin errasse me quis ostenderit, sicut me non Ingratum mom

stra praebebo, sic saltem aliquid solaminis attulerit, Magnis lausis excidisse.

14쪽

ELENCHUS

intelligendum M.

T. Succorum ad particulas dimittendas praevia

P. VIL Secretionum Sis Diam, seu Perfiali rum

P. XII. H Pthim pro secretionum mixtarum ratione

15쪽

mentium ratio.

L 'ia 4

16쪽

TRACTATUS

DE SECRETIONE

ANIMALI.

DS Seiratione quatenus solicet in humano potissimum

corpore peragi solet , verba facturus , oportet ut in ipso limine quid per voeabulum hoe intelligi velim, exponam. Idcirco advertere licet corpus humanum , perindeae cunctorum animanuum , tum ex multiplici partium solidatu in , particulis inter se pluirimum discrepantibus conflatarum, suppellectile coagmentari , tum etiam variorum Reeorum commeatu irrigari s quos pariter non minus difformi particularum sciue constare eertum est , cum de nutricarum illis suppeditent , & ex iisdem resolui a compage dissi uentibus ex parte coiissentur. Illae si quidem . tum prae motu intestino tum sanguinis impingentis vi attritae . inveterascentes partieu-Ias in hujus alveum astatim deponunt , inovarum interim ab appellentibus succis proventu vicis m auctae: Ista vero , va. iiis acti motibus , tum varias partium suarum comminutio isnes pariuntur ; iecus enim nequaquam liabiles evadere possunt, A ut Diqitigod by Corale

17쪽

ne vel in illarum , tantopere inter se difformium , substantiam facessant vel alia vitae munia praestent i tum aptitudinem hinc nanciscuntur ad particulas certas ex gremio suo deponendas r nec enim aliter fieri potest , quin in tam muItisormi congerie squalis tum ex deeiduis solidarum partieulis. tum chyli, ex pluribus diversae prosapiae substantiis enati, supplemento provenit multae praesto sint, quae, quoniam agitatione continua cientur , atque strictos intra vasorum eaneellos coercentur , vel sponte , qua data via prorumpant , vel, si aliunde vis aecedat , sese e reliquarum contubernio facili negotio exturbari patiantur. Hi ne duplex emergit in corpore Separatis , alia quae intra massae eonfinia celebratur , alia quae determinatarum quarundam particularum ex eadem exclusione perfieitur. '

Prior in hoc consistit , quod quaedam massae particulae inmotum concitae , dc Iocum , quem prius occupaverant consortiumque, quod cum aliis inierant, ipsae deserunt, & in alias, dum hoc satagunt, impingentes , eas tum in minora frustula. diffringunt, aliove aliquo modo dissoeiant , atque e sedibus proturbant , tum in eonsimilem motum eoscitant, aliisque, qualem ipsae subierunt, divulsionein hoc nomine inducere cogunt. In hujusmodi Separatione omnis fermentationis, cunctarumque, quas uspiam in corpore invenire est, digestionum ratio musistit: diminuta enim hac ratione mole , mutataque figura, majorem ad motum promptitudinem, aliasque, quae ab his pendent, dotes necesse est ut acquirant corpora talem suarum particularum separationem passa. Altera Separatio , qua scii. materia quaedam determinata extra massae, cujus ante pars fuit, terminos fertur , certum , ut cum delectu perficiatur , organorum apparatum requirit, quorum ministerio . particulae quaedam , praecedenti digestione ab aliis laxatae , i atque ad horum oscula proportionem quandam quoad molem & figuram Mactae , cum ad illa , sive intestino vii xu . sive vi aliunde illaia , appollunt , foras convehuntur. reliqua malla prorsum per solitos & patentiores canales

iii Quamvis atrumque genus commune Separatisηis, nomen sibi vindicet , posterius , tamen , quandoquidem peculiare naturae artifieium prodit , atque a priori citis distinctum sit , distinctam insuper de magis limitaram appellationem meretur, atque Secretionis titulum fibi propriε arrogat. Vox enim ipsa deparationem modi sonat, qua separata materia ex allus, qua- eum antea delituerat, gremio fertur , atque seorsim consitit. Hujus,explicationem nobis in sequenti Dissertatione proponimus. &. ad eam levia nostra accommodare conabimur. Inte-

18쪽

A N i M Λ L r. . . - rea tamen quoniam haec alteram illam praesupponit, haud alaire forsan erit paucula ad illius naturam attinentia suo loco in medium proferre , quo melius ad hujus notitiam perve

Secretionum disserentia.

QUoniam vero plures, eaeque variae materiae , seeretiones

in corpore occurrunt , earum discrimina primum recen-lere, staturiginesque investigare oportet. secretiones igitur vel ad privatum , vel ad publicum usum in

stituuntur.

Quae publieo inserviunt missis aliis differentiisὶ respectu materiae ad duo potissimum geuera referendas esse censeo , quod Mil. aliae Smptices , aliae I xta sint. Simplices volo , non ea vocabuli proprietate , ac si singulae secretae materiae particulae essent pure inter se homogeneae , sed respectu massae ὸ qua separantur; utpote cujus purior solum, & simplicior , comparatione ad eam habita ex qua segregatur , aliqua delibatur pars serassiori interi m ilicet non ubique omni puriorum particularum consortio prorsus orbataὶ alio per patentiores ea les deportata Mixtat appello, in quibus varii generis, tam tenui res quam crassiores , eliminantur particulae , restitante massa non minus tenuibus , imo plerunque pluribus , iisque alicubi vel tenuioribus, quam quae secernuntur , reserta. Iis quae prioris generis sunt i quae & Persectι-νum titulo foris sin insigniri merentur) hoc competit , quod materia ex qua constant introrsum , atque in penitiores mutinuo corporis recessus, ad nobiliores, quam quibus integra, e qua proliciun-rur , massa par esse potes h , usus sertur. Porro de nervis infertis, vel in totum destituuntur partes iis peragendis destinatae, vel minutioribus saltem gaudent, quam qui in eas , quae alteri Seeletionis generi famulati natae sunt. inseruntur iquem vero in sinem inferius suo loco dicetur. Harum duae solum modo squantum auguror in corpore occurrunt , quae tamen maxime insignes sunt omnium , quas ubivis cernere est, Chylisei l. in vasa lactea, & Succi nervosi ex sanguine cerebrum perinente in nervorum canales percolatio. In quarum priori, lacteo succo in vasa propria secreto, crassa, & inutilis , per intestinorum tractus saburra amandatur : in posteriori cruor. Λ L de Diuitiam by Corale

19쪽

a. DE SECRETIONE

deposita in adstantes nervos puriori sua parte . crassior iam &eficetus quodammodo factus , per venas versus cor . novis ex iehyli & lymphae aecessu , nova oborta fermentatione . spiritibus impraegnandus redit.

Posterioris generis Secretionum , xtarum scit. extrorsum tendit materia, atque vel prorsus excernenda est, unde aut proetinus E corpore excluditur, aut destinatas ea vitates, ut comm dius pro naturae intentione eliminetur, deponitur ι vel ambitu facto intra eorpus iterum dirigente vasbrum structura, adulteriores usus reducenda. Harum omnium organa nervis , iiDque mole amplis, donantur.

Ex his Excretivae, vel ad specti eonservationem, vel ad indiviadui commodum iustituuntur r inter quarum materiam , licet simili instrumentorum apparatu, eademque methodo, prout inferius propalare conabimur, utramque peragi verisimile nobis videtur, magnum tamen discrini en intereedit. Quae ad illam comparantur squo spectant quae in testibus , & mammis , p raguntur ex materia, sicut multum elaborata, si Cpariter toto genere utili conflantur, licet ab illa Perfectivarum satis distet. Quae vero hujus gratia fiunt , ex emerita & inutili materia potissimum constant, atque merε depurativae lunt; ideo nimi-Tum a natura designantur, ut remanens massa purior . adque

vitae usus accommodatior persistat, id quod cuivis satis obvium esse poterit, qui perpenderit quanta corpori incommoda a suppressis solitis evacuationibus superveniunt. At vero . dum secretum humorem itantilem voco , non id se intelligi velim, ae si singulae ejusdem particulae eorpori infestae sint , ut nec illas omnes , quas , speciei eonservationi dicatas toto genere utiles dixi, se habendas esse . quasi nullae ex iis poli usum praestitum ablegandae forent e sed sient secretionum , ad hanc institutarum , materia certam quandam . ad usus quibus aecommodata est praestandos , crasin necessario requirit , qua tam subtiles quam erassae una maritandae sunt, adeo qua liquot hinc emergens, ex diversi licet genii particulis conflatus , quandoquidem tota sua mole in aliud corpus trant serendus eli, hoc nomine pro utili habendus est ι sic in de parari vis non paucae quod omnino coi cedendum) corpori satis utiles excluduntur particulae , cum ramcn inutilium & emeritarum longe major

ad eas conficiendas concurrit numerus , atque utiles his vel eo fine adduntur , ut Iiberiorem iis commeatum praebeant, vel

prae subtilitate neutiquam impediri poliunt , quo minus se in

uasa secretoria una ita firment, interea ut noxiae solummodo destinato secernantur , tota idcirco secreta massa collective sum-ra pro inutili & excrementitia habenda est. IIujus sarinae sunt utina, sudor , mucus narium , cerum n aurium , ε c. qua-

20쪽

ANIMAL I. s

rum materia non unius generis est , sed plurimum inter se diversi, prout cuivis singulas perpendenti palam erit.

Seeretiones Reductisae , licet maximam partem ex materia non usque adeo subtili & activa , atque plurimae ex remanentibus massae, e qua prorumpunt, particulis', conflentur, nequaquam tamen excrementitia & prorsus inutili constant, sed tali, qui ulteriores in corpore usus, eosque satis insignes, praeis stare poterit: nempe ut variis in partibus , fermenti loco conia teritis substantiis subveniat. Etenim ex succis , quibus scatet corpus, plures dantur, qui vel crudiores, vel crassiores su nt, quam ut propria & intellina fermentatione debitum maturationis vel tenuitatis gradum assequi possint , unde fermento, quo commodius digerantur, opus habent : proinde natura his prospiciens, ex elaboratioribus tales iis stuppeditat liquores, qui activitate sua majorem particularum , ex quibus conflantur, comminutionem effieiant , ut sic debitam subtilitatem adipi Dcantur ι atyue singulis partibus, tali subsidio indigentibus, propria indullit vasa , quorum ministerio congruum , & eliciatur. & affundatut fermentum. Partium huic muneri destinatarum longe major occurrit numerus & Varietas , quam talium , quae reliquis quibuscunque Secretionibus dicantur; idque quoniam tanti pd corporis oeconomiam recte administratidam interest , ut debita succorum elaboratio, & subtiliatio,

habeatur.

Quemadmodum vero Publicae , quas diximus , Secretiones variis usibus impeDduntur, hie scit. subtiliandis, illic deputandis circa quos versantur liquoribus , alibi fermentis iisque varii generis, concinnandis, aliisque fori an muniis, ut hinc commodius oeconomia administretur animalis; sic Privata unicum, prout mihi videtur, in finem iustituitur , ut nempe particularum aliquarum succi nutritii , per varias elaborationes , de depurationes, ablicarum adminiculo) debito modo exaltari, talis a reliquis seclusio, inque certa prope consita conceptacula secessio fiat , unde in partium i ubstantiam appositione facessant : etenim ad hoc opus etiam, Secretio requiritur. Cum enim ex appellentibus , qui nutrimentum suppeditant . succis non quaelibet indiscriminatim singulis partibus nutriendis conveniant particulae , sed aliae has, aliae illas , prout earum serttextura , exigant ; cumque iugem particularum quarundam avolationem partes solidae patiant to , unde continua instauratione iis opus sit, ut impensas has resarciant, ex praeterlabente fluvio tales , quae ad hoc munus idoneae sint, necesse est ut admittant. Et revera in hunc scopum reliquae omnes quodammodo ecillimant Secretiones ilicet haud diffitear , & ad alios fines inservire, nempe ut magis idonei evadant succi pro

SEARCH

MENU NAVIGATION