장음표시 사용
4쪽
S. R. E. CARDINALIS, EPISCOPI UERONENsIs opusculum numquam antehae editum
PETRI BARROCII EPISCOPI PATAVINI
RATIONES TREse MSS. nune primum eruta
quarum duae nondum typia deserἔptae fuerant.
PATAVII. CIDII CC XIX. EXCUDEB AT IOSEPHUS COMINUS
5쪽
6쪽
Illustrissimis atque Excellentissimis Viris PATAVINI GYMNASII MODE R ATORIB US,
Equiti, ac Aedis D. Marci Procuratori,
IOANNI Ρ ASC HA LICO, MICHAELI MAVRO CENO,
OMNIQUE TRIVM VIRUM LITERARIORVM
Raestantium ingeniorum qu Lbus RE spvBLICA VESTRA semper mirifice floruit, VIRI AMPLISSIMIS APIENΤISSIMIQUE , LIBER quem UOBIs offero , egregium quoddam specimen est. Hoc nimirum perlecto, facile inter omnes constabit,
7쪽
elegantioribus disciplinis , ab eo tempore quo
primum detersa barbarie , caput rursus attoli re, atque in pretio esse coepere, neque magnificentius hospitium ullum, neque ampliora u quam praemia, quam apud VENΕΤΑΜ No Bi-LΙΤΑΤΕΜ, patuisse. Et sane divina providentia factum arbitror, ut quae Vrbs SenatoreS gravissimos , invictos belli Duces , Antistites religione, vitaeque innocentia singulari , parere accducare consuevisset, ea in Urbe praeclari quoque Historici, et Oratores provenirent, qui civium suorum virtutes et pulcherrima facinora omnibus eloquentiae viribus celebrarent, atque oblivioni surripere niterentur. Exteri enim scriptores, cum res alienas literis mandare instituerunt, multa plerumque silentio praetereunt, quae
ipsi minus perspeeta habent, aut in quibus narrandis nullus maledicto locus est ; et quaedam
Verbis eXtenuant, quorum magnitudo ac splendor malevolorum oculos quodammodo perstrimgit; et nonnulla denique pejorem in partem interpretando , illustrium virorum laudibus graviter obtrectant, iisque notam turpitudinis callide inurere conantur. Neque contra, in libera r
publica metuendum est , ne qui ejusdem civitatis homines laudandos suscipiunt, spe, gratia, amicitia ducti, modum in laudando non adhibeant ; plurimi enim testes adsunt , in quorum conspectu vita ejus qui celebratur, tota fere
acta est ; ad redarguendum scilicet paratissimi, ubi
8쪽
ubi immane aliquod mendacium Scriptor in medium attulerit, tamquam si caussie suae dissid re videatur. Quae cum ita sint, nolite, quasso, VIRI AMPLIssIΜI, me impudentiae crimine accusare, qui Vos maximis occupationibus diastentos molestus interpellator a gerenda republica paullisper avocem ; est enim pietatis v STRAE, majorum gloriam, quae ad posterorum etiam fructum redundat , commendatam habe re : est sapientiae, tempus quod bonis libris legendis tribuitur, in maximo lucro ponere: est hujus praeclari muneris quo iungimini, quidquid ad literarum dignitatem pertinet, non s Ium aequis animis , verum etiam libentissimis,eXcipere, amplecti, tueri, ac denique auctorutate nutuque VESTRO confirmare. Finem ducendi faciam, si prius paucula de me ipso addidero ; quod mihi per Vos liceat, VIRI AmPLISSIMI. Quamquam honeste recteque agere, ipsum sibi largissimum atque uberrimum Pra mium est, ego quidem certe hac spe unice s stentor, ac recreor, id vos aliquando pro V s TR A benignitate, effecturoS, ne me umquam poenitere possit, vitam laboribus vigiliisque exemcitam, et a Voluptatibus alienissimam, turpi otio , ignobilique silentio anteponendam existimasse: ac judicio vESTRO longe gravissimo declaraturos, solertiam ab ignavia ut re, sic existimatione distare plurimum. Sunt enim qui sine ullo impetu pulsuque remorum, VentiS tantum-
9쪽
modo valde secundis, rectum dignitatis cursum se tenere arbitrentur: meque etiam irrideant hominem simplicem, qui probitate atque indu
stria, obsoletis jam artibus ut ipsi ajunt alb
quid profici posse confidam. Hanc porro opinionem in malorum animis penitus insitam, VOS evellere convenit, VIRI AMPLISSIΜI;
quod ut fieret, sedulo adhuc dedistis operam, doctissimis experientissimisque hominibus undique conquisitis , et magna mercede invitatis , qui juventutem in hoc celeberrimum ΡΑΤΑ-VINvΜ GYMNASIvΜ, tamquam ad mercaturam bonarum artium , confluentem , praeceptis suis erudirent, atque utiliorem reipublicae redderent. Horum vestigia, si minus ingenio possum quod mihi exiguum sane a natura tributum est ) at pertinaci studio, assidua meditati ne , inexplebili demum cupiditate literarum, persequi mecum ipse decrevi. Multum quotidie temporis in jure civili, aliquantum in philosophia, ceterisque disciplinis quae juris civilis
scientiam exornant, jam inde a prima adolescentia ponere solitus sum: non est autem meae verecundiae, quid tantis conatibus profecerim, judicare . Peto igitur a Vo B Is majorem in modum, VIRI AMPLIssIMI, ut studia nostra ex abdito in conspectum hominum lucemque trahatis , idque UOBIs persuadeatis , copiolas meaS Omnes, quas praeceptoribus olim audiendis, deinde optimis libris pervolutandis, eXem
10쪽
c endoque stilo, multorum annorum spatio mihi comparavi, cum totius REI PUBLICAE UNNETAE, tum Vero maxime VESTRAS esse, et
semper futuras. Valete, ac rem literariam, quod facitis, bene et seliciter gerite. Patavit. Idibus Iuniis . cla DccXIX.