An permittendum sit mulieribus jus suffragii [microform]? The Chancellor's Latin essay, 1908

발행: 1908년

분량: 12페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

junxisse. Languescet igitur civium sortitudo nullis studiis domesticis aCCen Sa, neque pro iis pericula libenter subibunt a quibus pari cum Sua dignitate praeditis nihil observantiae

exspectarint.

At non modo viri fortes patriaeque studiosi deficient sed etiam, seminis virili ingenio quasi veste su Cata quadam indutis, multa peribunt quae nunc homines a ceteris animantium generibuS quam maxime separant. Quis in animo muliebri tenerum quiddam atque molle non summo desiderio ademptum requiret y Quis dubitat quin sicut picturam e multis Coloribus bene temperatam potius laudare Soleamus quam eam quae SpeCtantium oculis unum tantum praebeat, ita Cum Sit asperior virorum natura, tenerior feminarum, Communitate familiari inter se Commixtae meliores fiant ambae λ Sic enim illa humanitate mitigatur, haec nervis viribuSque Confirmatur: quarum si altera erit extirpata, altera Sola relicta, genus humanum aut nimis molle delicatumque, aut per feritatem bestiis consimile fiet. Conjugis autem purus et honestuS amor, quo nihil rei publicae plus prodeSSe potest, foci Caerimoniae, Penatium Cultus religioque evanescent; neque vir ab uxore dolorum SolaCia laborumque hortationem impetrabit, neque uxorem viri manus Consiliumque tuebuntur: servile

nuptiarum jugum nisi brevissimum tempus nullae feminae Cervicibus accipient. Societate denique Cives non diutius domestica sed solutiore quadam et incertissima inter se utentur. Quae Cum ita sint, respubliCa videlicet, si feminis virilis disciplina erit instituta, tot tantisque morbis assecta haud longo post tempore OCCidet. Platonem vero scio neque familias neque rem privatam civibus suis permisisse; quippe qui illos animis ab omnisollicitudine domestica liberatis ad rempublicam bene gerendam aptioreS fore putarit. At pro ea republica homines se devovere Cupient in qua ne liberos quidem suos sibi vindicare liceat λ Comminuet igitur ista feminarum libertas reipublicae nervos, nihil suave in vita hominum tolerabit, parum boni feminis ipsis asseret. Ex quo nonne perspiCuum eSt neque Sexus disCrimina Conturbare oportere neque ingenium muliebre ad munera publica gerenda aptum esse λ

Tum Laelius: Ita prorsus existimo Soquitur deinde, inquit Scipio, suffragia iis non esse Concedenda. Sed pro epilogo ne quid praetermissum aut infectum putes, bene illo GraeCorum proverbio PraeCipitur, Epilogus. quod ex AriStophane Contra eos qui spretis praeteritorum sapientia ipsiusque naturae auCtoritate omne Sexus diSCrimen oderunt haud inepte proferri potest: Quam quisque norit artem, in haC se eXerCeat. Primum igitur feminas admoneo id quod mihi optimum esse videtur, ne Stulta suffragiorum Cupiditate Captae onera et molestias ultro sibi deposcant, sed potius ut Civitatis gubernacula virorum probitati, fidei, felicitati permittant, quae multis terroribus depulsis illam huic aetati et incolumem et summa laude imperioque insignem tradiderint: Sin autem aliquid momenti in Consiliis habere gestiunt, privatim virorum animos ad ea quae volunt blanditiis et arte muliebri advertant; habet enim persaepe ex usu familiari originem id quod publice factum auctorem suum omni commendatione illustrat. Sanctum denique et inviolatum

hominum univerSorum morem, quo inter Virorum mulierumque studia rationeSque vitae degendae magnum discrimen et intervallum interjeCtum est, nos haud minusquam majoreS nOStrOS Cu Stodire oportet. Quod nisi neglexerimus, neque illae de ingenio Suo degenerabunt, neque respublica, et Virorum et feminarum pari Concordia quasi duobus certissimis fulta firmamentis laudes saeculi superioris virtute Comparatas Prodet, Sed tempus in aeternum ConServabit. V in

SEARCH

MENU NAVIGATION