장음표시 사용
11쪽
Flos hiat, & laeto arridet venientibus ore. Sic quoque F ABRICI us, primo sub flore iuventae, Magnum aliquid de se iussit sperare magistros. Hi plane insolitos cernentes nobilis ignes Ascanii, & nunquam lassati signa laboris, Quae sibi venturi de te non maxima soles Promittent, dixere, quid altorfina videbunt Pulpita, cum totam rua se rosa pandet, ct illud
Quod latet interius decus, & mentem exseret omnem rTunc virtutis honos, cum iam compleveris annos, Divinaeque tuae sint pansa arcana Minervae, Ingentisque animi, claustris valvisque reclusis Rumpet, & auratum Musis ostendet amictum. Nec falsum cecinere vixi: namque entheus ardor
FABRICII, haud vulgare sapit, sestigia scandit, Seque adytis sapientum inseri, cui tota recessus Pandit Cyrrha suos, & sese Tullius audit In iuvene, illiusque animum sic Livius ingens Implet, ut ausonium putet hunc, Crispusque latina Primus in historia miretur teutona, per quem Grandia dicturum sese romana vetustas Explicet, argivae & pateant mysteria linguae, Ancipitesque scholae, cum, quidquid credidit olim Stoa vetus, quae Pythagoras, quae magna Platonis Mens fuit, exquirat solers, servetque reposta. Ingens hinc maiora petit subsellia cultor Palladis, & celebres sequitur non tardus Athenas. Audit Myllierum, praecellentemque Diiserrum, Qui fide monstrat sanctae vestigia linguae, Et reliquos audit sub eodem tempore mystas. His tinctus, caluit nostri quoque nobilis Elmi Visere athenaeum, quibus innutritus in hortis
12쪽
Ipse pater fuerar, magno decoratus honore. Magnum hoc Iuleum est, in quo vixere verendi Misertus, Titius, Cellarius , ille Calixtus
Iunior, ac toto notus Conrivius orbe.
Hi iuvenem studiis, indefessoque labore Formavere virum. Vah, quanta industria mentis, Quantus amor Pindi, dum non collegia solum Rite adiit praelecta die, sed iungere noctes Duxit, & insomnes meditando impendere lunast Regna dein, suasu maiorum, hungarica vidit, triacamque domum, & miscens commercia doctis Altorium rediit, dulci quem Durrius aura Et mensa excipiens, magno est dignatus amore. Nec deerant virtute sophi, quos inter agebat Excellens hebraeo magens lius ore, Notus Hylas, quem deciduis academia plorat
Planctibus, & magni quem semper secerat ipse
FABRI cI us, dociusque illum luspexerat orbis. Ipse parens, quis enim maiori incensus amore Imbueret natum r) laete sibi sumpsit alendum Doctrina omnigena, ct cunctis viribus illum Instruxit, divina docens, magnioue tonantis Consilia abstrusa, ct totum reserabar olympum:
Cumque sit oceanus, quae controversa vocatur Theiologia, ingens, ac sit maris aequor arandum Errores inter varioS, fluctusque furentes,
Expertus dubiis sapiens Palinurus in undis, Et Drevia & Syrtes, & navistagas Sirenes Monstrabat, facilemque viam cursumque docebat, In sibi speratum quo posset flectere portum. Ex illo demum, cum fundamenta locasset V ABRICIVS, populo proponere dogmata verbi,
13쪽
Doctrinamque piam, gustataque fundere verba Instituit, pavitque suis sermonibus agnos. Pessimus, & nocuus valde me iudice mos est,
Si quis vix primis tetigit primordia labris
Eusebies, templi tamen ardua scandere rostra Tentet inexpertus, vulgo non doctior ipso. Disce docendus adhuc, qui te cupis esse magistrum Manietarum ovium, pastoris sanguine magni Rite redemptarum: si te non tinxerit almus Spiritus, & rorans quae desuper affluit unda, Barbarae erunt agnae tibi, tu quoque barbarus illis. Fac prius, exemploque doce, quae suaseris autor, Ne te ieiunum, vel vix a matre rubentem Ipsi auditores dicant, carpantque periti. Non ita F A B R I C I v s, qui pastorale, tremendum Angelicis humeris, atque Omni munere maius Duxit opus, renuitque sacram cito scandere sedem, Nec nisi calcandam matura aetate cathedram. Inde novos sensit peregrina in rura calores, Et mores populorum, artes, variaque politos Relligione viros, diverso sidere natos Metiri ingenio, vitamove inquirere, & acta, Quodque sit ex usu, ficia decerpere mente. Sunt, qui dissuadent terras spectare remotas, Semotasque orbis gentes, ne dissita tellus Exosam reddat patriam, patriosque penates, Ac priscum sensim nobis exstingat amorem.
Hi rectum nihil esse putant, nihil atque probandum, Quod non iudicio ipsorum, nec moribus usque Conveniat, soli sapiunt, sibi denique nubunt Ipsi, pallioloque suo, ceu stoica turba, Cum Cunicis se includunt, umbrisque senescunt.
14쪽
Is Hi satis audaces iactant, se posse sine aere, Et sine difficili cursu, longisve viarum Maeandris, graphicas tuto discurrere mappas, Atque haurire suis, quae sint sibi congrua, libris. Est aliquid, fateor, curta spectare tabella Totum orbem, & varias regiones discere posse, Ipsarumque situs, ac ardua cernere regna. Est aliquid, si tu compleXus mente capaci, Cum Iano videas populos, vultuque bifronti Prisca, noVata notes, quae, quantaque secula mundus Egerit, atque eadem repetito fabula ludo Venerit, inque suis rediviva negotia sectis. Quis vetet, autores si volveris, & tibi signes Mirandas variasque vices, quo semine surgat Relligio, aut lento pereat res publica morbo.
Docta quidem multos habet illa scientia Ductus, Ast longe haec alia est, visu quae nascitur ipso, Cognitio, si tu populos, ac dissita regna, Atque ipsas aditu possis dignoscere gentes. Qui legit historiam, seu gratam, sive latinam, Quique solet niada pugnas formare papyro, Hic nimium sane a vero iam milite distat, Hostes qui vidit, belloque intersuit ipse. Tantum, crede mihi, visu qui cuncta notavit, Prudentique oculo mores collegit Vlysses, Distat eo, solis didicit qui climata libris. Ne mihi multorum morbos, moresque malignos obiicias, quos Italia, Gallisve petulcis Portavere domum, vel quantum Hispania damni Fecerit his, dederintque mali sub fluctibus Angli. Has vitat prudens, Oculo censiore, charybdes, Et sibi quae sunt recta legit, ceu daedala flores
15쪽
HInvestigat apis, quae per tot vasta pererrat Camporum spatia, & pratorum invadit honores, Cecropiumque thymum, & candentia lilia circum Docta volat, carpitoue rosas, atque ebria rore Vertit iter, nihil hellebori nigrantis odorem, Et tactu nocuas nihil aversata cicutas. Nec secus, ac fluvii nonnulli salsa vagantur Per maria, & varios flectunt in coerula fluctus, Nil quicquam tamen a propria dulcedine perdunt, Sed puram praebent nautis sitientibus undam: Sic quoque vir iuvenis regionum persecat aequor, Vnuantes late populos moresque probatoS, Quos hausit cautus variis e gentibus, usum Affert in patrium, collectaque commoda centum, Nil falsi retinens, sapienti mente reducit, Atque sua amittit nil de dulcedine recti. Haec dum animo secum, & recta ratione volutat
FABRI cIus, quanquam vix ille revixerat aestu, Nervis haud adeo validis, tamen extera regna Cominus, atque novas rapitur cognoscere terras, Nec non quaeque suo propius speciare. theatro. Insignes aderant comites, quos ardor agebat Magnus, Bavariam, Suevos, essalica rura,
Et Palatinorum tractus, Rhenique meatus Visere, diversasque animo discernere gentes. Ante omnes Balatai, studiis cultuque decori, Ex quibus heroes tot descendere celebres, Perplacuere sibi; namque hic sapientia sedem Fixit, socraticosque inter celeberrima coetus Doctrinae delubra patent, foribusque Minervae Inclyta victrices su spendit Leida coronas. Ipse iterum, dum tanta cano, batavique recordor
16쪽
ITTecta soli, reliquasque urbes, sophiaeque curules Ainstellae, & clarias artes, queis pollet amicus Vel groningensis, vel franekeranus Apollo, Aut ubi Traiecti sunt alta sedilia Musis, Ipse, inquam, Videor tecum mihi visere collegPegaseos, doctique fores attingere ludi.
Hic non indecorem magnis te vivida virtus
Inserit ordinibus, pulchrosque exsuscitat ignes Ingeniti natura animi: per grandia rerum, Quae celare solent homines, per quicquid ubique Scire potest mens docta, vel ignorare recusat, Vadit iter laudum, & vasta diffunditur arte. Iamque satur, halavis terris fluviisque relictis, Per Frisios, quorum regio conspexit Eoum, Et Bremam properans, perque oldenburgica late Iugera, parrhasiam velox contendit in Arctum. Hamburgum descendit, & hanseatica pergit Littora, Cimbrorumque ardet contingere fines. Magna ubi Lubecae reginae altaria fumant, Rodiochiaeque rosae, vel quicquid gentis avitae Mecblenburgentis Henetorum nomen adorat. Inde in Saxoniam tendit, tangitque Thurinios, Et claram antiquo Francorum robore gentem, Sueuorumque iterum populos, & rhaetica corda Conspicit, ac venetam navi se flectit in urbem. Nil est in Venetis, quod non mireris in ipsis: Divorum haec urbs est, ubi tutam figere sedem Tot docti voluere, & sacros verosque subinde Nantes in medio testes aluere profundo. Haec postquam ingenio cura ue est visa sagaci
Insula, perceptisque libris, & legibus illis, Pa a, Puteoli, Genua, atque Mapolis, & quae C Meri
17쪽
Mediolana capit regio, tibi cernitur, alta &Mantua, vae, miserae nimium vicina Cremonae, Mantua virginei sedes celebrata Maronis. Andiades Nymphae, patula quibus arbore tectus Tityrus argutae calamos inflavit avenae, Atque suas docuit resonare Amaryllida silvas, Salvete, atque O vos sentes, loca consita lauro, Et vos elivosae, veterum monimenta, ruinae, Dulcis ubi vitreas primum Maro lusit ad undas, Salvete, & vestrum plectris cantate poetam. Maiestas sua rebus inest, suus omnibus horror Arboribus, lautis etiam sua gloria Nymphis. Ipsa mihi ad numeros agitari arbusta videntur, Et resonas salices, resonos in carmina fluctus Longe exaudimus, vocales versibus alnos, Atque novos vatis cantantes pascua cygnos. Haec si me afficiunt, cui non loca visa fuere, Quae tibi, FABRICI, non surgat corde Voluptas, Qui loca vidisti, quique acri percitus oestro Arma virumque canis, memorique in prisca recurris Secula, & antiquum repetis sub tegimine carmenῖSed iuvat ulterius latios invisere colles,
Et quae Orebenum pelagus, quaeque Hadria lambit Ostia, divino sulcata hadriatica Paulo,
Cum vinctus dominam raperetur compede Romam. Hanc quoque reginam curiosa mente tueris, Romanumque Iovem, tarpeia rupe tonantem,
Ac vaticani pompose palatia templi, Albanosque Patres, S tot, sacra nomina, Cleros, Atque alios de gente viros. Vidisse iuvabat
Graecorum ritus, atque eucharistica sacra,
Panis ubi Domini Christo victore notatus Altari
18쪽
I9 Altari incumbit, quem lancea vulnerat illa, Α parochi traiecta manu. Mox aspicis istas Maronitarum, Palmarum tempore, ritus, Qui tunc nescio quam, facto modulamine, olivam Luminibus plenam, populo plaudente, reponunt, Vt rapiant, studeantque aliquem decerpere ramum. Non memorabo illas, quas te vidisse recordor, Pompeii villas, Mariique & Caesaris hortos, Nec referam circos, obeliscos, amphitheatra, Thermas, naumachias, praetoria, mausolaea, Rostra, & aquaeductus, eXcellentesque columnas, Atque triumphales arcus, & templa deorum, Quae sacrata deo Bromio, reliquisque deabus, Horrendum & templum, quod ab illis Pantheon audit, Et sat testantur, quo spisso errore vagatae, Et plus cimmeriis tenebris, coecoque tumultu Mentis, adorarint miserae sua numina gentes.
Ast haec illi etiam observant, queis sumcit, istic Templa augusta, seres auro argentoque superbas, Vestes, sidonia quas seemina tinxerit ostro, Mirari, & cupido percurrere talia Visu, Quas personatus sivi sumpserit histrio partes, Vel quae praeterito comoedia lusa theatro, Aut ubi sint gratae, pingui nidore, culinae. Tu tibi longe aliud praefigis, & aspicis illa, Quae sunt auditu iucunda, & digna videri Emaculato oculo, naturam inquiris opertam, Historiam, incisos lapides, quae tempora signent, Et bibliothecas, vel ubi antiquaria vendat Cura libros, agitetque novus collegia praeses, Cum quibus & liceat sermones caedere doctis, Quos inter fuit Octavius Ferrarius, alpha C a Or
19쪽
Oratorum, & magnus Magii rebius, ille Praeclarus polyhistor, quem sic Florentia mater Extulit, ut libros ipsi concrederet uni.
Tu quoque Christicolas quaeris', quos ignibus hostes
Devovere mali, vel quos romanus adegit, Cum rabidis ursis, aut depugnare molossis. Hi cryptis latuere diu, terrisque reposti, Nunc lucem videre suam, sanctique resurgent, Cum reliquus pius ordo suos explevit agonas. Ingemis, ut multos Papa eXcommunicet agnOS,
Qui similes primis sunt confessoribus illis, Quos in honore habuit Christus, quos Roma beatos Praedicat, ct sacrata iubet spectare sepulchra Illorum, ac sanctis altaria dedicat istis. Proh pudor, haereticos tollendos iudicat igne, Illos candidulos testes, ct fulmine diro Vulnerat insontes, Christi qui sanguine loti, Nymphae agni, & sancti gratissima portio regni. Dicite, Pontifices, in templo quid facit ista
Saevities 3 tantaene animis caelestibus ira ero miseri, oui vos ignes, araeve piabunt 8 Quis vos Vesuvius, quis vos exusterit Aetna, Aut quisnam fluvius noxam istam rite lavabit rTu tibi Vesuvium meliori mente revolvis,
Qui spatium meditandi illum tibi porrigit ignem, Et multo fremitu lapides, S sulphura mille,
Horribilis visu, fumans uno eiicit ictu, Cocyto similis furioso, ut Tartara credas Speluncam celare suam, damnataque claustra His ipsis sontes animos exurere flammis. Mirum hoc ostentum est, sed mirabilius illud,
Quod Deus occultis, qui tot bona saepius istis Elicit
20쪽
Elicit e nocuis, hoc ipso sulphure iacto Baienses sensim calefacto flumine thermas Ordinet, ut, si quis forsan luxaverit armos, Aut coaeendicibus, pedibus, manibusque refractis Claudicet, haud ullo sit opus medicamine & herba, Neve ut Chironem laesus sibi quaerat amicum, Sed calidis sanus redeat feliciter undis. Magna etiam rapuit vestram admiratio mentem, Cum visu caperes horrendas cautibus Alpes, Surgentes Alpes, patulas quas fecerat ille Hannibal, & Poenis longe grassantibus istas Stravit, quasque olim Galli Degere feroces. Res visu mira est, sua quod capita ardua tollant In coelum, atque sua cervice Vel aera rumpant, . Aere maiores: dicas, hic Pelion Ossae Impositum, aut ipsum fulcris requiescere coelum.
O quam magna Dei sunt mirabilia abssus fis quantus Deus est, verbo qui talia fecit fIsta tuo fluxere pio suspiria corde, Ilaeccum, FABRICI. aspiceres, digneque notares. Omnibus his animo prudenti rite peractis Italia excedis, qua septem forte per annos Vsus eras, linguaeque potens, simul hala noras, Ipse docere alios: sapiens S gallica calles, Et Britonum linguam, ac hispanica percipis ora, Exemplo ostendens, quid in extera regna prosectus Possit, & agnoscat fructum tua patria tellus, Ac studii tot signa tui, nec te aureus ArnuSDuxerit ad sua vina, aut fregerit improba Cypris Pectora, & in luxus animos Iaxarit inertes. Hocce tuum inausoleum, praelustre theatrum Hoc eit, factorum S praeclara palaestra tuorum.
