Ludi rhetorici, et poetici in Academia Cervariensi ipsius decreto acti ab adolescentibus linguae Latinae, Graecaeque studiosis, A.D. Cal. Nov. ann. 1756. Parati a Bartholomaeo Pou, ..

발행: 1756년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

LUDI

CERVARI ENSI IPSIUS DECRETO ACTI

AB ADOLESCENTIBUS

STUDIOSIS,

A. D. Cu. Nov. ANN. MDCCLVI,

PARATI

SOC. Jas. SACERDOTE,

UTRIUSQUE LINGUAE

ACADEMICO PROFESSOR E

CERVARI. E LACETANORUM

Ex officina Pontificii , & Regii Gymnasi

8쪽

AD SPECTATORES

DE TOTA LUDORUM RATIONE

Ostquam in animum meum induxi M. dos Larinos, Graecosque, qui toti ad humanitatem pertinerent, Sapientissimae Academiae apparare; quamvis saepe numero Academicorum Cervariensium judicio, quod in spectandis Ludis

de me, meisque Discipulis gravissimum facturi essent, commoverer: saepius tM , men illorum aequitate , atque humanitate omnibus satis sectata recreabar. Videbam enim, me industriae meae Spe-itatores eos habiturum , a quibus, si quid in Ludis stetisset, recte ac sapienter applaudi posset: sin autem minus dignum aliquid gravissimo ipsorum concilio allatum esset,sperabam, ipsos,cum humanissimi essent,id vel Adolescentibus nostris,

vel nobis etiam facile condonaturos. Nam Academicorum hominum majorem prudentiam , rerumque usum esse cognoveram, quam ut maturiores eruditionis, atque eloquentiae fructus ab Adolescentibus nostris exigendos putarent; qui praecoces in tenera aetate Sapientibus viris placere minime solent. saὶ De me autem ipso illud mihi pollicebar, fore, ut studium , conatumque nostrum gratum sibi, ac ju

9쪽

cundum Cervarienses Academici haberent '; Ludorum veto exitum , si minus ex sententia cecidisset, non iniquo animo paterentur; atque illius rei veniam eo nobis facilius tribuerent , quo difficilius esset aliquid afferri summae illorum sapientiae, eruditioni , judicio , eloquentiaeque aptum atque

consentaneum.

Et vero Auditores nostri Ludorum suorum spectatione commoti, cum optime perspicerent, se apud eruditissimos viros ingenii, & doctrinae periculum esse subituros, tantam adhibucre contentionem , ut ego potius admirator illorum diligentiae fuerim , quam hortator. Quod si in nobis ranta eruditionis copia , tamque exquisita docendi ratio fuisset,quantus erat illorum impetus ad eloquentiae laudem, quamque alacris discendi cura; nae illi sese Academiae sine rent si minus ipsius admiratione, at certe conspcctu digni Dsmi. Ergo nos quoque ipsi,vel studio,exemploque Dilcipulorum nostrorum admoniti, quantum in nobis situm suit, ct non indignos tanta Academiae Cervariensis eruditione, atque humanitate Ludos parare conabamur ; & in iisdem .ex Academico decreto indicendis novam quasi formulam, minimeque vulgarem adhibuimus... Itaque simul quid in his Ludis profiteantur nostri Auditores , sese praefaturos; simul, quam rationem exercendaei ad hos Ludos juventutis servaverimus, paulo copiosius, ac lenius, quam ut communis serat consuetudo, exponemus: siquidem prius de iis dixerimus, quae ad Actiomm , & Spectaculum meditata , ac cogitata asserant Adolescentes. Nos equidem cum in Acadentia Cervariensi scenam futuram esse videremus, ea Academicis Docioribus edenda paravimus, quae maximε essent cum ipsorum laude , gloriaque conjuncta : in quo nihil veremur, ne aequi, rerum aestimatoribus videamur , plus Academicorum voluntati, quam veritati,

ipsorumque merito tribuisse. Quare in ipso aditu Ludorum

10쪽

eam; placuit, orationem haberi, quae de retinendὰ Elogaeniaria Gloria potius, quam de recuperanda squod frequens H. spaniensium Criticorum argumentum esse video,) apud Cervarienses Academicos Verer: quippe apud quos floreu-tissimam dicendi artem conspicerem.

Jam vero , cum ipsa Academia una praeter caeteras externorum Scriptorum seu criminationes, seu verius calumnias , quod ad doctrinam Hispanorum pertinet, sapientia, atque eruditione sua resurasset; latinam Tragoediam conscripsimus, quod favulae genus aut ingratum , aut incognitum Hispanis , confidenter exicrarum gentium Scriptores pronunciant. bὶ Fabula autem ipsa , ut tota nostris rebus propria sit, Hispania Capta est. In qua nos religione officii, ,rosessionisque nostrae adducti, sacram, ut ita loquar, ac religiosam poeseos sermam secuti sumus; nequis eo nomine nos in jus vocandos exissim et, quod c&Justitiam Di-nam , & Angclum Patronum Hispaniae in scenam produxerimus: quod ipsum cum ab illustrioribus poetis est factit. Ium ; tum vero in Actione nostra satis Plistoricae veritati

proximum, ac consentaneum. Praeterea cum Cervariae

multos viderem,qui Graece scirent, plures etiam, qui Graecanicae linguae operam , studiumque suum navarent; optimum factu judicavi, si Graecam orationem in Ludis habendam curarem , quae in persequenda necessitate, atque .honestate Linguae Graecanicae tota versaretur. In eo autem

satis significavit Academia, quantopere studium Litterarum Graecarum sibi placeret,cum tenuem,nec scriptione magno. pere dignam orationem, publici juris iaciendam decrevit.

b) Aiustor Thcatri Hispanici, editi Parisiis anno M.D. CC. XXXVIII. disertis verbis detrahit Hispanis Tragoediam. Quam notam diluit V.C.D. Augustiniis de Montiano Dissertatιone I. do Hispanicis Tragoediι

SEARCH

MENU NAVIGATION