Antoni Neri Florentini, De arte vitraria libri septem, & in eosdem Christoph. Merretti med.D. & Societ. Regiæ Socii. Observationes & notæ. In quibus omne gemmarum artificialium, encaustorum & laccarum artificium explicatur.

발행: 1668년

분량: 512페이지

출처: archive.org

분류: 약학

411쪽

purgata sunt, nonnihil picis Bnrgun- dici addit, eaque consumta materiam in typos conjicit. Scaliger exerc. 81. sed . s. ita de hac mistura et unciis stanni novem Saris tres funde, ac tum demum unciam unam tartari siccati arsenici albi dimidiam adde , omniaque dum fumant in igne perseverent , in fletendo S poliendo ut reliqui authores procede. Cornaeus Scholio hanc methodum communicavit: Recipe reris partes decem, eique ubi iam liquatum erit, adde stanni partes quatuor, nonnihil antimonii O salis armoniaci asserge, Smovendo omnia misce usique dum periculo im isse fumis , a quo tibi cavebis, evanuerit, si postea in typos conjice. Multo usu sinquit deprehendi uri

mam ese hanc missuram. Nonnullas harum misturarum, nec non illius generis plures alias, ut &diversa materialia in usum politurq invenies apud Birellum l. o. ac. us

que ad 3 s, quo te brevitatis causa remitto. S 3 CAP.

412쪽

C A P. CXIV. Haec methodus tingendi interio rom sphaerarum vitrearum superficiem, mutata est in aliam , qua exterior earundem superficies glutinosis coloribus depingitur; res oppido jucunda, & quam frequenter in aedibus videas. Gessum. De quo Caesalpinus, in ter Latinos authores unicus, qui ejussdem mentionem facit lib. I. c. s. Est i

. a terra pallida glebis lapido sis qua i

utuntur ad aurichalcum detergendum, iGessum Uulgo vocant. Quid autem Iproprie sit, id ignorasse mihi videtur. . Calcis in elegantem , duram & per- candidam lapideam, ac valde ponde- , rosam substantiam us species est, imaculis, ut in plumbi stannique venis, micantibus. Externa specie &sragilitate alabasti item resert, tale

enim est frustum illud haud exiguum, quod penes me servo. In Hi- ania sit, atque inde in Insulas Canarias

413쪽

N O T i irias defertur, & vinis eo delatis albicantem colorem & fermentationem tribuit, qua mediante praeservantur, cum sine hoc condimento in exteras regiones delata in vappam abitura es

sent,

C A P. CX V. Ultramarium. Ita vulgo, ut Caesai p. speciosissimus omnium, & pretio aurum, si non superans, certe aequans color est. Qui de lapidibus & coloribus agunt Authores in universum omnes praeparandi rationem docent. Tenerrimus hic color est, &nisi lapidem laχuli adhibeas omnibus numeris absolutum , irritus erit omnis labor. Suffecerit indice digito demonstrasse authores, qui de eo scripserunt, omissis eorum processibus, ceu prolixis admodum & taediosis. Boetius de Boot de gemin. & lapid.

l. 2. a capite I 23. usque ad cap. I 2. longa serie verborum docet, quomo

do hic lapis eligendus sit, ( alii enim

414쪽

ignem ferunt, quos Aldi ovandus f-xos Vocat, alii colorem in igne amittuntu item qui calcinandi ratio sit, quomodo vasa, lixivia, emplastra fortia & mitiora, quibus color tanto facilius extrahatur, fiant, & quomodo Iavandum sit extractum, ut colori inservire possit. Ultimo autem capite viam docet, qua mediante color facilius & sumtu minore extrahitur. Hunc proxime Birellus sequitur, qui

lib. O. a cap. 8O. ad cap. IOS. Omnes hos processus compendiosiore methodo describit. Nonnulli pictores

Japidem laguli tenuiter terunt, eoqUesic trito utuntur. CAP. CX VI. Lacca coccinea. Dubium nullum est, quin haec vox descendat 1gummi, quod Laceam vocamus, & colorem atque tincturam eandem habet, quam lacca pictorum. Mathiolus lib. I. in Dioscoridem c. r s. asserit, varias esse

415쪽

sedimentis diversarum tincturarum parentur. Una ex baccis vel apice

pina pinelim, ab Anglis vulgo Cremese, Cremesino (Crim son) dict* : altera

ex baccis vel granis Nermes: tertia ex genuino Gummi laccq : quarta denique atqtae Omni Um optima ex Brasiliensi fit: at vero modum, quo haec

vel illa fiat, non describit. Sed de hoc' oco, & erroribus X Ma-ihiolo hic commissis posthac in tractatu speciali de coloribus. Birellus

l. II. c. SO. Viam docet faciendi lac cana ex hoc gummi. Recipe inquit urinae viri libras circiter viginti, eas uebene coque de Fuma, adde gummi laccae libram unam, aluminis uncias quinque , omniaque igni committe, actandiu coque , donec color omnis extra-

Sitis site capto experimento aluminis saccharini tantum, quantum sufficere videbitur, adde, si ut laccus aliis cola. Apud diversos scriptores diversas rationes parandi laccas invenio, sed qui tantum materia eX qua, vel menstri i

416쪽

3i N O Tstruo per quod differunt. Nonnulli baccis vel granis Nermes utuntur, sex quibus Pharmacopoei syrupum sibi parant egregie tinctum ) Et haec quidem grana Ilex suppeditat, Cocci geradicta , cujus generis arborem videre poteris in horto quodam vici vulgo the oldsmi London dicti, prope aedes peste infectis dicatas, sed qui fructum nunquam protulit. Alia illius generis arbor mlite, hassit in privato Regi* Majestatis horto succreverat, quam nuperi usurpatores ex inscitia dejecerunt. Alsi cochinella ut tantUr , quS Vermis est, Vel musca, quam ficus Indica progenerat, de qua prolixe disserentem Johan. de Laetdescript . Ind. l. s. c. s. item Verreram & Zimenem vide. Sunt qui floc-cis tinctis utuntur, atque haec Via, . quam author noster hic docet, ut maxime vulgaris, ita omnium optima est. Alii lotura & depurgatione Utuntur vestium cocco insectarum. Hernandes in historia sua l. s. c. s.

417쪽

de ratione saciendi Laccas in India sic : Ex Nochet Etli, id est Cochinella

nonnunquam purpureus, aliquando coccineus color fit, pro diverso praeparandi modo. Exquisitissima omnium ratio est, si in aqua decoctionis arboris Attuati dicti, addito alumine maceretur , & quod resederit in placent

formetur. Quantum ad menstrua, author noster lixivium parat, ex cinere salicis, vel ulterius ligni mollioris. Alii roboreos , vel alterius durioris ligni cineres adhibent: quales tamen cunque adhibeantur , lixivium ne sit sortius, quam ut lingua degustatum eandem leviter pungat. Certe aqua fortis plurimum in hac re posset, quando incomparabilibus nostris ossicinis tinctoriis testibus constat, quantos Cochin elim color progressus mediantehac aqua fecerit. Id solum obstare videtur, quod Laccq hac ratione praeparatq , & aeri exposit , vel madefactaes

418쪽

16 N O T AE.ctae, colorem suum amissurae essent,

dissi uente sale : sed etiam huic malo

forte remedium adhiberi poterat, extractione, vel ablutione salis, citra

detrimentum coloriS. Exemtionem, praecipitationem, colaturam , & exsiccationem lac carum,& coloris quod attinet, eodem scriptores omnes pede procedunt. Postremo illud addam, lapides calcarios imbibendo humorem citius exsiccare quam lateres, id quod cons ans pictorum & excoctorum in exsiccando praxis satis confirmat. A ntea quam plane siccetur Lacca, in

globulos illam, vel ligneo non ferreo qualicunque cultro in quamvis figuram formant, vel si ita visum fuerit, exemplo pictorum sulcis in lapides actis illam committere possunt. C A P. CXVII. Orientalis. Saline of the Levant, vel ut author noster habet Pilatro di

Levante. Vocem Pilatro apud Italorum neminem invenio. Expositio

419쪽

nem ejus provectae aetatis operario Moranensi debeo, qui addebat, esse salis genus, extractum ex spiam a maris , & extremo calore regioni S coagulatum. Ac nomen quidem vim, S modum generationis ejusdem ab alio etiam operario accepi, sed expositionem vocis ab illo solo

C A P. CXVIII. Birellus hanc laccam ex ligno Brasiliensi ita parat: Primo tincturam ex floccis extrahit; postea recipit libram unam ligni disiecti (melius esset contriti & lixivium ad consumtionem latitudinis unius digiti coquit, colat,& colato liquori addit unciam unam gummi Arabici, pulverati; Inde colaturam omnem ad consumtionem

dimidii digiti recoquit, & utrumque liquorem bacillo miscet, adhibendoque manicam Hippocratis procedit

ut antea.

Elegans rubrum roseum e Rosichtiro. Porta l. 6. c. s. Roscierum vocat, atque

420쪽

i 8 N O T AE que hanc praeparandi rationem docet: Denas cras adi libras in ossam injicito, ubi optime liquefaectum noveris, immergito libram minii optimi , Zmidiatis vicibus . ferreo veru quum citissime remiscendo , nam sui ponderositate facis in fundum considet, ubi remissum no- eris , ex ossula instrumentis ferreis , ad id aptis, coccito, in aquam mergito, idque tertio repetere ne pigeat: mox supra, aris, in calcem redacti, uncias quinque, admisceto coloris flagrantissimi cinnabarim,=maxime exagitatum tribus

horis conquiescere sinito. Ubi id feceris, sanni oliri superaddito ternas uncias, sine intermosione remiscendo, flori- dissimum rose colorem tu vitro per Ficies, quo exornando auro uti poteris. Hoc tamen modo poteris.

C A P. CXXVI. Quomodo sulphur alia ratione figatur, capite IE'. docet. Alium processum , sed multo quam hunc magis prolixum Birellus i. i. c. so. describit

SEARCH

MENU NAVIGATION