장음표시 사용
4쪽
6쪽
Tam ex iure antiquo, quam ex nouo desumptus. In quo omnes serὸ quaestiones,&controuersae, quae inter Episcopos,& Regulares oriri solent, Doctorum auctoritate,& rationibus breuiter resoluuntur. Auctore
Clerico Regulari natione Hispano S. T. P.
Cum duplici Indice, uno Capitum N D bipia is in altero Rerum notabilium.
VENETIIS Apud Paulum Baleonium. M DC XLVII.
8쪽
Clericorum Regularium Praeposito Generali . Viliorem operis in pusillo admi
rabiliter magnum , & opus ipsum in molis paruitate , Virtutis eximiae portendens insignia concepisse. Haec duo Reuerendisi me Pater , mihi fata dedere feliciter adspirantia. Vnum sep rerat aequali sorte quaerendum , & pari mentis assectu exoptandum : Te patrem, te patronum, te I uem inuenire, si ib cuius afflatu , quod nascebatur, excresceret s& quod pullulabat germen honoris , tuae paternitatis gloriae umbra obstetrice, ad perfectae la dis incrementa perueniret. Hoc fuit in votis meis, in votis authoris, immo ipsius operis adhuc sub praelo sine luce lugentis, quod a tanto sapientia: num,
9쪽
ne iam ubIque terrarum adhuc decantantibus typis euecta, serenatam lucem exposcereri ne tantus labortanti ingeni j acumine persolutus alicubi iaceret inglorius. Excipe ergo virtutum parens haec pura virtutis libamina, & in muneris singularitate respice dicantis assectum , dum tibi, di operi perennem precor is licitatem Reueiendisi.Paternit.Tuae Addictissimus Seruus Paulus BaleoniuS.
10쪽
REgulare , quos quandoque in hoc opusculo meo ab Episcopis exemptos seci, a te beatissimo Patre, a te Sanctissimo Epiucopo, a iure patrocinij tui eximere
non tentavi. Ius enim omne, quod prima regula in Regulares omnes habet absolutum participatum tenet veruS primae R gulae sectator, verae sanctitatis propugnator, verae regularit iis institutor. Tuam ergo sanctissime Pater in hoc opere meo iurisdictionem appello, tuam inuoco protectionem& me tibi
cum regularibus omnibus hic affectus pietate subijcio, quod alibi iuris aequitate subtraxi.
Auctor Lectori S. D. id dices amice Lector, dum hunc tractaturis excuris
res Vt quid inquies nouus hic transcriptor apparet ὸ auctoribus, non collectoribus caret haec aetas. - Haec . &similia in me absque dubio proferes . Sed siste, nec inaudita parte , opus non bene lectum condemnes. Collegi fateor in unum quod videbam circa hanc materiem apud doctores dispersum ; sed multa de nouo aduer ri, multa distinxi, quae antea nec expensa, nec distincta erant. Accipe ergo grato animo, non malevolo, quod in tui commodum labore praestiti non mediocri. Regularis, nil mirum, si ut plurimum Regularium partes teneam: Episcopos tamen, ut debeo, veneror ; & licet amicus Cato, amica tamen magis est veritas. Quamplurimos inuenies errores,eXeunteS t men C Upis, quorum multi sensum euertunt, multi Priscianum seriunt. Hos pagella in fine posita, ut moris est, non corrigo, ne magis pateat impressorum incuria: corriget enim, ut spero, tua humanitas, & benignitas; Vale.