Memoriae Caesenates sacrae, et profanae per saecula distributae. Cum figuris Aeneis Malatestarum, aliorumque principum qui Caesenae dominati sunt, ac nonnuliorum civium illustrium. Auctore Joanne Baptista Braschio archiepiscopo Nisibeno. Opus Posthum

발행: 1738년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

C ES E NATES. Cap. XXX r

nis Episcoporuin , de Regularium. Caesenam pervenit die e. Aprilis, C lo Jngentem pluviam effundente: Citoque Taurinum abivit, ut in gradu Nuntii Apostolici penes Ducem Sabaudiae resideret.Ibi permanens translatus est adEcclesiam Senogalliensem anno I 628. Profectusque in His an iam, ut ibi quoque Pontificii Nuntii partes expleret; apud Matritum viam universe carnis intravit. Hujus Antistitis tempore, Conventum labi aedificarunt Caesenae Fratres Minimi S. Fruncisci de Aula , in situ, quem dono eis dedit Amaducius de Amaductis die i8. Maii Isa 4. i 8 . 1 o Campegio ut supra translato , Infulas induit Ponti- auis Gas .. I cales Petrus III. Bonasentura Episeopus Caesenae XCIIL si J CDeais. iς Patricius Urbinas , di electus Antistes anno Iσχρ. ro . Patrem habuit Federicum ejusdem cognomi ais, dc .Hμμ.I. .

Matrem Panta sileam Carpinea in , primogenitus inter I 2. fratres. Romae didicit Humanitatem . Legalibus vero studiis indulsit Bononiae, ubi & lauream Doctoralem adeptus est : & ad patriam regressus, obtento Archidiaconatu Cathedralis ; hoc ex gradu ascendit ad Episcopatum praedictum . Sust epta Romae consecratione tertia die Pasch tis Resurrectionis , per Urbinu n Caesenam advenit ingressu privato exceptus a Ciero in janua Cathedralis. Rexit Ecclesiam omnigena probitate, ac sollicitudine pastorali . Consecravit Ecclesiam Fratrum Capuccinorum Caesente: Syllodumq; Dioecesanam celebravit, quae typis impressa est xi . Solemnem l ra lationem fecit Corporum SS. Severi m & Mauri Antistitum nostrorum 22 . Magnam Campanam .ame. r. Communitatis librarum XI. millium solemni pariter bene- M.

dictione perfudit 234.

Ir Fertur, optimum hunc Praesulem solitum sume is is s. quotidie recitare ossicia, Divinum,B. Virginis, &Defunctorum genibus flexis, capiteque detecto, etiam tempore hiemali. Fulsit superlative charitate in pauperes promptus 1638. eis eleemosynas ministrando , tametsi pluries deceptorie poscentibus eadem die. Virtutibus demum Episcopalibus

cumulatus ad caelites evolavit die adulti a 6s3. magna post F si x ' re

442쪽

re relim fama sanctimoniae: in tantum, ut ad eius tunis Ium in Cathedrali, devoti Cheisti fideles saepe saepius vota

deferant, & lucernas accendant. Reseruntur etiam prodigia ejusdem intercessione patrata , in ipsius vita, quae habetur manu scripta fa4J. Ejusq; fides sit apud suum auctorem . Imago Petri picta servatur super janua interiore Capituli Cathedralis . xx Hoc sedente sacro Pastore, Caesenae fuit erecta Congregatio Oratorii Presbyterorum S. Philippi Nerit,op ra Scipionis Garamontii , qui fuit Eques S. Stephani , pr clarusque Philosophus, Mathematicus, Historicus, &linguae Graecae peritus Is prius legitimo matrimonio coniniunctus Uirginiae de Abbatibus, ex ea genuit duodecim filios , partim virilis, partim seminei sexus. Et praevalens doctrina,studiisque impense addictus, publice scientias docuit in Lyceis Perusino, & Pisano. Elucubravit quoque perplures libros,inter quos Historiam Cisenae graviter, Meloquenter compositam : Scripsit & de Sede Cometarum rnec non de Arrabile quoad mores : item de Mettiodo ad Scientias attinente: ac alia quaedam opuscula volitantia penmanus Eruditorum Quibus adde tractatum de Conjectandis e usique moribui 26) . - 13 Uxore defuncta,Capucinorum Institutum peroptavit amplecti: sed aetas nimium gravis obstitit ipsius propositi adimplemento. Nihilominus alio modo se addixit e clesiasticae professioni. Nam anno Is44. aetatis suae 8 o. s e tum Presbyteratus ordinem suscepit, & ut innuimus, undavit in patria Congregationem Oratorii S. Philippi Nerii in Ecclesia hodie dicta S. Marini: apud quam tunc se contulit ad commorandum cum aliis patribus eidem consortio adscriptis. Laudat illum Joannes Martianus car : & nedum doctrinae, verum etiam probitatis fama elarescit.

Damus hic schema prospectus ejus in aetate seniis. 34 Qua.

443쪽

r4 Quator ex eius filiis Regulam S. Franeisel prosect

sunt in ordine Capucinorum, omnes variis respective gradibus regula, thii et notabiliter insigniti 18 ; nos alibi magis ex proposito de illis agemus 29 . Hos quatuor fra- c ...i tres, necnon Iliacinthum, & Simonem itidem ejus filios Ita sino. voluit Scipio interesse primae Missae, quam ipse celebravit. Successiveque in eadem Congregatione permansit usque vii. ad obitum,quem incurrit anno Isset .aetatis suae 38 .in mox nominata Ecclesia tumulatus . Ex qua deinde co rpus iuilius translatum fuit ad sacram aedem S. Severi, quando ad hanc eadem Congregatio tansitum lacit. Post obitum Scipionis , filii ejus patri defuncto, in Ecclas1a S. Francisci, selemnibus exequiis parentarunt, minico Iosepho M- sinio funebrem orationem declamante .

Is Fama circumlari, quod praelati quatuor Fratres Capucini filii Scipionis, audito statu periculosae infirmutatis decrepiti patris ad caelites migraturi; data opera, ct ex condicto , se se ad patrum contulerunt : ibique mox

desum Disiligod by Corale

444쪽

deiuncti genitoris eadaver super se retro conjune Is humeis

ris ad tumulum comportarunt: pio sane, religioso, et rissimo , tantundemque raro, ct nunquam satis comme

dabili filialis obsequii , atque charitatis exemplo . Quod contraponas celeberrimo in Romanis historiis eventui Genii Metelli Macedonici, a quatuor filiis ad monumentum sepulcrale perducati s3oJ nimirum a Ginto Balearico, Lucio Diademato, Mete lio, &-Caprario iri

.ap.s. quorum unus fuerat Praetor, alter censor: duo triumphaverant, ac tres functi fuerant Comulatu 31 .is optimo Antistiti Petro' Bonaventurae defuncto mi FI,.. lib. successor itidem optimus datus est Haminius Marcellinus et ram. Episcopus Caesenae XCIR. apud patriam Romam antea Canonicus S .Laurentii in Damaso. De sua provectione literas ad Clerum,&populum direxit, datas die xo. Maii quae manuscriptae leguntur . Consecratus in aede S. Clarae almae Urbis a Cardinati Francisco Barberino seniore, Caesenam venit die I 4. Iunii ejusdem anni . Et ibi vitae integritate , servore spiritua, Zeloque pastorali taliter enunciavit, ut mereatur insignioribus Episcopis coaequari. Sed& doctrina fulsit, praesertim Τheologica quasi quandoque Theses ei dicarentur, publice disputandet circulis asesset, ae ct ipse arguere minime dedignaretur. Pauperes pro viribus refovebat: Et quadam nocte detectus fuit inopi familiae,quam mendicare pudebat, sarcinam tritici clanx super propriis humeris detulisse. x orationi deditus frequenter eidem vaeabat , &quandoque per annum,praesertim tempore Bachanalium , secedens in Conventu Capucinorum , exercitiis spiritualiabus incumbebat. Sacra visitatione urbanas rurales Ecclesias repetitis viribus perlustravit. Diaecesenam nodum habuit. Funetiones Ecclesiasticas cohire debitis temporibus non omisit. Cunctis ad eum lacilis, & expeditus erat accesius : raro alioquin ex Episcopio ipse discedens, nisi necessitas, vel ad benedictionem infirmis ministrandam : vel ad Monasterium aliquod monialium im

445쪽

visendum , vel ad aliud pium opus explendum , quod ejus praesentiam postularet: ac tunc pedester, quadriga subsequente, atque oculis demissis incedens, alloquenque quot oporteret. Corpus suum vigiliis, ciliciis, flageb Iis, atque inedia macerabat. Iustitiae cultor, probitatis

amans, Ecclesiasticae disciplinae studiosus: Pastor denique omni ex parte laudabilis, prudens,pius, integerrimus. 8 Qui cum animo miti, & vigilanti sedulitate. ιrexisset Ecclesiam annis 2I. mensibus 9., dc ageret annos aetatis suae os . ac menses communi dolore cunctorum

ordinum civitatis, & dioecesis, ad caelites evolavit die II. Mailii I 677. ex morbo contracto propter interessentiam longae processioni, cinctus super nuda carne aspero cilicio. In ejus funere peroravit Maurus Uerdonius Archipresbyter S. Victoris in valle sermone, qui typis impressus est. Et ob generalem opinionem Sanctimoniae ipsius, Caesen tes certatim pro posse, qua captis , qua subreptis qua cumque superfuerant ex ejus utensilibus , vel exuviis, eas veluti pretiosas reliquias acceperunt,apud se retinendas. Ego sane mihi semper complacui, quod adolescentulus ab hoc praeclaro Antistite in Clero fuerim cooptatus annor 676. Et quod Matthaeus Braschius Canonicus Cathedra- Iis patruus meus pretio comparaverit illius Crucem auream pe ratem, & Scotulam, sive Buciam argenteam, apud se retinendas in obsequium tanti Praesulis: no ii secus ac si alioquin fuisset quodammodo praescius, quod&-pari quandoque auctus dignitate, his instrumentis episcopalibus essem usurus.AdFlaminii tumulum in Cath drali *pe st pius Christi fideles accendunt luminaria, vota. deserunt,& depictas tabellas, quas amovet hiemphylex. is Vacuum ejus locum subinde implevit Iacobus Elephantuerius sepe as Episcopus Caesarae X . Electus die 3 o. Augusti I 677. quae literas typis impressas, & suae provectionis denunciatrices Clero, de populo dedit. Fuerat in Hispania Nuntiaturae Apostolicae Auditor , Tuderii Gubernator , dc Roma Reverendae Camerae Pontificiae

446쪽

16 MEMORIAE

Coni missa Hus. Caesenam advenit pravato ingressu : ibique residens, sacram visitationem incaepit. Et huius occasione gravem litem suscepit cum Fratribus Hospitalitatis Divi Ioannis de Deo : inos equidem praedecessores Episcopi Caesenates visitaverant; sed nunc jam contendebant, vi novi Apostolici privilegii exemptos esse factos a suboris dinatione primaeva. Mox Iacobus , ad quoddam munus explendum sibi a Romana Curia commistum, Ferrariam progressus est : ubi non diu post laethali morbo correptus, die et O. Novembris I 678.e vivis abluit .ao Succeor hujus advenit Fr. Vintentius Maria Ur- 'tu Episcopus Caesenae XCVLCardinalis S. Sixti, ex Ducibus Gravinae ordinis Romanus, Professus ordinis Praeis dicatorum, & antea Archiepiscopus Sipontinus . Erat

aetatis annorum 3 I .circiter cum ad nos accessit:fama translationis ejus primo Caesenae audita est die χρ. Decembrisa 6 ς. Quo & ipse successive pervenit die S.Iunii r58o. Constititque in palatio suburbano Episcopalis , mensae ad Collegium Spatianum. Unde digressus die I9. ejusdem per Portam Sanctorum ad Civitatem descendit iligressa solemni Pontificalibus indutis , ct equitans usque ad Cathedralem, praeeunte processione Cleri , tam saecularis, quam regularis. Cujus ingressus adest Relatio Mauri Uerdonii praelo vulgata O3 . Praecurrerat autem opinio , quod ad rigorem propenderet: revera tamen cunctis cum eo modeste se gerentibus, benignus , & affabilis apparebat : procedentibus vero irreverenter , di superbo modo, intrepide resistebat : facilis alioquin ad indignationem de ponendam,si resipiscerent.1 Cleri reformationi totus intendit, & sacris functionibus decore agendis: Divina officia, Missa ruin celebrationes , administrationem Sacramentorum , integra observantia sacrorum rituum perfici satagens, de compleri . De reparatione quoque , ornamento, ct cultu Eccle.

siarum peculiarem sibi curam assumpsit: dc ipse primus Lathedralem gravi sumptu affabie decoravit: quam dc subin in

447쪽

subinde solemniter consecravit . . Neque huic tantum Ecclesiae,sed & pluribus aliis munus consecraehionis adhibuit. Visitabat infirmos sacramenta deposcentibusRtiam pauperibus libens ministrabat. Saepe concionabatur: inopia laborantes alacriter eleemosinis refovebat, nudosque vestiebat.

Facilis erat cunctis accessus ad illu alloquendum. Beneficus item, & ossiciosus opem ejus implorantibus prodesse gau debat . Cum Regularibus versabatur assiduὸ : ac ipse in vi-etii, vestitu, lectuli, de mansionis honestate , a religiosi viri mediocritate neutiquam discrepabat. 21 Sacra Visitatione,urbanis, & ruralibus Ecclesiis pes Iustratis; congressum Praesynodalem habuit, nonnullaque an eo decreta salutaria pronuilgatis 3 Parochiae Cathedralis univit aliam S. Geminiani huj Ecclesia Monachis Caelestinis tradita, pro ampliatione Conventus unde gravem passiis est litem cum Confraternitate S. Caroli, quae ibi erat erecta. Gravem itidem habuit controversiam cum Caesenae Gubernatote . Nec defuerunt quaedam dissidia

quoque cum Ommunitate, atque cum alus: verum sum

statim litigia laici aliquot medii ordinis, nullum C erus promovit . Qua de re solitus erat sibi blandiri , quod

cum de illo multa conclamarentur; sius Clerus attamen querimonias nunquam ullas ad Romanam Curiam pert

Iisset, toto durante sexennio, dc ultra sui regiminis p storalis.1 23 Praebendas Canonicales Cathedralis , distributis per eas ordinibus , in Presbyterales, Diaconales, & Su diaconales divisit. Episcopium reparavit, & compsit, e pressa etiam ibidem arte pictoris Antistitum serie, qui prae- hierant Ecclesiae Caesenati. Mansionem item Episcopalam Castri Carpinetae jam pene ruituram , restauravit ad

usum aestivae morae. Deniq; cuna obdomestica negotia Neapolim abiisset; ibi adhuc existens, translatus fuit ad Archi piscopatum Beneventanum . Quod ipse Caesenatibus de

minciavit opusculo pastorali typis edito die a I. Decembru

448쪽

r68s. Eius e fligies juvenilis cernitur picta in leva parte Chori Cathedralis , un, cum aliis fratribus Domini- canis, qui fruerant Episcopi in senates. Postremo die χρ. Maii I 14. electus fuit Papa. Et qui prius in saeculo Petrus Franciscus, ac in Caenobio Vilicentius Maria vocabatur ; in summo Pontificatu Benedictus XIII. appellatus est. δc denique transgressus aetatis suae annum 8 I. Obiit Romae in Palatio Vaticano , die χΙ. Februarii anno 173 o. pridie feriam quartam Cinerum , depositus tunc in Basilica S. Petri , ac deinde translatus ad Ecclesiam S. Maris super Mi

nervam .

a 4 Post Ursinum, Ecclesiam nostram regendam as

natione Polonus , & Cardinalis S. Ioannis ante Portam L linam : consecratus Romae die I 4. Decembris I 687. ut ex

ejus Epistola Pastorali ad Clerum, populumque data, & ed,

Reisa ta typis O b. F uerat praecedenter Canonicus Cracoviens Σ' aere. sis: missusque a4 Urbem a Joanne III. Poloniae Rege, ut negotia qugdam cum Innocentio Papa XI. pertractaret, a Regia gratia tandem decidit, & Pontisiciet augmentum ac quisivit: cito muneratus officio Praefecti Archiohospitalis S Spiritus in Saxia, & paulo post Purpura Cardinalitia i νmOXq. nostro Episcopatu . Caesenam venit ingressu privato sa cunctis grato animo acceptus. Bonis moribus praestabat s& Ecclesiasticam disciplinam in vigore debito continebat . Lautis aliquanto epulis utebatur , tametsi corpore gracilis, & statura esset mediocris : subque suis initiis quandoque Canonicos Cathedralis , qliandoque primores Civit iis laicos ad convivium invitabat.

a s Saeram Visitationem Urbanam, & ruralem peregit Synodumque Diaeceianam celebravit, quς impreta est a te Typographi . Cum nonnulla interdixisset fieri diebus festis, peragi solita praecedenter : & Monasteriis Moni lium ordinamenta quaedam displicentia pr scripsisset , ingraves contentiones impegit: nedum cum istis ; verum

etiam

449쪽

casENATES. Cop. XXX. 4 Ip

etiam cum laicis coinmunistis. Alias item incursit eum, Monachis Casinensibus, & Fratribus Dominicanis : quorum Conventus curabat ad relarmatos transire. Cum Capitulo tamen , & Clero Rculari nulla ei fuit controversia . Suo tempore fuit erectum Hospitale Invalid rum. Senum , & Egenorum in aedibus S. Mariae de Conso. latione . Item ex integro constructa nova Ecclesia moni lium Spiritus Sancti , ubi domus erat Romuli Gennari, qui patrimonii sui scripsit haeredes ipsas met Sanctimoniales prccedenter habentes Ecclesiolam parum congruen

tem a

16 Ualde postmodum attenuata benevolentia subdiatorum in suum Pastorem, Cardinalis Romam perrexit, &non diu post Episcopatui cessit : citoque contabescens ex mala valitudine ibidem obiit die 2o. Junii I 697. humanatus in Ecclesia S. Caroli ad quatuor sontes, ubi ejus in pavimento legitur epitaphium . Tunc succetar eidem in ossi elo pastorali datus est Ioanner Fontana Spiscopus Ofeno XCVIII. Cujus regimen sicut multa recensenda complectitur; ita quoniam per tria lustra Rculi subsequentis pro- Iungatum est ; ideo fit, ut res aptius peragatur , si tota series narrandorum ad Secundam Partem reservabi

tur, I

a Et interim sermonem instituemus de civibus C senatibus, qui per temporis periodum, in quo Versatur caput hoc, Pr laturis Ecclesiasticis effulserunt. Occurritq; in primis Mareur Agrippa Dandinus Episcopus Aesinas, qui non diu illam rexit Ecclefiam. Synodum vero Di cm sanum habuit anno Ictoo. , & Monialesque S. Anne ad Clausuram reduxit 3O. In patria quandoq; consistens antiquum templum S. Petri Martyris Fratrum Prqdicato- foeto. i.infitirum consecravit, hodie destruetum . Denique obiit Caesens I . Octobris Iso3. in aede S. Francisci conditus cum patribuslsuis 36 . Paraelinus de Barzesinis prius Vicarius generalis Archiepiscopi Neapolitani, postea ars Ccea .3r

450쪽

Senensis : deinde Reserendarius Apostolicus, & Abbas Ee .clesiet Collegiatet S. Barbariet Mantuq: demum Episcopus Campanien 37 : elemis die I 4. Maii Isop. pNfuitque illi Ecclesie usoue ad annum Is I 8. quo septuaaenarius decessit 38 . 18 His addantur Anselmus Dandinus Episcopus Cerviensis, ab Alexandro PP. VII. illi Ecclesiae praepositus: &haud multo post festinata morte sublatus. Nec non Suis mundus Isaeus provectus ad Episcopatum Comaclensem: qui demum Coelenae defunctus est , & apud Fratres Fran cistanos Conventuales terrae conditus in sepulchro patrum suorum. Huic successor datus est in Sede Comaclen si Ni-eolaus de Areano , qui longo tempore ibidem exercuit officium pastorale. Deinde Acutius Dandinus, praefati Αnselmi frater , ab Innocentio PP. XI. Senogalliensem assecutus est Episcopatum : in eoque vixit usq; ad longaevam aetatem . Novissime vero praeclarissimo huic ordini adscriptus fui ego quoque Ioanne Baptisa Prochises, tametsi meritis inpar, ab Innocentio PP. XII. provectus ad Episcopalem Cathedram Sarsinaten anno I 6 ς. a qua successive translatus fui ad ampliorem honorem Archiepiscopi Nisibent, Ecclesiae universali famulaturus in alma Vibe , do . nec divina miseratio me dignabitur sospitare, atque ad ali- qii id utile operandum idoneum conservare. 29 Plures quoque Praelatos Romanae Curiae dedit Cae sena per curriculum temporis , quod praesens caput co cernit. Hi fuerunt Anselmus senior Dandinus variis functus muneribus Pr latitiis , tam Romae , quam in statu

Ecclesiastico, & etiam Nuncii residentis in Gallia: de quo agunt Ughellius ορ) , ct Scipio Clara inontius ob ,

atque Bemardinus Mangonius 4I : nec nos habemus quid addamus ulterius. Nisi alterum Anselmum ejusdem nobilissimae Familiae Pr sulem Signaturς Justitiae Volantem nuperime C senet defunctum anno I 28. . Fulsit quoque inter Praelatos Marcur Aurelius Maraldus, ab

SEARCH

MENU NAVIGATION