D. Julii Frid. Malblanc ... Doctrina de jurejurando, e genuinis legum naturalium, civilium, canonicarum et diversarum gentium antiquitatis fontibus illustrata. ... Tomus primus secundus 1

발행: 1785년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ἐURIS PROFESSORIS OEDINARII

IURE IUB A NI O ,-

Editio altera , aliena manu caligatior.

6쪽

Iem nunc ventis permitto, & Oram solventem sospitem precor, libellum de jurejurando , ei quidem ampla praefatione

perquam optassem , eorum gratiam coninciliare , qui, cum ingentem scriptorum in ea doctrina versatorum nulnerum nove rint, qualecunque forsan eorum augmenis

tum pro temerario & superfluo ingenii lusu reputabunt. Sed ipsius opusculi. quod , ut fieri solet, latius se aperiente materia, sub manibus ultra voluntatem eXcrevit, amplitudo, ne fastosa nimis fieret, omnem prohibuit praelaminis garrulitatem. Igitur vel tribus tantum veris bulla mihi licet, hasce lucubrationes ben

7쪽

volo lectori comaendare. Nempe ea ipsa, quae ab initio dissiciliorem deprecationis veniam mihi portendebat, xatione , magis adhuc accensus sum, ut ea, quae nunc in publicum edo, componerem , quoniam scilicet in hac do trina ipsa auctorum copia adolescentes

saepissime turbari x inopia fruendi maxime laborare mihi videbantur. Sunt enim& inter nostros Jureconsulti quidam reperti philosophi, qui platonicam rempublicam optima mente circumserentes, sed a rebus gerendis nonnunquam nimis

remoti, a justo Divini Numinis metu ad superstitionem usque & ejus sectae soliciatudinem aberrarunt, quae nullum fere jurisjurandi usum tolerandum esse statuit, Alii, siccis legum quarundam peregrina. rum argumentis scrupulosius inhaerentes, quaecunque ibi tradita invenerunt, Pr δ

8쪽

ns ad extremum usque halitum pugnare solent, parum curantes insigne discrumen , quod ab aliis jurisprudentiae capiatibus doctrinam de jurejurando distinguit.

quae cum Olim varias semper religionum conditiones ac vicissitudines secuta est. neque inter omnes homines eadem esse potuit, hodie tamen rationi excultae &puriori religioni Omnino accommodari debet. Deinde quaecunque de ea juris doctrina hactenus composita sunt, aut voluminibus, mole sua lectorem fatiga tibus , comprehenduntur, & remotis plerumque purioris philosophiae ac interpretationis auxiliis ineptas canonum traditi nes spirant, ut bona mixta malis non nisi cum maximo temporis dispendio secernantur ; aut dissertationibus academicis absolvuntur. quibus singula tantum momenta carptim ac minutatim tractata

9쪽

invenies. Denique animadverti, se hela quoque studium sine ratione scidisse, ataque inertia factum es te, ut artes & sp cies jurisjurandi plures es se viderentur . quae copulari magis, quam sejungi d huis ient. Ergo tentavi, praecipua hujus

doctrinae capita in Ordinem magis concinnum digerere, qui a nimia prolixitate , auctoritatumque captatione aeque se contineret, quam a forma nimis compendiaria & sterili. Methodum autem eam eligendam esse putavi , ut observationes quasdam generales, quibus via sequentiabus monstretur, praemitterem , a rati ne deductas, deinde ad ipsos legum sontes. eXplicandos descenderem. Adjuvit quam maxime tale studium penitior re Iigionum indagatio ab aliis fere praeter missa. Semper autem jurisjurandi forma& usus ad reliquos cognitionis & relu

10쪽

gionis gradus sese applicarunt. Hinc secundum easdem religionum periodos &mutationes legum a diversis hominibus. variisque temporibus latarum doctrinam, ejusque fata, naturali ordine secui, ad antiquorum hominum opiniones & relugionum mensuras, ut interpretem decet me submisi, auctorum veterum & classucorum tradita praecipua cum legum argumentis conjunxi, atque varias jurisjurandi species & applicationes nullo alio faciliori modo, quam quidem eo auxilio intelligi posse , - expertus sum. Omnia vero , quamvis historico magis quam doctrinali scribendi genere expositu videantur, minime solius delectationis causa sed potius eum in finem suscepi, ut de

usu hodierno earum legum regulas certiores cuivis capiti subjungere, & quid ureconsultus, puriori religioni addictus,

SEARCH

MENU NAVIGATION