장음표시 사용
7쪽
REVERENDISSIMO ILLUSTRISSIMO AC AMPLISSIMO
8쪽
9쪽
Exemplaribus libri, quem clarissimus Dr. Andre asOber letiner dialectorum semiticarum in Facultate theologica Universitatis Vindob0nensis Prosessor pie emeritus in usum praelectionum in linguam arabicam academicarum ediderat, omnibus divenditis, valde necesSarium duxi, ut tironibus auditorii hujusce linguae substratum aliquod eXhiberetur, quo nixi levi celerique pede praelectiones sequi pos8ent. Cum materia libri in talem usum destinati c0arctata viva magistri voce amplianda sit et fusius explicanda, brevis esse volui, quin essentialia ac Scitu necesSaria omitterem; hinc plura exempla singulis regulis illustrandis apponere evitavi, quarum applicandarum in selectarum partium interpretatione, quae Studium grammaticale immediate sequi solet, frequens data est facultas. Utilo quid si huic libro insit, non tam meo ingenio debet, quam indefessis laboribus virorum, qui harum dialectarum cultores praecipui ae Maecenates jure praedicantur et
quorum 0pera prelo edita nunquam non consultavi. Saepissime grammaticam criticam d0ctissimi Eiualdii inspexi, nonnulla e fundamentis Oberletineri immutata retuli, alias
10쪽
vero partes ibi sustus expositas, puta regulas literarum infirmarum, praeeunte Clarissimo Dr. Jos. Kaerte hujus cathedrae Magistro piissimae memoriae in systema Simplicissimum redegi, quae rerum peritus haud difficulter reperiet. Cum tirones linguam arabicam literalem addiscentes haud raro et laudabiliter scire desiderant, quamnam praese ferat faciem lingua arabica vulgaris nunc in Oriente usitata et in quonam a litorali discrepet, breviter appendicis tantum instar materiam hanc tangendo huic desiderio juventutis academicae satisfacere Studui, quam a p- pendicem excipiunt tabulae, quae Verborum formarum ac flexi 0nis prospectum exhibentes memoria sublevanda sat
idoneae creduntur. VΙΕΝΝΑΕ, in Posto Resurroctionis D. n. J. Chr. lS69.