장음표시 사용
461쪽
und. ων in Priminiam missia est , qui eum pariter per mare ad AfrisIiamor inde per terram Arelatem peruenissem, is tradidissent Ioa mi Archiepiscopo ciuitatu illim scripta e men titia Vitaliani Pontificis, retensi sunt ab eo quo jue Ebrorum maior domati Regiae copiam perrendi quo vellens tribuit eis.
3o. Quod ad Prouinciae principatum spectat mortuo Clothario, re 'anum eius Dagobertus filius in solidum accepit qui S. Dionysium Paritiorum Episcopum praecipue veneratus templum ei haud procul ab urbe condidit, donisque quam plurimis ac muneribus locupletavit. Mortitus est anno 6 . cui ex Nauthil de Monacha ClodOuaeus II. in Neustriae,. Burgundiae regna, & Comitatum Prouinciae successit. Laudatur in annalibus singularis eius in pauperes benignitas quibus ut in summa annonae penuria succurreret aurum &argentum omne, quo Sanctorum Dionysii & sectorum Martyrum sepulchra pater illius ornarat abradi iussit de in illos diuidi Clotharius III. Clodoti aeum patrem seqitutus 'post annos regni A. extinctus est circa annum Christi 66 . Tum Chilpericus Clothari, filius annis in regno tribuς decursis a Bodilone nobili Franco interficitur anno 667. Statim Theodoricus Clotharis III. frater quem Franci prius exosi , detonsum in S. Dionys, Monasterium Parisiense incluserant, ad regniura vocatur. Moriens circa Christi annum 6yo. Clo-
douaeo filio eius nominis 3. vacuam reliquit regi, iuris ac tituli posIessionem , cum potestas omnis iam penes palati j Praefectos quos maiores indigitabant, deinceps haberetur. Childebertus demoi tur Datri Clodo-uaeo subrogatus ,Dagoberto filio regnum tradidit, quem anno II 1. obiisse
3i His fere temporibus clim Monachi Cassianitae Massilienses in
Balmae montis spelunca Eremum condidissent Moniales eiusdem ordinis in ima eius montis radice domicilium quod S. Zachariae dicitur, fixere: tum aliae deinceps haud procul Magdaldirae domo Syfmmaximinensi in Artacellam , Parthenium Coenobium uim tiam 1 bile ac notum commigrarunt de quo nos supra' cap. II. mun.9. Illa verδ prius suscepta solitari j secessus in Balmae i pelunca institutio mouit Sammaximinenses, ut eiusdem S. Cassiani Monachos expeterent benevole, aut accersitos studiose retinerent & apud se certis in sedibus collocarent. Quamquam alia fundationis Monasterii Sammaximinensis non modo occaso sed etiam. causa eius operis suscipiendi ipsis Monachis fuit , celebritas famae ac pietatis, quam locus a veneratione reliquiarum & tumulo S. Magdalenae iam habebat acceptam. Ac breui futurum opinio erat, ut sanctissimorum Monachorum virtute perficeretur, quod lumnia amplitudine & sin gulari gloria 3e commendatione dignum putarent 3 i. Sanctitate florentes in hoc laeculo enitere praeterea alii Monachi.
S. Iodocus Eremita Britonum Regis filius, qui spretis opibus selitariae se vitae dedidit. Illustris fuit & S. Bathildis Chiodouxi uxor , quae Corbe-iense & Calense Monasteria condidit: nec non Ilia Pipini vidua quae cum Geraude filiα Deci se consecrauit. Bamba Rex Hispaniae qui anno 67'.
462쪽
ae Monasse. ab eo Ma ia condiri. Lib. II. si
cegnum quod sibi consensu omnium delatum fuerat, vi coatus est capere, quod postquam ad annum usque decimum sessit, eo abdicato Mona chum te fecit ut ad coelestem in terris cffellendam vitam ellet expedi rior. Item S. Ildephonsus Toletanus Episcopus, qui ob susceptum ad uersus haereticos B. Virginis patrocinium, allata coelitus ab ea veste do natus est. Item S. Gertrudis filia Ducis Brabantiae asnoscitur. Beda vetanerabilis in Anglia florens Graece & Latine doctus scripturam interpretatur , qui post annum 2. Gregorij III. moritur. Insignis quoque in hoc genere , fuit Bonifacius qui albuc merito tanquam Germaniae Ari,stolus colit tu . Hic patria Scotus cum adhuc quinquennis , parentibus ipsi oblatus diu vitam in sacris claustris sanctissime egillet, a Gregorio I LPontifice in Germaniam milliis , Thuringiam , Fritiam , Hassiam Christi
adiunxit anno ferme II 6. quam ob causam ad eos quos docuerat rcgcndos Mogui uino Archiepiscopatu ornatus est , quamquam maius etiam postea ornamentum ex Martyrio accepit. S. AEgidius qui , Gr ecia veniens Prouinciam illustrauit,Childeberto II. regnante,anno 7O'. Vandregi milius Fiscatiensis Jc Fontiuellens s Monasteriorum Conditor , cuius anno 692. Sigebertus meminit in Chronico. Vrsmariis Lobienfis funda ' νtor Monasterii. S. Agricolus ex Moiraelio Lerinensi Auenionensis Episcopus propriis uimptibus intra ciuitatis Auenionis muros iussit aedificari Ecclesiam paroecialem quasi munitissimam turrim in medio a ineae ad quam egregios operarios Monachos non paucos ex Coenobio Letinensi
ubi prima suae persectionis iecerat fundamenta curauit acciri, quod ex regulari ordine suauissimum quemdam fructiim voluptatis acciperet, quibus Jc Abbatem praefecit Sc praedia liberaliter assignauit. Insuper concesso quartarum priuilegio ut nihil deesset seruis Dei necellarium quod ex annuis redditibus ad illos facilε non perueniret. Petacta sunt haec Theodorici Regis tempore, Sergio summo Pontisce circa Christi an
Annus Christi 1 o. A Conditu Monasterii annus 4Oo.
33. τ Ioc exeunte Christi saeculo oo. Monachi Cassianitae quos iui I Monte Balma de pago Sammaximinensi iam alias sedem ac domicilium fixisse supra indicauimus reliquias S. Magdalenae & ciorum
in hypogaeum recondidere tenebricosissimum , duoque programmata Gothicis exarata literis inter geminam subciis spiram rite composuerunt ne computrescerent, & in marmoreum S. Magdalenae tumulum immiserunt. vi futuris olim temporibus sacra D. Magdalenae ossa distinguerentur aper-lius , cum in eadem specu quam terra cumularunt elIent quatuor illa, qua etiamnum visuntur, monumenta. Causam recondendi reliquias dedere barbarorum frequentes incursiones. Nam de Vandalis Aymoinus.
463쪽
s18 S. Cassianus istuma, seu adirente. mitae,
De Gestis Francorum sub Carolo Mariello. Eo tempore scilicet cirex annum Domini Gens impia Vandalorum Galliam deuastare coepit, quo tempore destructae sunt Ecclesiae, subuersa Monasteria, captae urbes, desolatae domus, diruta castra, strages hominum innumerae . 8c multus ubique humani generis sanguis effusus est. Cum itaque grauissinae per totam Galliam persecutiones detonarent, Vandalis omnia flammis & ferro proterentibus, ipsi Vandali peruenientes ad ciuitatem Senonensem cce: erunt eam iaculis & machinis omni arto infestare. Quod, cernens praesul eiusdem urbis Ebbo nomine exiens de ciuitate cum suis, fretus diuina virtute exterminauit illos ab urbis obsidione fugientibusque illis,prosequutus est eos usque dum egrederentur de finibus suis. Tum infita de Saracenis haec addit, quae tum ab eo tum a Fredegario , Sigeber to,Puth eo in Annalibus descripta habentur a Petauio in rationario tem- Pera. put. i. porum. CaroluS cognomento Martellus siue Tudes ultimus fuit cum iam, liba. c. s. annum octauum & vigesimum Franciam administrallet fortitudine princeps bellica rebusque gestis inclytus, Pipino patre mortuo anno TIA. in. custodiam coniectus a nouerca Plectrude indeque dilapsus , insequenti anno Raginfridum Maiorem , ut tum dici mos erat, domus electum lacessere amus, ab eoque primo viatias postea superior HItanno7I7. Ista Calend April. Eumdem Aquitaniae Ducis Eudonis auxilio fietum iterata fudit acie anno II 8. Saxones inde . Alemannos , Baioarios, . Noricos, . dc Eudone fugato Aquitanos subegit. Eudo rebus suis dissisus Saracenoruex Hi,nia cum eorum Rege Abdi rama in subsidium excivit anno Ias. quibus sacra profanaque late populantibus occurrit Caresus , eosque i temecione. concidit. Caesa sint uno die ad 373. millia cum ex Francis. Anast in Gre- 1 sco. haud amplius desiderati sint . ut scribit Anastasius. Mox Burgun-D . q)- 'T--Lugdunolle potitusanno 417. insequenti, Eudone vita functo.Αqui tantam inuasit. Saracenos iterum: ad ulciscendam suorum stragem Galliam incursantes magno numero prostrauit anno 73 I. dc Auenionem ab , illis captam recepit. Tum Narbonensem quam ij cum Hispania , cuiucontributa erat occupatam tenebant, aggressus , caput eius Narbonam .ae reliqua. deinceps expugnauit oppida , caesis qui ad opem ferendam saepius accrirrerant Saracenis 3 . Singulatim in Prouinciam undiaue omnes istos Hipiissimae pei . secutionis ventos erupisse, saeuos extititIe turbines testantur Acta S.Por-eharij Abbatis Letinensis & quingentorum Monachorum Martymm, ex fidelissimis perantiquis M M. S. S. Coenobii Lerinensis deprompta. . Anno 73O. tempore Caroli, qui, ut in Chronicis reperitnr , ob victorias . quas secerat Marcellus vocabatur , nefandae gentis exercitus Agarenorum , loca suae habitationis tanquam de vivariis egrediens in partes Galbliarum venit. Quae videlicet gens. crudelissima omni humanitate postposta ubique terrarum grassatur, maritima quaeque ultra citraque peragrando demoliens, tandem in Prouinciam Narbonensem venit . ubi de- uastans omnia suo, imperio Christi abolito, nomine intendebat eam subiugare . Ei cum iam nullus pene locus sit retae in terras , nec in imaret
464쪽
.c Monasse. ab eo Massiliae conditi. Lib. II.
niadi quem nefandorum hominum rabies non deuastasset , sanctam Leatinensem Insulam inuadere festinant , erat enim in eadem insula a longis . retro temporibus domus religionis, quae retinens maximum examen Monachorum , praeter caeteras longe lateque diffusas, omni sanctitate fama que celeberrima circumquaque rutilabat, eo quippe tempore Coenobio
Lerinenti praeerat vir percuncta laudabilis S. Porcarius Abbas, qui saniactam Congregationem illam in diuino opere instruebat verbis & informabat exemplis, quae congregatio intantum sub Beati viri disciplinam sanctitate profecit, ut omnes Prouinciae Galliarum Clerici Episcopum, Monachi Abbatem sibi poscerent in Insula Lerinensi. Huic per visium apparens Angelus Domini fertur praedixisse tempus & diem & horam certumque omnibus imminere exitium, die ab hinc septima illucescente.
Qua de re maturato consillio commonet Vs Vnum d duobus eliMnt, aut,
fugae consulant , aut palmam Martyrij incunctanter capiant, in eorum arbitrio de potestate posuisse Deum hoc donum tamque praecipuum,utrum velint aut nolint breui sangainis commercio immortale acquirere com-- pendium. Tunc vero singuli eoepcrunt prae gaudio lachrymari , feruentissime ad Martyrium aspirantes, quibus dixit S. Porcarius. Occultatemus venerabiles reliquias ne , sacrilegis contingantur, Quod cum factum tale: iterum dixit eis. Sunt inter vos ut non ignoratis-sexdecim
poeti & triginta sex adolescentes, qui si ducti fuerint a prophanis, dubitone blanditiis siue terroribus seducantur quos consulo mittamus ad It liam , ut cessantehac furenti calamitate redeant & reaedificent hoc satactum Monasterium Lerinense & reuerenter colant occultatas reliquias. Quod cum ab omnibus approbaretur dixit eis. Examinate vos sedulo & si emquam ex vobis cognoueritis formidare martyrium cedat cum pueris ne deficiat in extremis grandis enim est carnis animaeque distinctio. m.
que se scrutassient biduo diligenter, reperti sani quingenti & quinque qui solido animo ad suscipiendum Martyrium pro Christi nomine sunt
accincti. Qui se crebris orationibus praeparantes feruenti animo ad Martyrium anhesabant. Dum autem Sacramentis Ecclesiasticis se munirent, cognouerunt duos ex ipsis iuuenes plurimuim formidantes, quorum unus Columbanusα alter Eleuterius vocabatur, qui discedentos a caeteris in quodam antro prope littus Insulae latuerunt. Dies iam aduencrat expectata noctis tantum intercapedine diuisa, instanteque vigilia matutina, . clara luce e speculis in longum dirigentes obturus , . viderunt hostile agmen aduentare , appensisque velis aequata fronte in obliquum deductis cornibus , totumque allabi classibus aequor. Extemplo turbati animis disiectique a proposito cum cuperent math euadere, nec pateret usquam locus effugij. Iam enim & hoc per spiritum praenoscens Beatus Porcarius naues omnes a potau clam longius abduxerat, interdicens nautis ne intra praefinitum sibi tempus ullo modo redirent. Carpens itaque gens prophana littora Insulae Lerinensis, frendet & murmurat rugiens contra Sanctos.. Interim Ecclesiae destruuntur, cruces confringuntur, altaria &sacra omnia propiunantur , improbe rapientes Mon ichos innocentes.
465쪽
Quibus Miam iniecerunt plurima tormenta vi manifestarent quaeque absconderant pretiosa. Cumque a sanctis nihil praeter viles vestes quibus se contexerant repertilent, disgregarunt a senioribus iuuenes, plurima eos promittentes si eorum ritibus consentirent ; Sc si renuerent eos diuersis cruciatibus interficerent. Tum vexillum sinctae crucis quod in agmine primo dux bonus praeferre consueuerat, defixa cuspide ponens instaurabat animos dictis mordacibus. O inquit sortillimi milites. O instructil-simi diuini proelii bellatores. Quo ruitis, cui colla datis 3 Quis fluor insanas agitat caligine mentes ὶ State precor , state ne velitis manu stivam tenentes retro respicere. Servantes . vitem ex illa sancta catelua sacrilegi hostes quatuor iuuenes robustos corpore & facie venustos, Ducis eorum nauigio recitaserunt, reliquos omnes opprobriis insultantes , plagis assicientes , lanceis pungentes, gladiis laniantes postremo geminatis vulneribus confoderunt. Columbus vero & Eleutherius qui ut stipra diximus in scopulosa cauerna se absconderant , videntes per foramen obliquum sectorum animas in aere sic tu stellas fulgentes. cum Angelis gloriantes.& sese inuicem praestolantes dixit Eleutherio Columbus, Nonne , vides cum quanta gloria fratres nostri. qui modo passi simi, nos expectantes ascendunt ad ca liim Eamus ergo & nos ut cum eisdem laureati ascendamus ad Dominum. Eleutherio exire reluctante prosiluit ab antro Columbus, qui illico per Martyrium cateruae allbci. andus , detruncatus eae Climque trucidallet gens prophana monachos viros innocentes, & eorum furor adhuc ferueret ad malum, Ecclesias omniaque sacra aedificia Lerinensis Insulae landitus euerterunt soloque aequarunt, lapides 3d columnas sanctuarii miro modo fabricatas comminuentes in igilominiam Christi de Catholicae Ecclesiae in mare proiecerunt. Sed postquam rabies eorum delictis omnibus quieuist et, nauigantes inde peruenerunt ad locum cui nomen Agatholi , ubi captiui quatuor illi Monachi obtinueriant, vinaturae satinacerent, e nauigio descendere, qui ii oris condensi latebras intrantes per umbrosa conuallia non sitie diuino nutu aufugerunt, totaque nocte per secreta nemora ambulantes , ad locum qui Aralucis dicitur, peruenerunt. Quo in loco paritum nauigium prope littus maris reperientes dc ascendentes, sacram Lerinensem Insulam circa auroram intrauerunt. Cernentes autem tantorum Patrum venerabilia corpora tot
tantisque vulneribus confossi dc valde lacerata, Qu is enarrare valeat quos gemitus , quas lachrymas , quae suspiria ab imis viscetibus emittebant. Moerebant enim cordibus cur una simul cum illis beatissimiqcoronari gloria Martyrij non merui sient. Vnde lugubres voces amarosque gemitus alter ad alterum emittere & iterum reuocare imn sinebant. Eleuthetius vero percipiens inocrentium voces , ab antro prosiliit cognitisque fratribus iterum lachrymae , iterum gemitus incredibile dictu super
occisorum Monachorum crudelem mort renouantur, poenitebat enim
se ad gloriae palmam cum illis sicut potuerat cum Columbo non peruenisse. Sed prouidentia diuina eum superstitem seruari voluit, ut eo superstite de iciente posterisque reuelasite, celebranda semper, sicut dignum est,
466쪽
ae Mona'. ab eo Massiliae conditi. Lib. I L s 3 r
est, passio Sanctorum &sestiua in aeuo coleretur. Deinde sacram Insulam , custodem venerabilium talentorum , solitariam , non sine lachry- nais, ut credi potest , relinquentes, Italiam ad socios requirendos petie runt , ubi Romae summo Pontifici Gregorio II. significari int Sanctorum Monachorum necem & CoenobiI Leriliensis ruinam. Passi sunt autem isti Sancti Martyres circa Christi annum Iso. pridie Nonas Augusti. Euolutis post hoc exitium aliquibus annorum circulis & per potentiam Francorum expulsis a Prouincia barbaris , vir Domini Eleutherius euersum Lerinense Monasterium cum caeteris Monachis ab Italia venientibus procurarunt restaurari, dc in pristinum statum redigi. Arelatem insuper obsidione vallasse tradit Pontificium Arelatense in Georgio , eaque capta, munitisssima circumquaque loca euerti ite , ne hostibus usui elle possent, inter quae fuit nobilissimum illud Montis Maioris Monasterium quod extra muros aedificari. iusserat Childebertus. Heu quas strages in miseros Arelatenses, in sacra templa direptiones, incendia ,& sacrilegia perpetrarunt quot in virgines stupra, nemo sane mortalium digne exprimat : De his Sigebertus in Chronico sin habet. Arelate urbe Galilarum
capta a Saracenu , ust omnib1M circumquaque demolitis Caroli ad uo sibi ad auxilium D itprando Re ge Lon robardorum eis occurrit emPu rerrore n
minis fui insuetam vertit. Francos vero I Longobardo Rege adiutos sepulchralis Luitprandi inscriptio testatur Romae, in Basilica Apostolorum Petri & Pauli:
s que raraceni, pιω d hulit impler ipsissum premerent Gallos, Carolo posiente iuuari. 3s. Plura subiicit Baronius anno 738. quae minime reor praetermittenda. Bene quidem cessisse rebus Hispanis ut Saraceni maxime suo ip serum damno Gallias bello tentarint ubi ad internecionem saepe deleti I sertissimo Duce Carolo cognomento Martello , qui hoc ipse anno eos. dem Saracenos Ptouinciam occupantes vincens, in fugam adegit, eamque sibi vindicans Francorum regni coronae coniunxit. Ad victoriam ver, illam proditur illud insigne de Saracenis quod fuga lapsi naues conscenderunt, ut iisdem redirent quibus venerant nauibus in Hispaniam, ac vi tempestatis fuerint fluctibus mersi. Est etiam mentio de eorum immense, naufragio in Epitaphio sculpto in Sepulchro S. Caesari, Arelatensis Ar-ohiepiscopi denuo restituto. Etenim inuadentibus Saracenis ciuitatem Arelatensem, ab ipsis etiam fuerunt monumenta contrita penitusque de-- leta. Ipsis ver5 caesis atque fugatis, parta pace cum securitate fidelibus,, quae impii fuerant demoliti , pii continuo restaurare coeperunt,& inter alia eorum patroni Sepulchrum S.Caesari j, quod & eiusmodi versibum
ornauere: Fernitur hic Pario renouatum ma more te meri
Patri Caesario Pontificiq- sacro. . Quod Referam eohors rabie de truxit acerba, . Hanc vistino Dei sorbuit unda maris
467쪽
Praesul in sta o Arelatis sede locata Gemmimia id Paulm strenue com t Fm. Cui Christin tribuat carissiis premia visa,
Irtibuι An gelicis rensocietur ovans. Et nobis venerande Pater Miserere necando, Diluat ut noma erimina cunisa Deus..iachelaus sepulchralis inscriptis Saracenorum nausi agij index. 36. Anno Christi 719. Leo III. I aliticus Theodosio initiato fit Im- Priator , regnatque annos 24. Hic appellatus est Iconomachus, hoc est imaginum expugnator, propterea quod imagines ac statuas Sanctorum exemplis, Iudaeos usus autore, abduci de incendi mandauit. Leonis ins niam Gregorius II. Romanus Pontifex clim per literas cohibere non potitisset de Concilii Romani sententia Imperatorem eiusque contactos haeresi , subiecit Anathemati, ac Romam & quidquid i aliae reliquum erat a Graecorum abstraxit imperio , tributaque pendere iis ultra prohibuit. Hinc Luit audiis Longobardorum Rex ad vacui spem Imperii erectus urbem obsidet , Romani Imperii titulos a Pontifice expresturus, sed in cassiim spes visque omnis cecidit. Carolus Martellus a Gregorio est imploratus. Luit prandus Martelli denuntiatione ab incoepto desistit. ΛIoritur Leo ex intercute, siue intestinorum dolore anno tyrannidis suae
exacto 1 . Christi i. cui hoc perniciosior isit, quod Constantinum filium patre deteriorem riu ula haeredem. Hic ab stercore quod baptis.
mo infans admotus in aquam Miserat , Gyrammi cognomen meruit, ex
quo S. Germanus Patriarcha qui eum baptisabat haud vanum impietatis illius omen accepit. Praetere quod bimus coronatus nomen quod primus tulit ei conuenit, fit in secietatem imperii impietatisque adscitus a Patre, non Diuorum templis, non sacris reliquiis, non B. Mariae Virginitati pepercit. Quamquam moriens se ob dehonestatam B. Virginem Dei genitricem aeterno damnatum incendio testatus est,eique deinceps venerationem iussit tribui. Monachis potissimum insensus, quorum ille magnum numerum ut & aliorum ordinum quos ab impietate sita abhorrere cognorat, vatiis suppliciis affecit. Huic proxime ldbrogatur
filius Leo I V. Porphyro genitus & ipse dictus, vel a natali eubiculo , vel quod ipse quoque 1 Patre adhuc infantulus adscitus esset in secietatem imperii, qui cum Catholicum se principio simulans, sia largitione popularem quaesiuisset gratiam . in aperiam haeresis professionem erupit, quam& sacrilegio cumulauit.Nam coronam gemmis insignem,quam dedicarat olim Mauritius, ex aede S. Sophiae sublatam capiti suo ausus imponere, statim pestifera correptus febri misere absumitur: Ac ne dubia morbi causa foret in eius capite carbunculi extiterunt. Rerum potitus est annos omnino quinque ac reliquit haeredem Constantinum V I. sub Irenes tutela matris, quana Athenis oriundam anno 769. duxerat uxorem. Erat haec mulier Chacani Caetatorum Regis filia quam Christianam factam Irenem vocarunt. Cumque sacras Isteras didicisset. pietate claruit &ccas imagines coluit & colendas palam testasa est. Imperauit cum filio Constantiuo Disitir Cooste
468쪽
ae Monaste. ab eo Mollia eonditi. Lib. I I. 133
Constantino annos Io. quo tempore Stauracij Patriiij consilio omnia gerebantur. Postea imperio deiecta regnauit filius solus annos quinque. Versim Contialitinopolitani non ferentes eius flagitia reuocarunt ab exilio matrem, quae oculos filio eruens postea 3. annis imperio praefuit sol a. Itaque Irene 3c Constantinus in imperio fuerunt simul annos i 8. usque ad annum a Christo.nato8oi. EGuis oculis Constantinus paulo piat cxpiralle dicitur. Qeod parricidium iit' Irenes laudem traxere Graeculi quidam , sed quam inuisum Deo fuerit , septem decim dierum horrendὶ caligo testata est, quae mortem illius est consecuta. Ireiae quoque anno. post sexto Christi So1. ab Nicephoro imperio fortunisque omnibus exuta& in Lesbon deportata nondum anno vertente Obiit.
37. In Galliis Carolus Martellus Pipini Magistri aulae filius paterno
titulo non contentus Franciae princeps est appellatus, & nouum titulum
nobilissimis subinde victoriis illis quas supra commeminimus decorauit. Eius auspiciis Frisia δc Vuestphalia a S. V uillibrodo ad fidem Christianorum conuertuntur. Qua sorte occasione Bathoidus Dux Frisionum insigne stultitiae documentum dedit, cum ad Uilfrandum Episcopum baptisandus accederet, sciscitatus ab eo est apud inferosne an apud superos plures ellent maiorum suorum Vbi plures apud inferos cruciari accepit. Satim est , inquit plu, essequar. Itaque expers bapti simi triduo moriens damnatorum numerum auxit. In Prouincia Carolo absente desectionem ab imbellibus tunc Francorum Regibus ignauiaque de otio victis moliebatur Mauritius sui e Maurantus Massiliae Dux siue Comes, ac Burgundionum Prouinciali limque animos pertentabat. Reverso Carolo sugae tantum locum inuenit, qua se in praeruptos Montium secelsus maritimos, haud procul Massilia, recondidit & penitus abstrusit. Athimum praererea & Amorrheum Saracenorum Reges eiusdem Prouinciae fines ingrcisos Auenione ad Rhodanum inclusit, & ingenti clade illata ab urbis Arelatensis obsidione repulit. Quae vero scripta leguntur de Caroli anima. Vternis poenis inferis mancipata & de corpore in sepulchro non reperto , in vita S. Euchetij Aurelianensis Episcopi, de apud Gratianum I 6. .
quaest. a. post caput 19. ex Concilio Roti magensi, 3c in vita S. Rigo-berti Episcopi R Lemensis, dc in scriptis capitulis ut prae se fert titulus ab Episcopis Prouinciarum Rhemensis Sc Rothomagensis ad Ludovicum
Regem missis, non omnino certa fide constant. Extant certe laudata Caroli pietas a duobus Gregoriis suininis Pontificibus secundo 3c tertio, cuius tertii illud maximum est ab eodem Carolo Martello praeconium, quod tum Dei tum eiusdem Caroli opitulatione S. Bonifacius centum millia Germanorum Paganorum ad Christianam religionem suscipiendam conuertilles , ut plane de ipse, occulta licet de nobis incognita sint ditiina iudicia , salutem cum piis regibus consecutum existimare liceat Sc si peccator extiterit, ut solent Reges saepe delinquere i, per exomologesim illam factam quae suam animam Domino per Dionysium praesentandam adeo soli cito studio commendauit, bene sit de eius salute sperandum. Nec illud tacendum quod idem Carolus laudatus etiam inue-
469쪽
nitur ab ipse S. Bonifacio Germanorum Episcopo, cum rogauit filium
eius Carolomannum ut bene coepta 1 parente circa cultum Christianae religionis prosequeretur, rogans eum insistere paternis yestigiis. 38. Anno Christi s. desolata Aquensi urbe , Saracenis corpus B Magdalenae Gerardus quidam Burgundiae Comes ad Coenobium Vicetiacum a se construetum transtuli fle dicitur, quae translatio quamitis fide va-eillet omnino,&commentitia sit, tamen ex eo tempore Magdalenae aduentum in Gallias & eius sepulturam Sami naximinensem constanti fama atque omnium seditione celebratam fuisse scribunt Sigebertus, Molanus, Guisius, Antoninus, Paradinus , Fasti Ecclesiae AEduensis & Senonensi,& alij passim Christiani orbis illustrium Ecclesiarum.
q. Sub id tempus Carolus Imperator Massiliae nouos instituit Magistratus quos Vicedominos appellarent ac gererent potestatriai quidem yed imperio Generalium Prouinciae Gubernatorum liue Patritiorum ut aiunt obedientem atque subiectam. Primus qui hac aetate titulum Vice- domini Massiliae sustinuit vix populi primarius fuit Ansemundus nomine, de quo memorant Annales in Chartulario Coenobi, S. Victoris Masiliensis- o. Mortuo Carolo duo fili j Carolomannus maior natu atque Pisinus succellerunt haeredes. illi orientalis Franciae pars cum Sueuia nudi Alemannia&Thorin a, Pipino Burgundia, Prouincia Neustriaque cessit-Hie Zachariae Pontificis authoritate ac Francorum consensii Procerum Regiam ad potestatem quam olim obtinebat inam veteribus Regibus iam ad egestatem redactis ad Magistros aulae siue Maiores domus deum nerat in nouum Francici titulum Regis adiecit anno 711. Chilperico enim
Merouingiorum postremo Rege ob inertiam exauctorato de in Monasterium detruso , Francorum regnum nouam in familiam transiit. Per id
tempus Aistulphum Longobardorum Regem Romanis infestum Stephanus III. Papa fugiens ad Pipinum venit in Galliam a quo incredibili
exceptus honore eum, ut Longobardis bellum inserret, adduxit. Anno
. itaque 73 Sipinus transgreiliis Alpes Aistulphum bello petit,acie victum
Papiaeque circumsessum randem perpulit, ut Exarchatum inunc Romania dicitur in & Pentapolim quae Anconam & quatuor alias Picini urbes. continebat, Pontifici traderet. Inde in Galliam regressus Aquitaniam &Vasconiam subigit. Partamennam in Francia primus instituit anno Is . A Saracenis ad sedus ineundum incitatus legatos eorum in Castro Cellensi super Ligerin summa cum humanitate suscepit, & Massiliam unde venerant reuersos multis datis' donis muneribusque regalibus ditatos ita patriam remisit. Diem obiit Parisiis anno regni tui 17. auctumque Franciae regnum duobus filiis Carolo & Carlomanno legat anno Christi 68- sed non multo post Carlomanno extincto selias regnauit Carolus, Princeps sine controuersia maximus, nam & armis inuictus & doctrinarum excultus studiis, earum fautor acerrimus fuit & Catholicam religionem eiusque caput Pontificem Romanum unice colutati Pesiderium enim
Longobardum regni proserendi auidum ,- ablatas Romano Pontifici Adrianae
470쪽
ae Manasse. at conditi. Lib. I I. 13s
Adriano restituere abnuentem commisso proelio fudit fugauitque, Papiae deinde obsessum malisque domitum in deditionem accepit. Ita Rex dominandi auidus regnum augere moliens amisit, nobilior ad posteros Longobardorum regno perdito , quam Albotinus inchoato. Stetit id regnum anno' circiter xio. Inde Pipini patris donationes Romano Pontifici factas sanxiste non contentus , eas munifice cumulat O.rsica , Sardinia. Sicilia, Ducatu Spoletano , Tuscoque adiectis, quibus etiam Venetiarum 5e Histriae adscribuntur Prouinciae. i. Inter haec Massiliense S. Victoris Monasterium Pipino & Carolo iam notum ac nobile multis ab utroque ditatum honoribus de praeceptis decoratum Imperialibus fuisse testantur Annales in Diplomate Benedicti I X. De iterata dedicatione reparatae huius Ecclesiae S. Victoris Massiliensis. Concepta ipsa Pontificis verba Disquisitionis nostrae cap. a 3. De Magdalena Massiliensi aduena, recitauimus. Qui vero praefuerunt his Superioribus temporibus Abbates certo Diario carent, sed neque eorum nomina omnia in tabulis reperiuntur, titubatque rerum gestarum historia memorabilium , nulli innixa fundamento, quia bello de ignauia in his turbulentissimis tempestatibus, Franci Ecclesiarum bona sibi vendicabant, procurauit enim apud Carolum Adrianus Papa ut antiqua iura Ecclesiis redderentur, literisque Bertericum Viennensem monuit. Qia quia, inquit, iam Archiepiscopalis Henitaε per 8O. annos a Franciae est conculcata, ultore etiam numine Saracenorum seu Agarenorum ensis per Pr uineiam debacchabatur, &C.
2. Porro Imperatores ac Reges plures interuallo isto quam unquam ali,s Monasticam vitam amplexi ianctitatem suam probarunt. Anastarius II. siue Arthemius , ut erat vir egregie doctus priusque, sacra simulachra impense fouit, ac demum rebus parum Reliciter cedentibus deponit Principatus insignia , ac sibimet imperare assuescit Monastico habitu sumpto. Par Theodosij cognomento eius successoris condiditio, primd enim imperii anno nondum exacto, a Leone Isauro eius Duce captus de initiatus sacris, quietiorem quam in imperio vitam egit. Rachis Longobardorum Rex Perusiam oppugnabat. Ad eum Zacharias in castra venit, coelestis numinis si pergat intentans iram, cuius colloquio ita immutatus est ut Perusia quam obsidebat relict a , Papiam reuersus regnoque constituto & in manus Athulphi fratris tradito, tum Romam profectus , se cum sua uxore & filia Deo consecrarit. Ipse Benedictino habitu a Zacharia Pontifice indutus kin Cassinense Monasterium se receperit, quo etiam in loco postea creditur Abbas futile. Valuit sottassis apud Rachim recens Carolomanni exemplum. Ιs quippe Caroli Martelli filius & Austrasiae ae Sueuiae Rex multisque operibus clarus, cum coelestium amore captus Romam priuatus & pauper venisset , , Zacharia Pontifice sacros ordines & religiolum habitum accepit, deinde Coenobio
in soracte monte aedificato illic aliquandiu habitauit. Sed cum propter urbis propinquitatem 1 multis viseretur, quod illius spiritualem quietem interturbabat , nstulit se in Cassinatem montem, ubi Petronace Ab-