Philiberti Pingonii Sabaudi Cusiacen. baronis. Sindon euangelica. Accesserunt hymni aliquot, insignis bulla pontificia. Elegans epist. Francisci Adorni Ies. de peregrinatione memorabili

발행: 1581년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

stincte ut dicamus,hunc sepulturae apparatum,hoc Ordine recte exposuerimus: ut Ioseph primo corpus I Es v e Cruce reinceperit: Secundo receptum hac Sindone inuoluerit, seu contexerit potius: Tertio ad ostium monum eti delatum,Vnguentisq; delibutum, alijs linteis ad hoc ipsum paratis circumuoluerit, sicque ligatum atque inunctum patriae more sepulchro

condiderit. Qetiis enim vero simili mum non dicat, Iosephum non aliter mundam Sindonem mercatum fuisse, quam 't S crosanctum corpus de Criice depositum, statim exciperet, totumq; a capite ad pedes, ad decorem &reuerentiam obnub ret Quare rem sic se habuisse dixerimus. Sindonem hanc pedes circiter x II. longam, tres latam, & eo amplius, stratam, extensiamq; primum humi, aut in apparata tabula fui ise , tum de Cruce refixum, deductiimue, medio linteo ad tabulam , superimpositum, deinde Sindonem reliquam,a capite ad calces reiectam, & toti corpori accommodatam, atque ita et tum,& in monumento positum. Inde facile contigit, ut compus flagris , sentibus, plagisq; acerbissimis recens saucium ,

eductis clauis, cruore fluens,labo,sudoreq; madens, refrica tis ex agitatione corporis vulneribus, ex uuido intinxerit , singula impresserit, & ipsammet formam in Sindone representaverit, concurrentibus circa medium linteum verticibus,

complicatis manibus,& pedibus ad utramq; oram hinc inde protensis , unde aversi,& aduersi hominis adumbratam effigiem,& integram symmetriam,quasi quibusdam descriptis delineamentis deprehendas, prssertim si ex obliquo captato figuri lumine, remotis facibus intueare: ut videre est, non modo contemplari: argumento ab effectu,& re ipsa validissimo. Et profecto agnoscuntur quae veteres Theologi de CHRisTI effigie monumentis tradiderunt. Haec Nicephori Calisti antiquissimi Grsci verba sunt. Egregio 13 minidos, qvultu fuit, corporis sutura ad palmos pro - i sui

22쪽

EVANGELICA. II

sis septem, Caesariem habuit sub tiam , ac non admodum densam , is

uiter quodammodo ad crissos declinantem, Supercilia nigra,non perinde inflexa , Ex oculis subflauescentibus mirifica proueniebat graita, ocres ij erant , tarnasus longior, barbae pilus fimus , nec admodum demissus,

Capitis porro capistos tulit prolixiores, nouacula enim In caput eius nouocendit, neq; manus aliqua hominis,pr sterquam matris in tenera d taxat state. Eius cottam fuit sensim decline , ita it nou arduo in extento nimium cor et is Ratu esset. Forro tritici referens colorem , murotundam, aut acutam baluit faciem, sed qualis matris eius erat, paulum deorsum mersum ergentem, ac modice rubicundam e grauitatem atq; prudentiam cum benignitate coniunctam, acabilitatem iracuvdis

expertem praeseserentem , Persimilis denique per omnia fuit Diuinae in immaculatae suae genitrici Hactenus Nicephorus:Qui lentuli Romani in ludaea magistratum gerentis epitiolam ad Senatumi nitatus videtur , cuius haec verba sint . e paruit temporibus

is homo magna minutis nominatus IE s V s , quι a gente Troplata datis. i. dicitur; quem eius disciputi filium iei istant,suscitans mortuos , δε- chroniconans omnes languores: Homo quidem Hature procere mediocriter, cy' Fjectabilis , et ultum habens tenerabilem, quem intuentes possent diti- nalibus. gere informidare, Capidos habens coloris nucis auel nae prsmaturg,in planos fere rinq; ad aures, ab auribus MDero cincinnos, crassos,aliquantulum cerustos , ω fulgentiores ab humeris mentilantes, diserimen habens in medio capitis,iuxta morem Nazareorum, frontem planam, δε- renissimam, cum facie sine ruga Ur macula ahqua, quam rubor modera

ius me stat e nasi os orta nuda prorsus est reprehensio. Barbam ha-bct copiosam, sest intonsam, capi is concolore non longam , sed in m dio bifurcatam: AF ectum habet simplicem maturum: oculis glaucis.

Pariis, in claris existentibus , In increpatione terribilis, in a anιtIove blandus, amabitis. tiaris,seruata grauitate. a 'G tamen nunquam

Uisus est ridere, flere intem sepius. Se in Natura corporis propagatur, rectas manus habens, in brachia,ω omnia et is delet abita , in colD-s is grauis , rarus , inmodestas , Veciosus inter bomiuum filios .

23쪽

ex Viniscentis histor. lib. 7.co. 6. Et Euangelis Ni

codem. Duecus

lib. . E. nagetica historia.

CHRIsTI quoque numismata antiquissima aliquot , adhuc extant; Et qneum unum magno labore conquisitum,in meis pluteis conseruo, quod alibi fusius exposuimus. Huic quoq; Sindoni non parum gloriae tribuit Nicodemi Euangelium : quod licet inter apocrypha sit, credendiq; necessitatem non imponat, pietatem tamen inducit, nec est inutile. Asserit enim Iosephn mea Sepulturae nocte a Iudeis in vincula fuisse coniectum ;Ctistis Tu Mq. sibi apparuisse dixisseq;. Noli timere Ioseph, ne pre me, o sum IEsus , quem tu septasti, γ' tenens mantim meam deduxit ad locum iti sepeliui eum ; Et ostendit mihi Sindonem, in fasciale in quo caput eris inuolus. Et quae sequuntur. De Sindone quoq; Iuuencus presbyteriqui seb Constantino magno Anno CC C xxx. floruit sic cecinit. Concessit T reses,sed corpus fulgida linx

Texta tegunt, saxiq; nouo componitur antro.

Nec multo post, sub Theodosio Anno CCC cxxx. Sedulius eousq; Sindonem extollit, ut ex ea resurrectionem vere probari aifirmet hoc carmine.

Cuius iacet intus amictus e cuius ad exuuias sedet Mngelus

At inquiunt, qui plaga lateris in sinistram partem in hac

Sindone cernitur quae plaga dextrum versus illata fuit. Id quod tamen a Ioanne non exprimitur cum ait, inus militum lavrea latus eius aperuit continuo misit sanguir ω aqua. Id nihi-

24쪽

E V ANGELICA is

hilomimis non diffitear, ut dextra per sinistram hie indicata quemadmodum impressi sigilli typus aliud latus referre solet,&quod in uno dextrum, in alio sinistrum,ipsa sui reuersione appareat. At verb isti ulterius commouere inuidiam & dissidia miscere cum alijs Regionibus satagunt: Aliam videlicet Sindonem in Burgundia Bisentinos habere , aliam in Lusitania Turdetanos iactitare, ut quoque Germania apud Traiectum sibi suam tribuit, ac proinde ex eo conflictu vanaS eaSomnes una cum Saba uda reddere contendunt. Illis populis, qui suas tueantur, iusta arma non deerunt, priter hic Euam gelij firma propugnacula, cum plura fuisse linteamina exprimatur, ut vero est simile , matronas sol Iicitas, cum Iosephi Sindone alia ut prςdiximus)cotulisse lintea,qus aliquas etiam notas cruoris & sudoris imbiberint. Quod alij blaterant,non

hanc tandiu potuisse Sindonem integram conseruari,corrumpi linum, intextaq; omnia tempore. At non frustra cecinit Di-ainus vates. Nec dulis sinctum tuum uidere corruptionem. cum hic pars corporis secrostini inhqreat, ac proinde corruptionis expers, accessioni cedente materia : Nec ideo eam adorandam ambigendum est, ex ipsius vatis sententia cum air, ado- νβλο-rulimus is loco e ι Heterunt pedes eius. Quid si m quiunt) resum III. rexit, nulla pars corporis In terri S remanere potuit, ac pro

inde sanguis qui creditur, non Christi erit, qui ad C flos integer ascendit. Verum ignorant Resurrectionis verae, membraea esse potissima,quae ad compositi absolutam constitutionem

iusmodi species: alioquin absurda plurima sequerentur. At σς' illi aiunt, Quin potius pictura lisc est, arte elaborata. Sed si propius intueantur quod ves pictorum nullus artificumq; ibit inscias nulla id arte opus ashqui, nullo imitari penicillo, nullis coloribus exprimi, fingi ue posse fatebuntur. Diuinus enim splendor,se non depingi patitu6metiri, aut assequi: imo ex ipis

intuitu,

25쪽

intuitu quaedam de repente subit admiratio sub oculorum

cumen, Thaumantis maior: & animum reuerentia, feruorq; mouet, ut demissam ab alto Diuinam pri sentiam adesse sen. Eusebiis, tiaS. Huc attinet Abagari Edesse norum Principis historia, oh. i. q. Qui eo quo in Cristis Tubi tenebatur desiderio, perculsus, Pi Ni ἡνh, ctorem eximium ad eum misit,sed opus coeptum, quod non secrus it. a. cedere potuerit, ipsa coruscans Diuinitas impedimento fuit r ρ 7 fauere nihilominias pijs votis CHRIsrus voluit,& admoto civitati, capiti linteo, faciem ad viuum expressam reddidit, quam ad Abagarum Principem misit. Quemadmodum vero integra effigies hac in Sindone de C H R i s Ti corpore expressa , ad Saba udos Principes non immerito tandem peruenerit, hoc nunc potissimum expectari ab omnibus sentio. Quis progressus ab eo tanto tempore, quae cura, qui sollicitudo conseruandi tanti rei, tanti operis,& pretii. Primum certissimis coniectui is, quarum aliquot attulimus; pie in tantis temporum inuolucris, credendum veniet. Alterum tabulis indubitatis, &monumentorum publica fide in aperto erit omnibus. Cum igitur Petrus, Ecclesiae caput & Princeps a C Η R i s To designatuS,monumentum vacuum introire non extimuit, vidit vi

Sindonem &linteamina, necnon Sudarium: quis dubitet liscnon neglexisse, quin sollicite secum asportas hy Ioannem item

viε comitem tantarum exuuiarum partem exquisiuiste,& impetrasse'aut certe Iosepho,tanil sepulchri Domino, & Nico demo bene meritis de C A R i s et o discipulis, omnia uti decebat cons gnata suisse ξ Deniq; has diuinitatis diuitias, & incomparabilem thesaurum, semper ad viros principes, & potentes rerum, quasi per manus traditum, commendatum, in magno pretio,honoreq; habitum,& religiose conseruatum .Hinc ad Hierosolymitanos reges perueniste non ambigam, Christianissimis maxime ex Gotto Dedi Bollioni gente, qui Gallorum primus anno salutis M x Cum. Hierosolyma expulsis Saracenis

26쪽

vicenis potitus est, & ad Lusinianos Hugones, Guidones ἰ

Memicos, Ianos,& alios Reges cum Cyprio diademate tranumisit. Cuius stirpis rex ultimus Ioannes, Iani filius, sororem habebat Annam ista uico Sabaudiar Duci collocatam, anno MCCCC xxx H. a qua Sabaudiar Duces sunt editi. Ioanni item legi filia fuit unicae, &haeres Chariola, qus anno MCCCCLVII. nupsit Didovico Ludovici Ducis filio,necessitudinis vinculo a Nicolao V. Pont. max. non abs re laxato : Hinc Sabaudus, Rex Cypri tautatus. Sed ut ad rem propius, Dum anno MCCC cxviar. Orientis Imperii sedes vi, di armis,a Mahumem Turcarum rege expugnaretur, cide omnia diriperentur, & vastarentur, Constantinus Palsologus ipse truncatus capite , regn simul & vitae finem secissset, nihil in Grscia,nihil in Asia,. aut Syria tutum restaret,aufugerent omneS atrocissimi tyranii crudelitatem, Illustris quaedam matrona Margarita a Carni nomine, sarcinis collectis, inter quas hanc raram Sindonem reposuerat, Gricra mouere, coclum P mutare constituit, atq;

in Galliam proficisci. Hane a regibus Hierosolymitanis pro- dijssi ex eo constat, quod Hieroselymitana in historia Cypria vocetur,: nupta Hectori Lusiniano Philippi filio: quibus

omnibus tempora conueniunt. Carnim autem denominatam

puto, quod Carinae urbi Ioniae in Asia minori,dominaretur: aut Carns Aolidis , siue a Carns oppido Pheniciae, quod ad montem: Libanum reponituro Burgundam alip serunt, quod eius nominis illustris ibi si familia,siue m Asiam illa migrarit, siue ab Asia in Gallias dechina fuerit. Ubi ergo in Italiam Carna appulit, & magnis itineribus A es superauit, Cambe rij quae Sabaudiae Ducum regia est a Ludovico& Anna CP pria Ducibus,splendidissime, ut tantam principem matronam& affinem decebat,exceptaeit. Quibus randem hoc Sacrosan-oum Sindonis munus,discedens non sine magnis obsecratio Ribus contulit. Quid versi intercesserit, quid donationi cau-

27쪽

sam dederit,non hoc loco absonum sit paucis enarrare. Instructissima ad longum viaticum omnia Princeps illa habebat, Equitatus, muli dossuarij, Cists signa, vasisi: suppetebant, nec res ingens deesse videbatur, liberalitate ipla teste,quam erga Ex uetera omnes exercebat. His copijs fures allecti, negligentiore Grς- ὸ 2 co semulitio, scrinia aliquot effringnnt, & nocte intempestas quantam possunt supellectilem subducunt , inter quam v ti,f., neranda Sindon capsula deaurata includebatur. Csterum su- vivo i res dum rapta inter sese partirentur, nec isti satis demitari posp -- sent elegantem Sindonis texturam , nulli telarum compar μά-- bilem, hanc per medium abscindere statuunt. Sed forfices te.

miracata nenti,tentantiq;, contortae sunt manus, conuersumq; protinus

collum,& quasi clinicus obstupuit: Alter, urpato sibi integro linteo, dum sudoris, & cruoris humani stigmata undis

abluere conatur, ut res venalior redderetur, eo magis utram

pars hominis impressa apparebat. Cuius radijs etiam, utroq; Deusiis est orbatuS lumine. Interea priconis voce per compita graue miracussi supplicium receptatoribus indicitur: at surtum indicantibus, aut restituentibus, non modo impunitas, sed pKmium promittitur. Ipsa quoque Carna reddito solo sibi Linteo, cstera quamuis priciosa, munifice concedebat. His rebus adductip aedones, furto restituto, religione se exoluunt,& ad poenitentiam stimulati, voto soluto , salutem prisentissimam con- rerum sequuntur. Nullus non istitia singulari affectus est, & Princi-

matrons a nostris Principibus impense gratulatum est, de insigni inuenta Sindone. Deniq; maiori in veneratione haberi coepit, ob factum Diuinitus in resipiscentium prεdonum gratiam miraculum. Idq; Camberii , vel eo nomine, celeberrimo futuro oppido. Quapropter Dux Anna Cypria, ardens animo, audaciorq; a Gentili sua, & Grica munus illud famialiariter,obnixeque postulat, Sed promptam effagitationem,

promptior sequuta est recubuo. Quodcunq; illa aliud popo stetit

28쪽

scerit non denegaturam se, prosusuram potius omnia , uno hoc excepto,in quo animi selatium, corporis requiem, spem deniq; & salutem reposuerit. Factum est satis Duci modestissimi, nec sine reditus desiderioGrica ossiciose dimittit: At dum muli scriniis onerantur , agunturq; a veterinariis, in ipso urbis egressu, nunq adduci, cogiue potuit mulus clitellarius, cui sacru onus impositu suerat, portaru valvas prstergredi,ut alios sequeretur; Ac proinde existimatum est Diuina id fieri prouidentila, uinum illud pignus Sabaudis Principibus & Cam-berio deberi r Itaque a Ludovico& Anna Ducibus exoratur tandem Margarita: Ipsa rei miraculo,no parum ad eam quam

diximus donatione munificentiamqι exercedam adducta est. Tantum ob donum, gratias immortales Duces egerunt, supplicationes Superis indixerunt, arcis marmoreo sacello perpetuo conseruaturi reposuerunt. Quod Sacellum Paulus ri. Pontifex Max. in Ecclesiam collegia tam erexit ipse etiam LudovicuSex auro,aere, argento numismata cudi iussit, quibus una

ex parte Ducis emgies , ex altera Angelus qualis sere in C si x is νε simulo apparuit Sindonem passis vinis oste

tans repsaesentatur.

Dehinc non dictu est sicile quot nuncupata vota siliciter successerint, quot miraculis illustratus sit locus, comproba-xa , conseruatat loco sincera fides,&maiorum pura religio. C a Hic

29쪽

Hic mutos loqui, audire surdos, videre cscos, claudos a maῖ - bulare, lepra assectos mundari , Cacodsinone vexatos libe- , Ita rari,imor tuos deniq; reuiuisteres quoties vi semesti&non se beriano mel admirarum: testes sunt fixae ad sacros postes tabulae, suetprogrammata, cartophilacia, codicilli publicie testis uniuersi

Europa, cuius cum nulla non tam remota pars huc accurretit, nullus non voti compos ad suos lares rediit. Ad quae singula describenda nullae mihi char siusficerent. Quid Ame- deum octauum Ludovici filium , inter Diuos obivity sanctimoniam relatum, reseram quam *pe a Subalpinis ad Trasalpino quamuis valetudinarius,humili habitu, cultuq; corpo-xis,ad veneravidam Sindonem pedibus i prosemis est, insequente etiam Iolanda a Francia Christianis nia coniuge . Quid Philibertu quid Carolum eius nominis primum commemoremὸ cuius Caroli numisma quoq; auito exemplo, adi.).. I sindonis memoriam cuium ei Angela Sindonem,quasi tro

E 44ab. Quo siculo Sixtus uir. Pontifex Maximus Sacellum,in quo I SQ. Sindon illa conseruatur, Sanctum dici voluit, affirmauitq; li- 2 . bello antea a se edito, in ipsa Sindone ipsinis Gustis ri ve- stati re- rum sanguinem,& imaginem conspici. Quid Philippum Du

cem qui Cario Ioanni Amadeo trinomini, pupillo, Caroli,stio

30쪽

filio tandem successet in medium proferam & Claudiae

Britannicae Ponti berq coniugis pietatem; quam omnibus modis ad venerationem & custodiani huius Sindonis exercuemno Philibertus quoq; secundus, Philippi ex priore coniuge Margarita Bostonia filius, cum patri successisset, duxissetq; Margaritam Anstriacam, filiam Maximiliani Imperatoris, sororem; regis Hispaniarum Philippi, hunc ipsum Philippum,

in arce Pontis Indis Sebusiani agri splendidissinae excepit, Et isti, anno MDiii. & spectandε Sindonis, ibi qua potissimum L O iri de causa venerat) copiam fecit. Demortuo mox Philiberto, Carolns,exsecundis nuptijs frater, cum Claudia matre rerum i cos 'epotitur. Huc lanctimonii an comparabilis scemina, inter pre- ciosum mundum,& iocalia hanc habebat Sindonem, Nin Billiaca arce Beugesij , ubi ad pietatem secesserat, religiose

diu conseruauite donec anno MDv r. Caroli filij Ducis precibus,&patriae votis, Camberianis populis restituit, simul j; si stultia Iulio secundo, Ru uereae gentis, Pontifice maximo impetrarunt, ut in eo sancto Sacello Sindonis officiu horas Cano- . - .s'. nicas vocat resq; diuinaapiciatorio ritu peculariter celebra- P ret. Diesq; sacer Sindoni, ad quartu nonas Maij haberes, post die Inuentioni Crucis festo, euq; rei appositissim . Alio quoq; anno Po. diplomate veniales largitiones singulis cotulit noxaru otum, fyFQ qui supplices ea suspicerent Sindone, & venerarent. Quae de niq; eo stato die,ad arcis Camberianae muros, Uerneteum Τὸ campum, spectanda proponitur. Accepi patrum memoria Franciscum Francorum Regem, Ludovica Sabauda matre na- anni ist6 tum , cum ad Matinianum , in summo belli discrimine, Me Im, .diolanensium rerum cauti, adductus esset, vota ad C R R I s T ISindonem direxisse, moxque precanti adfuisse Numen, extinxisse Helvetiorum impetum , in suas partes inclinasse victo- T

riam. Tum prssidijs Mediolani constitutis , in Galliam reuer- Paria. anno Mox vi. regni vero secundo, Rex Lugduno mo '

SEARCH

MENU NAVIGATION