P. Thomae Strozae ... Poëmata varia. Serenissimo principi Jo. Gastoni Mediceo magni Hetruriae ducis filio

발행: 1689년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Et factum est postquam in captivitatem redactus es Israel, oe Ierusalem deserta est.

Sedit Ieremias Propheta flens, ct planxit lamenta-tatione hae in Ierusalem, oe amaro animo suis rans, oe ejulans dixit . Apud Septuaginta Interpretes . .

152쪽

1. D Ostquam res Solymae, TempIique evertere molem Immeritam visum superis, ceciditque superbum Imperium Iudae, & capto, jam diruta, cive IOmnis in abruptos Vrbs cessit in hospita colles. a. Infelix Vates, Urbi, Regnoque superstes, Ruderibus Ialὰ aggestis, Patriaeque ruina

Effultus sedit, cineres complexus inanes. Hic imo evolvens e pectore pectoris aestus: Sorde comas, pallore genas, ac lumina fletu Obrutus,ad tantum tristis ceu praefica lanus, Omnia in hunc,lacrymans,flexit suspiria lessum.

153쪽

CAPUT PRIMUM.

a. Facta est quasi vidua Domina gentium. 3. Princeps Provinciarum facta est sub tributo.

maxillis ejus. s. Non es qui consoletur eam ex omnibus caris ejus .

6. Omnes Amici ejus spreverunt eam .

7. Facti sunt ei inimici. G H I M E L . Migravit Iudas propter assictionem , ct multitudinem serυitutis.

154쪽

CAPUT PRIMUM.

i T jacet i ut deserta suam circumspicit umbram V Ardua, quae populos Vrbs tulit una duos let. Illa,Palaestinam sceptro quae terruit, illa Squalet;ut in viduo sponsa relisca toro. 3. Regnorumque potens,regalibus aucta tributiS, Vectigal Domino pendere jussa novo est.

. Illius undanti merguntur lumina fletu, Haeret& attrit1 lacryma multa gena Vos umbrae testes, vos conscia sidcra, tuque bQui vigili excludis lumine,Phoebe,diem . s. Vix super ipsa sibi est: omnes rapit unuS amantes Turbo; nec miseram qui levet ullus adest. 6. Fortunae invisam socii sprevere; sodales Finxit ad ingenium, mobilis,illa ;suum 7. Nec satis:infestum cessit male fidus in hostem, Qui socia sanxit faedera amica manu.

8. Exulat heu patria Iudas procul exul at urbe; Ne premat iugenuum serva catasta pedem, A a I .Er-

155쪽

6 Ierem. Thren.

a. Habitavit inter gentes. a. Nec invenit requiem . 3. Omnes perstquutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

ad solennitatem. . Omnes portae ejus destructa . 6. Sacerdotes ejus gemente3.

7. Virgines ejus squalida . 8.-ipsa oppressa amaritudine .

156쪽

I. Errantemque Moab, & Barbarus excipit Ammon; Dum studet exilijs occuluisse fugam. 2. Ast nec tuta quies: latebrasque, sinusque, recessusque Excutit, & praedoe fervidus hostis adest :3. Hostis adest, inopemque fugae simul occupat; arcto Sic Lupus obsessam tramite sternit ovem .

DALETH

4. Quae lapsae facies Vrbist quae funera i quae nox lQuotque uno in busto busta sepulta jacent l

ulat, heu, vacuis suspirans aura theatris, Desertasque premit tristior umbra vias. Scilicet ad sacros non confluit advena cultus: Solennique vacant atria muta die. 3. Obruit effracto divulsas cardine, & alto Rudere contumulat faeda ruina fores.

6. Ingemit atrata gradiens in veste Sacerdos, Et lacrymis oculos immolat ipse suos; 7. Ingeminant questus, maestissima turba, puellae, Quaelibet & Patriae squalida imago suae est. 3. Ipse jacet: stratamque solo dolor obruit r urnae Incubat, ac bustis adgemit, umbra, suis.

157쪽

Ierem. Thren. H EI. Facti sunt hostes ejus in capite Gnimici ejus

locupletati sunt .a.. 'uia Dominus loquutus est super eam*ropter 'multitudinem iniquitatum ejus .

q. Ante faciem tribulantis. V A V . Et egressus es a filia Sion omnis decor ejus.

158쪽

I. Dum iacet,ipsa sibi tumulus, sibi & ipsa cadaver Irruit,& miserae colla supina pede

Proterit arduus, & spolia ampla eventilat hostis, ' Audacique agitat rapta trophaea manu . a. Haec illi haec sata irato Deus occinit ore, Dum ruit effsso per scelus Omne gradu.Ah poteras animo Solyme praevertere fulmen; Namque aures tonitru perculit ante pOIUs.

3. En ut abacta tuo,puerorum examina, Ollo Turpe peregrinae compedis urget onus. Gestiit ad sua damna puer, dum vincula tractat, Ferratosque orbes ludicra sistra putat. q. Nec tamen interea lenitur pectore miles , Imbellesque oculis territat, ungue serit.

3. O ubi Reginae pulcherrima forma Sionis lForma Coronatis ambitiosa procis. Eheu quam subito tenuem defluxit in umbram Ardua,qui dudum finxerat Ora,decor. 6. Concidit Isacii flos sanguinis: aegra superbum Demisit Procerum turba inhonora caput, IIm-

159쪽

I o Ierem. Thres

I .Et abierunt absque fortitudine,ante faciem subsi quen

tis .

a. Velut arietes, oecov.

3. Rrrordata est Ierusalem dierum afflictionissuae, oe praeυericationis . q.Omnium desiderabilium suorum, qua habuerata diebus antiquis.

I. Cum caderet populus ejus in manu hostili.

160쪽

x. Imbellesque revincta manus, male parta Tyranno Praeda abiit,saevum justa praeire Ducem.

a. Quale palaestinis ubi gramina nulla viretis Suffcit, & viduo cespite pallet humus:

Triste pererratis pecus omne immurmurat agris, Languentemque refert ad sua septa gradum.

3. Non unus Solymae in poenas ex stuat hostis; Ipsa suo clades aggerat ipsa sinu. Se sibi: regnantem famulae: viduamque beatae Comparat, & lapsis tempora temporibus. q. Hinc populos,hinc regna suo famulantia sceptro Aspicit: ad nutus hinc elementa suos :Vocis ad imperium fugientes aequoris undas, Retrogradosque amnes vocis ad imperium pVocis ad imperium famulantem lampade Phoebum , Et visa Isaciis astra subesse tubis. Quin etiam primae decus omne ab origine gentis , Eversae recolit, Gentis ad excidium. . Haec secum ; at scenae flexo mox cardine, circum Occurrunt paribus structa theatra malis: Hinc turmas, hinc arma suo stillantia tabo

Aspicit: ad strages hinc fera bella suas:

SEARCH

MENU NAVIGATION