장음표시 사용
41쪽
Defluxisse Iares, tanto quos Graecia cultu Iam tenuit, famaque omnem vulgavit in orbem Gens inimica mihi, doctaeque insciisa Minervae: Naturae, generisque pudor, cognata gigantum Progenies, vomitu quam tellus expuit atro Orbis in exitium,nostris se collibus alte Intulit, ac laedo assurgens tenet omnia serro. Exosa ingenuas artes, e sedibus illas Exigit usque suis: Parnassi culmina: vatum Delicias,Pindumque, ac Thespia culta pudenda obruit illuvie, tantis nec nomina liquit Collibus, extrusae quas alto e gutture Voces, Horribilique notant modo verba incondita hiatu . Iam nemora haec trepidi fugiunt impervia vates, Barbariem exosi agrestem: non thessala Τempe, Addictumque Helicona feris: non antra,recessusque Vmbrasque, fontesque sacros, non enthea quaerunt Otia, nec tacitis captant mea somnia fibris. Ah pudet huc vestros, me praeside,cogere Caelus. Horridus haec habeat sibi Mavors praedia: torvi Hic Steropes, Brontesque atris ignita caminis Fulminaque, & currus, atque arma minantia cudant . Ergo alias alio sub sidere quaerere Ierras,
42쪽
ξt Iovis auspicio certas defigere sedes, praecipio.immotae sedet haec sententia menti. Dixerat haec; fremitu simul assensere secundo Pierides,subitoque afflatae Numinis cestro, Praecipitare moras, Zephyrisque insistere certant. Tum Phaebus: geminum praepes jam Fama per orbem Centeno tulit ore decus,nomenque Columbi, Et facinus, vestris secro quod carmine cedris Instriptum,iacito mirentur saecula vultu. Hic prior Herculeas, Abitam, Calpemque, Columnas, Nec sibi defixas, toti nec censuit orbi; Alcidenque animo exuperans, ubi fixerat ille Extulit ipse gradum; ignotisque audacia ventis Carbasa, & oceano gemini spem credidit orbis:
Ipse sibi Pollux, sibi Castor & ipse, suamque
Pro geminis Vrsis, certa pro pyxide mentem Explorans, terris alias ostendere terras,
Astra astris potuit, mundumque adjungere mundo; Quodque novo pateat rerum Natura theatro Se major, magno debet detecta Columbo . Hos mihi, quos, domitis pelagi terroribus, agros
Vidit; & hispana tenuit jam classe Columbus, Incolere est animus, vestris, hic sedibus apta
43쪽
Et spatia, & lato diffusos aequore fines Constituam, nobis alter Parnassus, & alter Hic surget,vernans potiori vertice Pindus. Vix ea fatus erat; celeres simul advocat horas, Et jubet instratum Matutae ad limina currum Sistere, quo Musas,potiori luce, diemque Invehat occiduas auriga superbior oras. Exiliunt stabulis, vivosque e naribus efflant, Inde Phlegon, Pyroisque ignes;hinc Xanthus, & Ethon IEt jam fraena voca tacitam quae concutit AEthram , Vngula: depectunt radios per colla comantes, Ac trepidae phaleris ornant flammantibus Horae Ignipedes, currumque edicta ad limina sistunt. Phosphorus interea tacito vaga sidera coelo Exigit, invectoque jubet decedere Phoebo . Antevolat currum Zephyrus, trepidansque flabello
Alarum, toto nubes eventilat aXe; Pura serenato procurrat ut orbita Campo,
Splendidiorque dies redivivo assulgeat orbi. Insilit in currum Pharbus, dextraque rubentes , . Pierides dum sede locat, remoratur habenas; Excussas tum Iaxat equis. volat aethere praeceps Carceribus quadriga suis effusa, rotisque
44쪽
Alta premit. muto pallescunt ore Camaenae, Et phaetontgos retractant pectore Casus. Mox erectar animis aurigae ad verba monentis,
Insuetum mirantur iter, lucemque, diemque Europae, atque Asiae, Libyaeque affundere gaudent Atque auriganti pangunt nova carmina Phaebo. Iamque iter emensi occiduo se mergere ponto Ignipedes properant ;laxas adducit habenas Mexiacoque rotas sistens in litore,Musas Exponit Ductor, seque alto proripit axe. Mergitur Oceano currus, sed fluctibus extat Non dum mersa dies, celso quam vertice landit, Caesariem excutiens, radijs crinitus Apollo. Tum subita,gradiens tacitis Neptunus in undis, Laetitia incaluit,stratoque ad litora ponto, Glaucique Phorcique choros,e sedibus imis, Trito num cornu excitos se sistere Pharbo Pretcipit, edictisque aures advertere jussis. Quin, & Nereidas densis corallia ramis, Et gemmis gravidas,& pictas murice conchas Fundere, & illimi litus praetexere musco .
Vix dum Meviaco vestigia fixerat Isthmo Pieridum Phaebique chorus; cum tota repente
45쪽
Vere novo Tellus pubescens gestijt,omnis Gramine risit ager, risere arbusta; novosque Intempestivo fuderunt germine flores. Advenisse Deos senserunt flumina, & ipsi Senserunt colles; collesque, & flumina saltu Exiliere : suis sesto simul agmine septis Approperant,serto redimiis,occurrere Divis Et Dryades Nymphae, & rorantes crine Napeae, Faunique, Satyrique, & setigeri Sylvani;
omnes ad numerum ludenteS cornibus omneS
Festivas hilari nectentes orbe choreas. Tum Phoebus: nostris haec debita sedibus, inquit, Est regio; hos nobis saltus, has Iuppiter umbras Contulit: hic nostri captabunt otia vates, Quos vehet extremis Europae e finibus, orbem Alite qui penna prope Pegasus admovet orbi. Hic Ego castalias vincat qui nomine lymphas,
Arboris aeterno manantem ex ubere sontem
Sedulus eliciam, quo poti largius; aestu Concita appollineo caleant ad carmina vates, Excutiantque omnem saecundo e pectore venam Ingeni j, lingua verbis undante refusam Haec ait, atque habilem dextra mox corripit hastam, . Quam
46쪽
Quam multo quondam confossus vulnere Python Imbuit, obscuris Python emissus ab antris; Vt gravidae, insidians, Latonae adreperet alvo; Ne Phoebum connixa, Ducem, Numenque Camaenis Funderet) : hanc nota Pythonis coede superbam Contorquens defigit humor mirabile dictu.
Illa solo,jactis subito radicibus, haesit,
Humoremque imo sugens ex ubere, plantae In truncum intumuit, patulos tum Vertice ramos Floresque,ac frondes, inopino vere, Comantes
Fudit; & enatis autumno praec e pomis, Mirata est plantam, quae se modo noverat hastam . Mox Phoebus, secto pomi de cortice baccas Excerpens: vestra, inquit, ne credite, Musae; Nectarea hae tantum crescent ad pocula glandes; Namque ubi detritas liquor additus excoquat, igni Appositus,dulci condent carchesia succo . Hinc fontem peperit, dum plantam protulit, hasta; Namque una arboreo permiscet semine potum. Hic fons, hic vestros, Divae, servatur in usus; Vatibus hioc haustus insundite; pectoris costro Vt caleant, totumque vocent ad carmina Phoebum
47쪽
Frigida nam liquido Permessi lympha Catao;
Cedit apolline ceu pegasis ungula dextrae . Ergo agite: exsecto pomi de tubere semen Carpite,& undanti passim per jugera dextra, Guatimatae in sulcos, & frugiferae Gualiacae Spargite; ut arboreo proles mihi plurima fartu Surgat, & effusis adolescat vivida campis. Vosque, b, praepropera Fauni, Satyrique bipenni Cedite,io sylvas, umbrantia cedite ferro, Robora; apollineae pateant ut praedia plantae. Scilicet his tantum faecunda haec germina terris Iuppiter indulgens, alio sub sidere nascit Noluit: hinc aurum, pretiosa hinc merce Cacaum Implorare jubet celsis δ navibus orbem. Imperium trepidae excipiunt, ac murmure plaudunt Pierides, curvosque sinus, & candida lectis Lintea seminibus cumuIato pondere complent. MOX passim per agros, nemorumque per avia,pallesque Essusae, partita serunt per jugeta glandes ;Atque operi choreas, & musica carmina miscent. Excipit ima suis felicia munera sulcis, Et fovet alma sinu Tellus, glebaque feraci Educat arboream faecundo germine prolam
48쪽
. Liber Primus . I9 Illa agros Iald, lucosque, atque undique valles Praetexit; laeta jactat se Mexicus umbra. Haec soboles, atque haec plantae nascentis origo,
Quam modo barbarica diXerunt voce caum. Tantae molis erat peregrinum educere germen, Quod succo attritae reparet dispendia mentis. Non ego Mexiacae hic memorem praecepta colendae Arboris ; aut cultae referam compendia sylvae.
Scilicet in nostras nec surculus immigrat Oras , Qui patrium servet nativae frondis honorem; Invectumque undis Europae in litora,semen, Vel fecunda satum, navoque in jugera cultu Desossum, nullo redivivum germine surgit . Quodsi sorte animam vivax calor uberis agri Accendat, tenui tantum se cespite prodit ;Qui nostri impatiens coeli, mox vertice languet Exanimi, lapsusque sua se funerat umbra: Spem generis vana mentitus imagine frondis. At quae mira magis, nostrisque insueta colonis Haud tacitus sileam. Solem defendere plantae; Ne ramos seriat radiorum verbere, primUS Agricolis labor est; tenera namque indole,saevos Haud dudum latitur vaesani luminis aestus.
49쪽
Scilicet exhaustis exsugunt pabula fibris
Marcentemque brevi cogunt arescere truncum Quare ubi tacundo cavatis germina Campo Proveniunt, geminam procero stipite plantam. Explicet umbrosam denso quae vertice svIvam , Hinc atque hinc statuunt; subiectis utraque ramis Incubat, ac teneros geniali protegit umbra. Quin & ventorum rabiem, ne tava Cacao Ingruat,ac molles divexet flamine latus, Frangit, & obiectis late ramalibus arcet Fronde sub hac firmas vernans arbuscula vires Contrahit, ac laeto gaudens se flore coronat. Has Indi plantas, Patrem, Matremque Cacat Iure vocant, alio namque ortam semine,adoptant, officiisque fovent ambae, studioque parentum. At, miro Phoebi quae munere floruit, arbor
Cur Phoebum fugit, ac se tegmine protegit umbrae, Nec vivo gaudet Phoebeae lampadis igne rScilicet antiqui soboles non immemor ortus, Nunc timet ipsa sibi, seque abdit cautius; alta Ne Phoebi correpta manu, se rursus in hastam Induat, evulsis tabescat & arida fibris . Mirum etiam; coeco quod frigida carpitur igni, AC
50쪽
Ae teneros praesert vel duro in stipite mores . Est& amor plantis, tacito quem pronuba nem Conciliat natura; suis namque altera ramiSFertur in alterius nativo pondere ramos: Altera, & afflatu alterius selicior exit, Ac poma uberius nutrit, dum nutrit amores. Ficus amat vitem: viti gratissima ficus; Et ficum vitemque reciprocus ardor olivae Nectit; ut aspectu sese propiore maritent, Laetior & geminis subeat radicibus humor Haud alio vernans adolescit more Cacat
Germen, & arcano patrijs calet igne sub umbris. Scilicet & blandos illi Vaginula sensus Afflat, & ipsa pares afflatus excipit, & se A teneris jungunt cognato faedere fibris;
Atque suos tacitis fartus ardoribus augent. Hunc geminae morem plantae novere coloni; Atque adeo nativa suis ut vota secundent Oflictis, teneram per consita rura Cacaum,
Uaginamque student alternis condere sulcis , Ut simul admoto se largius ubere lactent. Hinc rami ramis, & irondes frondibus, umbraeque
