장음표시 사용
2쪽
doctrinam temere oppugnant saut mellicant , adhibendae mode rationi, prudens Lector , a xrIbuas . In decimo autem septimo, atque insto remo Seculo , usi quintam praestantismos Viros appello Iansentanos , scias melim , meum non esse eo loci statuere, an rates μην , propterea quod proscriptas quinque propo riones tradiderint, an quod ut Iansenti as. sectae ab is uiatoribus traducantur . Etsi id tertio capite Synopsis Secun XVIII. nec non in mea adierses Senonensum Praesusem Expostulatione declaro , meque ipsum init diο- so tuo nomine traduci a quJAsdam Augu-simanae 1cholae adierseriis audio, patiorque lubenter ; istic tamen ratus sm iterum praemonendum , ne Auctores longe doctissimos , quos quam capite seculi XVII. Jansentanos, Jorrasis nimium incaute , dixi , existimes a me infamari tanquam damnatae haeresis asserrores. Consilium magis futurum juisse puro a nomine, quod me a ditamento prolatum Α Σ est
3쪽
abstinere et at postquam calamo excidir, eos,
quos Molamistae Jansenistas indiscriminai
appellis ν, ab iis, remera Iunx, ommur ut caute prudenterque secernas. λω in re Ecclesiae iudicium atrende , non crimina σι- dicteria. Distata itidem, excit m diximus cujusdam Doctoris Sorbonici lucubrationibus , quisus incenφoribus excitata, prole nosti. Absit ut laudes promeri tos aliqua afficiamus injuria; aut a nos vi- ruperatione , laudibus prosequamuν. Illos δε- mum, quos Aniijansentanos i ubi damnistos errores pqrstringunt , commendo plurimum; uis auum damnatorum errorum in mularer Ortiadoxos, nemo unus, niserniquus, improbus , commendabit . noctis cererisique Democriti proloquium ad mentem revocavit Stobaeas r Bona Collau- clare honestum est, mala vero Iaudibus
vehere est adulterini animi , α imp storis indicium. C
4쪽
Quiu AM sugstIT IUDAttah REIPUBLIC M sT Tus, QUANDO IN MUNDUM cΗRisTUs ADvENIT. E temporibus quantum ratio instituti no stri postulabat, pertractatum est th Pr legomenis primae partis: nunc ahendum de locis, ac primum de Iudaea on nativitatem , praedicationem , ac mortem Redemptoris nostri regionum universarum celeberrima. Constat ex supradictis tempore Natalis dominici hegnasse in Iudaea Herodem alienigenam & Idumaeum ; nempe sub Μessiae adventu seeptrum ae principatus de Iuda ablatus est , quemadmodum praenuntiaverat Gen. 49 Io. Iacob patriarcha. Ubi antem Herodes sceleratam essiavit animam anno Iuliano *3. , regnum ejus discillam, & in filios distributum fuit, pol remo ipsius Herodis testamento, C. A gusti auctoritate, & Senatus consulto. Legendus Fl. Josephus lib. II. Antiquit. cap. Io. & seqq. ARCHELAus itaque, qui sepulto Patris corpore in Herodio Castallo, G. stadiis a Ierusalem, Arabiam versus Α 3 ab
5쪽
ab ipso Herode conitructo , compressisque seditiosis, qui ob deiectam Aquilam auream tumultus Ierosolymis exci
taverant , Romam advenerat, ut paternum regnum eo
sequeretur; post contentiones plures Ethnarcha , idest , Centis princeps, non autem Rex, declaratus fuit ab Augusto, regium quoque titulum ei pollicente , si hoc dignum sese praestitistet. Philippo item, qui Romam navigaverat , ut statri, cuius res periclitabantur, adesset , aD sgnatam ab Herode Tetrarchiam, quartam scilicet partem paterni principatus, concessi Augustus. Tetrarchiam alte. Tam consecutus est Philippi, & Archelai frater Herodes Antipas: Salomi etiam urbes, quas frater legaverat, ata tributae. Hinc intelligimus quae initio capitis 3. de iisdem Tetrarchiis scribit S. Lucas Evangelista. ETHNARCHIAM Archelai constituebant Iudaea. Idumaea, & Samarias urbesque Ethnarchiae principes fuerunt Caesarea, Sebaste , Ioppe, & Ierosolyma. Iudaea proprie dicta est terra Chanaan & promissionis citra Iordanem, quam Palaestinam, Terram ianctam, & Soriam appellamus. Idumaea, quam hodie Bidumi vocant, conjungitur Palaestinae ad meridiem, habens Arabiam ad ortum, aegyptum ad oecasum,& Sinum Arabicum ad aultrum. Samaria autem inter Iudaeam & Galilaeam in tribu Ephraim sita erat. Caesarea maritima Palaestinae civitas , ea est, quam olim Turrim stratoni eam, deinde Flaviam Coloniam nominarunt, intra limites dimidiae Tribus Manasse . Sebaste, idest, Augusta, a Hieronymo Sebastopolis nuncu-Pata, a monte Samariae, ubi aedificata fuerat ab Amri rege Israel, Samaria passim dicebatur. Ioppe, Hebraeis Japha, quia nomen etiamnum retinet, urbs, & portus Iudaeae, in exeelso saxo condita est in Tribu Dan. De Ieros lymis , ne saepe eadem repetantur , dicendum est in
TETRARCHIA Herodis Antipae eomprehendebat Galilaeam & Peraeam , tractus inter laeus Tiberiadis , dc Asphaltiten ad occasum , & ortum Iordanis . Quatuor Tribus Galilaea continebat, Aser, Nephthali, Zabulon ,& Issachar. Pars Galilaeae superior, tendens ad Septentrionem, est illa, quae ab Eseja 9. 1. dicitur Gallisa gemtium. Sunt vero Galilaeae fines Μons Carmelus , Phoenicia, Iordanis &Mare Magnum. Peraea, sive terra Gilead , ab Apamara ad Macheruntem, & a Jordane ad Arabiam extendebatur. Lacus Asphalutis idem est, ac
6쪽
rnare mortuum, ita a bitumine, ti a sale maris vocarem,
inter tribum Iuda, & tribum Ruben; quemadmodum i eus Tiberiadis est idem, ac mare Galilaeae, & stagnum Genezareth, nunc Taharsa, habens tribum Zabulon ad occidentem , & tribum Ιωbar ad austrum. CassΕRE Philippo Baianaea, Trachonitis, & Auranitis cum agris nonnullis finitimis. Baianaea regio est trans Iordanem, sita in dimidia tribu Manasse, & Trachonit, di ad Aquilonem contermina. Trachonitis, quar& tetra chia Lysaniae, propinquior est monti Libano & Carlesyriae, ac protenditur usque ad mare Galilaeae, seu Tiberiadis . Ibidem, scilieet in eadem tribu Manasse, & trans Iord nem fuit Auranitis, sic nominata ab Aran urbe , inter Caesaream Philippi, & Damascum. RELIQUA pars Herodianae ditionis, urbesque Samaria, Aetolus, & Phaselis concessae fuerunt salomi Herodis serori, cui Caesar Angustus lamitus quoque est argenti signati quingenta millia , sedesque regias conditas Ascaloneis Aetolus autem, & Ascalon amplissimae olim fuerunt udi bes, & satrapiae Philistinorum s Iamnia, nunc Muta, urbs maritima ac portus in Tribu Dan , dissita ab Aetolo &Ascalone et . stadiis. Spectabant omnes istae urbes ad
TALis erat, qualem nuper deseripsimus , Iudaeae sta
tus, cum Dominus praedicationem, & redemptionis opus incepit . Superstite tamen Herode Magno natus fuerat in Bethlehem. & Archelao Ethnarchiam assecuto rediens ex 2 ypto habitavit in Narareth; ibique privatam
vitam transegit usque ad annum tricesimum, & praedic tionem ac baptismum Ioannis. IGITUR Christus anno V. C. 749., sive anno Iuliano 4I. ad finem vergente, in Bethlehem natus est, Μatth. 2. I. & Lucae a. q. Dominum nasciturum in Bethlehem praenuntiaverat Μichaeas I. a. dicens : Et tu Bethlehem Ephrata parvulus es in millibus Iuda , ex te enim mihi
egredietur , qui si dominator in Israel, ω mrs.s eius abnitio, a diebus Hemitatis. Id testati aut Populi scribae,
7쪽
Iegisque interpretes, Herodi sciscitanti, ubi Christus naasceretnr necnon Iu8asi illi, qui Joan. 7. 42. aiebant, Eae semime Daυ d, o de Bethlehem Coelio, ubi erat D id, et enit Christis. Hinc aperte refelluntur Μessiam adhueexpectantes; quoniam oppidum Bethlehem a fundamentis excisum est, neque illius vestigia modo apparent. Qui autem vel Davidi, vel Elimelech , vel euilibet alii tri-huendum putant Μichaeae oraculum, refutantur iis Verbis , Et egressus Gus ab initio , a diebus aeternitatis. Sita erat civitus Bethlehem in tribu Iuda , 7. milliariis distans a Ierosolymis, Hebron versus ad austrum & appellatur Ephrata, idest frugifera, necnon civitas David, ut distingu tur a civitate altera ejusdem nominis, quae erat in tribu Zabulon in monte praealto, vocata Bethlehem Iosue I9. II., a LXX. ibidem Βαδεμιαν, atque in libro Iudith Be thulia, ob eaedem Holophernis clarissima.
Vix in lueem editus Christus in AEgyptum delatus
est, ut indictam ab Herode necem vitaret, ti adimplexetur vaticinium Oseae II. I. Ex AEgypto vocavi filium meum. AEgyptus regio Africae amplissima habet a Meridia AEthiopiam, ab occasu regionem Cyrenaicam, seu Pentapolim , a Septentrione mare aegyptium. & ab ortu PDIaestinatre, Arabiam petream, & Sinum Arabicum; idest, mare rubrum. In qua AEgypti parte Dominus, ejusique
Parentes moram gelserint, incertum est . Quidam eum zomeno putant commoratum Hermopoli : alii eum
Brochardo in oppido Malarea, dissito Io. milliariis a B bylone; nonnulli cum Magino Remesse, ubi olim habit verant filii Israel; aliqui demum recentiores Alexandriae, ubi faeilius ob florentissimam Synagogam castissimi coniuges Maria, & Joseph exercere potuissent pietatis, &xeligionis esseta; sed . ut inquit Ioannes Maldonatus in
eap. 2. Matth. nemo hac in re inquirenda curiosus, & incredenda, vel affirmanda incautus esse debet.. PosT Herodis obitum Christus reversus in Patriam habitavit in oppido Galilaeae Nagareth, in ditione Herodis Tetrarchae. Naetareth vero fuit viculus Galitiae iuxta momrem Thabor, inouit Hieronymus de locis Hebraicis . Ge graphi tradunt Naetaretham distare a monte Thabor du bus leueis, & a civitate Ierusalem itinere trium dierum.
Ab illius oppidi domicilio Dominus dictus est NaZarenus, idest, sanctus, a radice 'ra separare; qui enim sanctifica tur in Dei cultum , ab hominibus quodammodo segre-
8쪽
gantur. Hinc S. Hieronymus in eaput a. Matthaei ait rNazaraeus sanctus interpretatur e Sanctum autem Dominum futurum omnis Scriptura commemorat. Scribitur tamen Na- .etareth etiam per x derivatque a radicali ramus, aut furculas: unde flos Hebraeis dieitur Natiar, atque ita de Christo intelligendum oraeulum Isaiae II. Egredietur κν-la de radice Iesse, est flos de radice eius ascendet : atqueae etymologia servata prinat: datus Hieronymus invitans per epistolam Eustochium ad loea Palaestinae invisenda , Ibiimus, inquit, ad Nazareth, iuxta interpretationem nominis eius , florem videbimust Gali ae. Diu ibidem permansit sacra Virginis AEdes , ob peractum divinae Incarnationis mysterium, & sacrae Familiae domicilium celeberrima & sacrati mima. Imperatricem Helenam ornptissimum templum ibi exeitasse , saera adline arde persistente, narrat Nicephorus lib. V ID. cap. 3Ο. M minit ejusdem Templi S. Hieronymus praecit. Opusculo de locis Hebrsieis, Beda de locis sanctis capi I 6. ibi oue se consecisse sterum testatur in desicriptione Terrae sanctae
lacobus S. R. E. Cardinalis de Vitriaco. Ibi etiam S.
.udovicum Francorum regem sacra Communione refectum narrant omnes eiusdem Gentis Annales. Praedicta tamen B. Virginis domus ministerio angelorum Teriactum apud Dalmatas translata fuit, sedente Nicolao ΙU. Pontifice Maximo, an. I 29 I. 7. Idus Majas , inde vero in
agrum Lauretanum Piceni, anno I 29 . Iv. Idus Decembris sedente S. Caelestino V. Praedicto enim anno I 29 I.& quarto Pontificatus Nicolai, a Saladino rege Babyloniae expugnata fuit Ierosolyma, & Christiani omnes e Syria fuerunt expuis. Ita sacrae Domui, ad Dalmatas Primum, deinde in Pontificiam ditionem , & in Ecclenae sinum transvestae, divinitus provisum fuit. Perpetua populorum traditio, Benedicti XII. aliorumque Pontificum Romanorum Apostolicae Litterae, Blondus Flavius, aliique Historici accuratiores, ingentia miracula, lucubrationesque Canisii, Turriani. Rayn audi, Mariorellii, & aliorum complurima, non sinunt nos dubitare de huius rei veritate ;quam confirmat, quidquid cum apostata Vergerio obganniant quidam Heterodoxi, magna illa frequentia populorum ad .auretanum Templum confluentium , de qua Baptitia
Mantuanus Carmel ita libro Arelariorum sexto:
9쪽
me Itali, Si ιique ferunt folemnia ista: Huc fuit Epirus, fluit Itbris, accola Rheni,
Accola Danubii; innit u que a littore Narbo Galliae, eν shmiacae Spartanus ab aequore terrae.
Nuuc in Ualaestinam redeuntes , illic anno V. E. 26. Judaeam post Valerium Gratum administrante Pontio Pilato , legimus cap. tertio Matthaei, Μ ci, & Lucae, necnon primo, ae tertio Ioannis, filium Zachariae Ioannem Baptistam praedicasse ingenti multitudini confluenti ad Io danem Baptismum Poenitentiae, & Vocis parantis Ulam Domini implesse munus, quod Isaias M. R. praenuntiaverat. In Campestribus Iordani proximis, ac praesertim in
Aen non & in Bethania praecurserem Baptistam armuuticisse Christum venturum, traditur ab Evangelista Joanne praecitatis in locis . Aennon vero in medio tribus M, nasse cis flumen , non procul a Salem regia olIm urbe, sta erat. Bethania autem, ab ea diversa, ubi Dominus Laetarum suscitavit, Adrichom ius fuisse putat Bataneam regionem sitam in praelaudata Tribu Manasse ; complures innixi vetustae lettioni pro Bethania contendunt scribe dum esse in . Verum cum Hebraica lingua may IPI, Bethabora significet locum transitus, Bethania
autem locum navium; ad illorum opinionem accedimus,
qui sentiunt utroque nomine designari Iordanis traiectum, maxime quod in Syriaco habetur, I Π II πῖ , DTraiectu Iordanis, loco nempe percommodo cis, & ultra fluvium habitantibus, ut ad baptismum Ioannis accede
Usi etiam Christus baptiratus est, in desertum locum secedens ieiunavit, pugnavitque cum daemone. Desertum illum locum inter Ierusalem, & Iericho, inter Anathot, ει Galgala, uec procul a mare mortuo, constituunt sacri Geographi. Inde vero Dominus petiit Caphamaum, quam orbem suae praedicationi potissimum destinavit, quemadmodum Bethlehem nativitati , & Jero lymam passioni .
Matthaeus cap. 4. I 3. ait Caphamaum , fuisse civitatem
maritimam in finibus Zabulon & Nephthalim , eamque
describunt Geographi ad dexteram, & occiduam ripam Iordanis, ubi influit in i mare Galilaeae: unde aperta sunt quae praedixerat Isaias cap. 9. I. &c. Ex hac urbe, tunc metropoli Galilaeae, facillimum suit Domino per finitimas regiones benefaciendo & sanando transire, primumque signum patravit in Cana , exigua urbe
10쪽
urbe tribus Zabulon inter Carmelum, & Ptolemaidem . Bethsaide, quae & I ullas appellata est, ad ripam septentrionalem maris Tiberiadis Andream, Petrum , & Pnilippum vocavit, ceteris apostolis ex eadem provincia acce
stis. In montano Tractu Genesaretico oravit. docuit, ingentem turbam prodigiosa quinque panum multiplicatione satiavit. In iericho regia olim ei vitate, & una ex Iudaeorum toparchiis, caeco lumen, Zachaeo sequi rectique eo-gnitionem impertiit. In Sichar , aut Sic nem , quam & Flaviam Neapolim dixerunt, sita inter duos montes in Samaria, mulierem suosque concives de suo adventu ac missione reddidit certiores. Thabor ubi gloriosus apparuit, erigitur in tribu Zabulon, sive in medio campo Galilaeae,& est idem mons, quem Polybius Mastoim, Septuaginta aurem, & Iosephus ἰτα Τίρων appellaverunt . Bethania , castellum Mariae, &Μarthae, ubi LaZarum quatriduanum suscitavit a mortuis, erat in tribu Beniamin , Orientem
versus, stadiis quindecim dissitum a Ierusalem.
HANC , quam postremo commemoravi, civitatem ρος
sone sua, & peracta humani Generis redemptione Dominus consecravit. Haec Iebus olim dicta, a Graecis S lyma, in libris Macchabaeorum Ierosolyma, a Ptolomaeo autem Capitolia , a Romanis AElia, ac tandem a Turcis CutZ , regalis urbs suit, Palaestinae metropolis , sedesque regni Davidici, & omnium regum Iuda , quos cap. IO. enumeravimus. Sita est Ieroselyma in tribu Beniamin proeul a littore maris Syrii 4o. mili. pasia, inter Damascum,& Babylonem, illine i . milliariis, hinc vero goo. distans, ab Alexandria autem aegypti, quam Tureae Scanderiam vocant, milliariis Mo. Tanta fuit urbis hujus amplitudo, tantaque populorum ad illam concursus, redeunte praesertim Paschatis solemnitate, ut obsidionis tempore in ea perierint undecies centena millia, & nonaginta septem millia capta fuerint. Etiam Augustinus serm. 2 . de Temp. inquit , confluxisse Ierosolymas tricies centena millia Iudaeorum, idque comprobatur enumeratione victimarum, quae sub Critio Praeside Siriae, anno Christi 6
mactatae tuerunt. Eversa est Ierusalem a Tito anno 2. Vespasiani, IEL Christ. 7o. die octavo mensis Septembris. Nune parvi circuitus est, vix incolas continens decem mille, deficitque magis in dies propter Arabum incursio