Enchiridion hermeneuticæ generalis Tabularum Veteris et Novi Foederis

발행: 1812년

분량: 200페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ENCHIRIDION

GENERALIS

TABULARUM

VETERIS ET NOVI FOEDERIS.

6쪽

Praefatio.

Haudquaquam inconsulte aut temere ante annos Septem, generalem Veteris et Novi Foe- deris Hermeneuticam non solum Promisi,

sed etiam in mea Archaeologia Biblica i8o5. g. 3 v. P. 492. allegavi, scilicet ut propediem vulgandam; plene quippe ad typographiam Praeparata, jamjam prelo subjicienda, et brevi temporis spatio, utpote paucas plagulas impletura, expedienda erat. Praesagire enim illo quidem tempore nullatenus Poteram impedimenta, quae editioni paulo post objecta fuerunt. Ad haec accessit, quod demum

m OX anno Sequente I 8 6, una cum munere

docendi simul religione promissi absolutus esse mihi viderer; quapropter Opuseulum, aliunde et promissum et adcommodatum

auditoribus, quos nunc jam non eram habiturus, ut Supervacaneum in scrinium reposui, fato suo relinquendum. Non deerant quidem deinceps, qui me nonnunquam Osticii commonefacerent; ast alia semper, et rursus alia editioni obstabant, et monita quo' A R

7쪽

Ρrae satio. que non erant adeo gravia, ut obstaculis praeponderarent. Verum ultimis duobus his annis graviores undique veniebant monitores. qui partim peregrinanentes me invisebant, partim literis me interpellabant, nec ullam impedimentorum, quae ipsis eX ponebam, rationem habebant, sed his o innibus spretis editionem Hermeneuticne petebant, ac parum aberat, ne flagitarent. His petitionibus toties iteratis, quae, quo diutius cuncta har, eo

magis urgebant, adeo demum commotus sui, ut mentem mutarem, et neglectis omnibus incommodis editionem libelli decernerem; VO-

is enim tot tantorumque Virorum Porro reniti, si non inportunum, saltem inhumanum e Sse videbatur. Quare opusculum, olim ad POS Paratum, e loculo, in quo latebat,eXtrarii, ut typographo traderem; ast eo perlecto vidi, hac quidem conformatione, qua erat olim usui scholarum adaptatum, nunc jam emitti non posse, sed totum Omnino eSSe retractandum , quem laborem Rmore Carissimorum amicorum, Iubenti animo in me suscepi, et nunc absolutum his ipsis benevolentissimis viris in pignus perpetuae

amicitiae Summa cum veneratione offero et

con Secro. - Ηis, quae hucusque scripsi,

8쪽

Praefati .

lectis, nemo unus me jure de vi postulabit,

ac si provinciam alienam invasissem; nam etsi mearum nunc quidem partium non est, Hermeneuticam praelegere auditoribus Theo. Iogiae; nequaquam tamen haec unica et sola est docendi ratio, sed restat munus alterum,

Iectoribus libri praebendi materiam, quam

meditentur, et in usus suos conVertant, quod

non denegatur ulli, cui non deest . quod Proponat, meditatione dignum, inprimis si idipsum ab eo a multis saepius petitum suit. - Ηinc opusculum, usui privato dedicatum, Enchiridion inscripsi. ι Haec sunt, quae dicenda existimavi de

me, nunc Pauca de re. Ac primum quidem monendum censeo, non alias in hoc libello quaerendas esse leges interpretationis, quam eas, quas inscriptio praeseri, nempe illas Solas, quae in exponenda sacra scriptura et Veteris et Novi Foederis obtinent, et eo Consilio in hac amplitudine pertractandae mihi videbantur, ne eas in studio tabularum Vete ris Foederis pertractatas, cum venitur ad Novum Foedus, rursus repetere, et ita eandem Crambem recoquere opus sit. Has regulas, interpretationi Veteris et Novi Foederis communes, non solum clare eXponere, sed etiam

9쪽

Pr ae satio. limites earum, et vim probandi, quanta ipsis insit, adcuratius definire studui, quo in negotio non arbitror, me omnino actum egisse; - sed hac de re judicent Iectores. - Quia autem Ieges interpretandi, etsi alioquin optimae , utilissimae, Clare Propositae, a C adcu rate definitae, per se solae, et sine exercitatione eXegetica , promtam interpretandi facultatem haudquaquam conserunt: eas singulas pluribus exemplis illustravi, quorum aliqua paucis, quantum nempe libelli angustiae permittebant, explicavi, alia Vero plura duntaxat indicavi, et excercitationi lectorum examinanda obtuli, de quibus omnibus

notari velim, numeros in allegationibus C pitum et Versuum, non ad Latinam Vulgatam Bibliorum versionem, sed ad textus origina-Ies spectare, quod Biblia evolventibus et Iocum allegatum quaerentibus, in omnibus quidem scripturae sacrae libris, inprimis tamen in libro Psalmorum observandum est, in quo numeri Bibliorum Hebraicorum a Psalmo X usque ad CXIU. et rursus a Ρsalmo

CXUI usque ad CXLVII unitate praecedunt

numeros versionis Latinae Vulgatae. - Veis ritus non sum, eXempla nonnulla, Semel producta, in progressu operis data occasione, re-

10쪽

Ρra e fati .

Petere, ut docerem. qua ratione interpretatio argumentis, ex diversis regulis Hermene ticae ductis comprobanda. et confirmanda sit. Interposui quoque exempla quaepiam Ar viora, ad Theologiam Dogmaticam spectantia, ut, quanti sit Hermeneutica in aliis disciplinis theologicis momenti, Ostenderem. Quod . si placuisse audiero, fortasse, si Deus vitam et Vires concesserit, pluribus Praestabo , editurus aliquas in quaepiam Ioca, quae Sunt dogmatum theologicorum sedes, exercitationes hermeneuticas, in quihus usum regularum fusius docere conabor, et simul sensum horum insignium locorum omni argumentorum exegeticorum genere vindicabo. His interseri fortasse poterunt expositiones vaticiniornm de Messia, quas anno I 8os in Ρraefatione ad tertiam Partem Λrchaeologiae Biblicae, lingua Germanica editae, promiseram, et eX eo tempore in scri ni is quidem meis conservavi, nec tamen, temporum adjunctis minus flaventibus, edere potui, etsi de editione hujus opusculi saepius ab amicis monitus fui. - Silentio praeterire hac

occasione non possum Lexicon Hebraico- Germanicum, nova commodiore methodo

exaratum, quod anno 18ο9, in Praelatione

SEARCH

MENU NAVIGATION