Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

INSCRIPTIONES

IN ETRURIAE URBIBUS Exstantes.

6쪽

ΙNSCRIPTIONES

Pars Secunda

CUM NOTIS INTEGRIS

Publici Historiarum Prosessoris. FLORENTIAE. CD.IDCC.XXXIV. TYPIS losephi Manni sub Signo S. Io: DEI. EVILRlORUM TERMISSU.

8쪽

VIRIS ILLVS TRISSIMIS

ΕΤ FRANCISCO

GUI CCI ARDINIO

PATRICIIS FLORENTINIS

UUM Immortali vestro beneficio, vestroque praesidio fretus, PROCERES A PLlSSIMI, septem ab hinc

annis primus omnium in lucem emiserim antiqua Monumenta litteris inscripta, atque elega tissimas

9쪽

tissimas Gemmas, quae in Florentinis Mustis exstant ; Vobis hoc alterum Volumen dedicandum, Vestroque praeclarissimo nomine, de re litteraria optime merito, inscribendum esse censui, ne Vobis omnino ingratus vivam , aut moriar .

Si quid enim in studio , atque in cognitione Antiquitatis proseci, si qua in re viris doctis placui , Vobis certe debeo , qui ingenii mei, licet exigui, primitias , labores , lucubrationes omnes

in ANTIQUAS INSCRIPTIONES, singulari

cum humanitate , & favore excepistis. Vos animum excitastis meum, Vos ingenium acuistis, Vos in cursu haerenti calcaria addidistis ς Vos de patriis antiquitatibus, atque ut sperare libet, de litteraria republica , deque universa sermo Etruria optime mereri voluistis . Hoc eximium vestrum beneficium , haec vestra cura , ac studium, haec vestra in me incredibilis henevolentia numquam ex animo meo excidet, nullaque umquam Oblivione poterit imminui atque deIe-- ri: nam , ut docet Plinius , quum benignum

si sit, & plenum ingenui pudoris fateri per quos

se proseceris; fateor ingenue, semperque fatebor, me per Vos ita profecisse , ut, quod volebam, inclytae patriae meae latentes thesauros, omnesque venerandae Vetustatis reliquias in lucernis animo lubetis protulerim , meisque, qualescumque sint, observationibus illustrarim. Vestra domus , vestrum Mustum antiquis signis , anaglyphis operibus , atque inscriptionibus locupletissimum; vestra Bibliotheca insigni librorum manuque conscriptorum codicum supellectile m xime

10쪽

xime reserta patuit mihi semper more mal rum vestrorum , qui honarum artium cultores omni humanitatis ossicio, atque honore semper susceperunt, opibusque identidem exornarunt. Dicendum nunc esset de pietate, prudentia , iustitia, morum candore ceterisque animi vestri dotibus pereximiis; sed quum dixerim Vos optimarum artium studiosorumque omnium fautores , ac Musarum cultores esse optimos , Omni certe Virtutum genere ornatissimos Vos esse iam omnes perspicue intellexerunt. Pulcherrime utrique vestrum illud convenit, quod Plinius Secundus de Titinio Capitone praedicat in epistolata, si Xii Libri viii. Vir est optimus,& inter praeis cipua saeculi Ornamenta numerandus: colit stu-- dia, studiosos amat, fovet, provehit, multo- rumque, qui aliqua componunt, portus, sinuS, se Praemium, Omnium exemplum. Vobis igitur,

OPTIMATES NOBILISSIMI, pro tantis , ac

tam praeclaris in me vestris meritis immortales gratias dum refero, humanitatem vestram etiam atque etiam rogo atque obsecro, ut patrocinio vestro has meas lucubrationes tueamini ἔ ingeniumque meum ad alia , quae non minus utilia sunt atque cumprimis ETRURIAE nostrae gloriosa , alacriter capessenda , ut facitis , semper excitetis, vestroque favore recreetis. Florentiae xI'. Kal. Ian. CI ID. CC. XXXIV.

SEARCH

MENU NAVIGATION