장음표시 사용
451쪽
pum, te magistro, emenso, etsi magnum aliquid tuo studio,atque industria collatum mihi sentias , illud tamen sciundi potius desiderium , quam scientiam dixeris, Alius igitur requirendus erat Patronus, qui
scriptioni 'adderet pondiis huψει
di rerum aut experientia aut doctrina, nisi serte vel in hoc singulari
illi tuae obsecundare volueris moll-stiae, qua cum ad honores primos tua praestanti virtute expetaris ab omnibus , nihil admodum curas assurgere. Haec autem , suavissime mi Praeceptor , non ita dicta, scriptaque a me velim accipias, ut pro singulari tua in me observantia, quas debeo, grates referre detrechem; quin & habeo,& ago, quas possum, maximas, ac quantum in me erit redditurus etiam: praeclarum enim illud tuae erga me benevolentiae monumentum recognosco. Cuperem tamen aequiorem te tuarum rerum aestimatorem,
eas omni dignas laude dignioribus etiam reservare. Quod reliquum est, cura ut valeas, & plurimis labori
452쪽
ous ne opprimaris. Hoc communis s
boni interest, quod certe post hoc Institutionum utilissimum opus alia erudita pariter, ac fructuosa abs te petit, expectatque . Hoc tui Auditores rogant, Amici jubent, atque ego qui & Auditor . Amicus sum tibi omnium obstrictissimus vehe