Annales minorum seu Trium ordinum a s. Francisco institutorum ab anno, quo desinit p. Lucas Waddings 1540. usque ad annum 1553. Continuati a p.f. Joanne De Luca Veneto ...

발행: 1740년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

36α Regestum

ANNO CHRisTI H 3. PAULI III. ANNO p. tum, Apostolica auetoritate erexeramus & institueramus, ac omnia & singula ipsius Parochialis Ecclesiae, praeter illius domos & hortum hujusinodi, possessiones & bona ab eadem Ecclesia perpetuo disinem braveramus & separaveramus , illaque se dismembrata & separata , necnon sbium seu sun dum , in quo altera dictorum Fratrum domus demolita extra muros Mutinen . consistebat, ac illius hortum seu hortos , aut eorum loco tot alia bona stabilia, valoris mille scutoruin ex pretio ipsius soli seu iandi ae hortorum , aut alias habendorum, emenda & acquirenda Ecclesiae seu Oratorio sancti Joannis Baptillae de Coceo territorii Campi, Mutinen . Dioecesis, quam seu quod dilectus filius Annibal de Thebaidis, ut asseritur, Obtinet, perpetuo applicaveramus.' & appropriaveramus, ac Parochialem Ecclesiam praefatam, eerto tunc expresso modo apud Sedem Apostolicam vacantem, eisdem Fratribus per eos juxta mores & ritus dicti sui ordinis tenendam , regendam& gubernandam , perpetuo concesseramus & assignaveramus, prout in nostris sub plumbo desuper expeditis literis plenius continetur. q. II. Minister & Fratres praefati cupientes contenta in eisdem literis , Ac inter alia, partem illam emptionem bonorum hujusmodi concernentem, omnino adimplere, dicta mille stula, quae ex venditione dicti sundi habuerunt, penes unam vel plures personas fide & facultatibus idoneas, eum tune temporis non invenirent, ubi alia bona stabilia praefata saltem ad uti- Iitatem ejusdem Ecclesiae seu oratorii sincti Joannis Baptistae commode semere possent, donec emptionis hujusnodi casus eveniret, deponi cura

verunt .

q. III. Cum itaque , scuti eadem expositio subjungebat, ex eo quod

juxta dictaruin literarum tenorem bona praefata hactenus emere non valuerunt , ne a nonnullis in medium adduci possit eos emptionem praefatam distulisse , ae literarum bujusmodi conditionem non adimplevisse , ac pecuisniat depositae hujusmodi eorum periculo, aliquo casu pareant, desiderant pecunias praefatas in emptionem stabilium bonorum hujusnodi exponi, aut alias, cum per eos non stare constiterit, per depositionem hujusinodi ademptionem praefatam non teneri, quare Nobis humiliter supplicari secerunt, ut eis in praemissis de opportuno remedio providere, de bonitate Apostoliea dignaremur.

q. IV. Nos igitur supplicationibus hujusnodi inclinati, tibi per presentes committimus & mandamus, quatenus vocato dicto Annibali moderno dictae Eeclesiae Rectore, ut pecunia praefata in emptionem tot bonorum stabilium, juxta di starum literarum formam, Omnino exponatur , Omnem

curam ac diligentiam adhibeas , etsi talem emptionem de proximo fieri non posset, ac per dictos Ministros & Fratres non stetisse, nec stare, quominus emptio hujusmodi fiat, repereris , penes eosdem vel alios magis idoneos , seu Montem Pietatis Mutinen. prout tibi securius videbitur, summam milici scutorum hujusmodi deponi mandes & facias; it aut quandocumque emptionis stabilium bonorum praefatae opportunitas se exhibuerit, omnino in Emptionem huiusnodi converti valeant & debeant; decernentes Ministrum 8c Fratres praefatos per depositum sic per te iactum , ad emptionem bonorum hujusmodi per eos faciendam ulterius non teneri, nec obligatos fore S nec denique ullo umquam tempore etiam ad dicti Annibalis , & pro tempore existentis ejusilen3 Ecclesiae seu Oratorii sanisti Ioannis Baptistae Rectoris , aut cujusvis instantiam molestari, impediri vel perturbari posse seu debere. u. U. Nos enim tibi ipsas partes ad emptionem hujusmodi faciendam, ac personam seu personas pecunias praefatas in depositum habentes, ad illas restituendas cogendas, necnon easdem pecunias penes eosdem, aut quos

tibi Disit irod by Gorale

382쪽

Pontificium

tibi videbitur, de novo ct eponendas ; Contradi res quoslibet, & tibi in praemissis non parentes per censuras Ecclesiasticas, ac etiam pecuniarias tuo arbitrio moderandas & applicandas, aliaque juris opportuna remedia, appellatione postpolita , compes endo , ac auxilium brachii secularis, si opus fuerit, invocando, ceteraque in praemissis necessaria seu quomodolibet oin portuna gerendo, faciendo & exequendo, facultatem & potestatem per easdem concedimus. Non obstantibus quibuscumque constitutionibus &ordinationibus Apostolicis, ac juramentis per eos siuper observatione prae missarum forsan praestitis, ceterisque contrariis quibuscumque . Datum Romae sub annulo Piscatoris xv. Iunii Mox Lili. Pontificatus

nostri anno IX.

XXIV. Comedis Sororibus Tertu Ordinis Muncti Franesci Capellam quamdam famLII Antonii de Capodantio, Arbem Dire sis, 1uxta conditiones initas inter I as ct Constaternitatem, olim in dicta Capella insitatam, e que approbat . Ex Regesto Cismontano pag. I Oa. a tergo.

q. I. T Xponi Nobis nuper feeistis, quod alias, postquam dilecti filii

l. Confratres Constaternitatis in Capella sancti Antonii de Cap dantio Arben. canonite institutae, cupientes , ut Monasterium Tertii ordini, sancti Francisci apud dictam Capellam construi coeptum , prirclara structura perficeretur, quod tunc Ministra ejusdem Monasterii , ad effectum hujus nodi, filias legitimas & naturales nobilium, ac alias mulieres nobiles Civitatis Arben. sub regulari clausura Altissimo famulari cupientes , semoto quocumque impedimento contrario, in dicto Monasterio recipere & ad professionem admittere possiet, libere consenserant , & dicta Ministra de aiasiorum Constat rum consense,non nullas filias nobilium cum convenientibus dotibus, & inter alias dilectam filiam in Christo Dorotheam , relictam quondam Ioannis Baptistae de Zudenigo , nobilem dictae Civitatis, in Sor res ejusidem Monasterii receperat, & ex bonis Dorotheae ac dotibus aliarum in Sorores receptarum hujusimodi, Monasterium praedictum, Deo propitio, persectum suerat in maximum ipsius Civitatis decus & nobilium praedict rum commodum; praefati confratres seu eorum major pars pro se & succes soribus suis, quod tunc Ministra & Sorores Monasterii hujus nodi pro majori eorum quiete & animorum serenitate , Sc ut Monasterio praedicto ac duabus domunculis , antea in vim certi tunc ex praessi pacti constructis liberius uti possent, Capellam praedictam , non tamen illius aut ipsorum Conin fratrum bona vel redditus, quos per eorum tunc & pro tempore existentes Castaldiones gubernari, &ad ipsorum Constaternitatis usus & utilitatem, prout eatenus factum suerat, disipensari voluerunt , regere & gubernare, ac ea cum omnibus privilegiis, indultis, pertinentiis , favoribus & gratiis per quoseumque Romanos Pontifices praedecessores nostros dicto ordini concessis, uti, potiri & gaudere possent; cum hoc , quod si tunc & pro tem pore existens Ministra & Sorores Monasterii hujusmodi omnes deficerent , quod tunc &eo casu & non aliter, Capella & Monasterium hujusnodi , cum omnibus eorum structuris ad eosdem Confratres , qui illam gubernandam haberent, devolvi debere libere consenserunt, prout in instrumen

to publico desuper consecto dicitur plenius contineri. Tom. XVIII. Zet a o. II.

383쪽

3 Regestum

q. II. Quare nobis humiliter supplicari secistis, ut Capellam praedictam vobis modo oc forma,ac cum conditionibus premissis concedere & assignare, aliaque vobis in praemissis opportune providere, de benignitate Amitolicadio naremur . Nos igitur, qui personarum quarumlibet, priesertim sceminei sexus sub suavi Religionis jugo Altissimo famulantium, votis, quantum cum Deo possumus, libenter annuimus, instrumenti pradicti tenorem, ac si de verbo ad verbum insereretur piaesentibus, pro expresso habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Capellam praductam vobis per vos, absque illius aut ipsiorum Constaternitatis bonis vel redditibus, qui per eorum pro tempore existentes Castaldiones gubernentur, & ad ipsbrum Consea ternitatem usus & utilitatem, prout hactenus factum fuit, dispensentur, regendam & gubernandam , itaut ea cum omnibus & singulis privilegiis, indultis, praeeininentiis, favoribus & gratiis praedictis uti, potiri & gaude re possitis ; etsi vos & pro tempore existens Ministra S Sorores Monasterii hujusmodi defeceritis,tunc & eo casu & non aliter, Capella & Monasterium hujusmodi eum omnibus eorum structuris ad eosdem Constatres , qui illa

gubernare habeant, de volui debeant . Dummodo Superioris in hoc expres.siis accedat assensus, Apostolica auctoritate , tenore praesentium de speciali gratia concedimus & aflignamus. Non obstantibus constitutionibus oc ordinationibus Apollolicis, ac ipsorum Constat rum etiam juramento, confirma tione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis & consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Parmae sub annulo Piscatoris die xv. Iunii Mox LIII. Pontificatus nostri anno IX.

montano pag. IOI. a tergo.

vel eorum aueri

I. I. l Xponi Nobis nuper secerunt dilectae in Christo filiae Abbatissa Sc

. Conventus Monasterii Monialium sanctae Clarae oppidi Bureti, Ordini, ejusdem sanistae Clarae , Cremonen. Dioecesis, quod licet laicis in Ecclesiasticas personas aut eorum bona nulla sit attributa potestas , ac

persona & bona hujus odi: nihilominus dilecti filii Universitas dicti oppidi,

Praetextu nonnullorum statutorum ejusdem oppidi,praedictas Abbatissam seu Conventum pro bonis eis pro tempore relictis, ad solutionem diverserum onerum realium per eadem statuta impositorum contra exceptionem hujusmodi, cogere nituntur , easque desuper diversmode vexant & molestant, salcem suam in messem alienam ponendo, in animarum suarum periculum s& ipsarum Abbatissae & Conventus detrimentum non modicum. q. II. Quare Abbatissa & Conventus praefatae Nobis humiliter supplicari secerunt, ut eas a vexationibus & molestationibus hujusmodi prae se vare, aliasque eis in praemissis opportune providere de benignitate Aposto lica dignaremur. q. III. Nos igitur attendentes Ecclesas statutis laicorum assici noris posse, vobis per praesentes committimus de mandamus, quatenus vos Vel alter vestrum per vos vel alium' seu alios eisdem Abbatissae & Conventui in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, non permittatis Cas prae

textu

384쪽

Pontificium

ANNO CHRIsTI I 343. PAULI III. ANNO s. textu statutorum dicti oppidi, per Univertitatem hujus nodi, seu alios eo. Tum nomine, occassione bonorum eis pro tempore relictorum, in dictae exceptionis praejudicium quomodolibet vexari aut molestari; contradictores quoslibet dc rebelles, ac vobis in praemissis non parentes, per sententias , censuras & poenas Ecclesiasticas, ac etiam pecuniarias arbitrio nostro moderandas , appellatione postposita, compestendo , ae legitimis super his habendis servatis proeessibus, sententias, censeras & poenas hujusnodi, etiam iteratis vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc , si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus & ordina tionibus Apostolicis contrariis quibuscumque , aut si aliquibus communiter vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum , quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per literas Apostolicas non facientes plenam &expressam , ac de verbo ad verbum de indulto hu jusmodi mentionem. Datum Bononiae sub annulo Piscatoris die v. Iulii Mox Lili. Pontificatus nostri anno IX.

Pontifictam Monitorium, quo evantur quidam Fratres Provinciae Neapoli tande ad comparendum in Urbe eoram Roda0ho ordinali de Carpo, Osedinis Protectore. Ex Regesto Cisnon tano sol. Io I. a tergo . I. I. VI X rationabilibus causis animum nostrum moventibus, vobis dilectis C. filiis fratri Angelo de Neapoli Guardiano domus Crucis, ac fratri Gabrieli de Monte Sarculo Guardiano domus Trinitatis, prope & extra muros Neapolis , necnon fratri Alphon si, Romero Hispano Neapoli comis moranti ordinis Min. de Reg. Obsierv. nuncupatis , in virtutae sanctae ob dientiae, ac sub poena excommunicationis latae sententiae ipso facto , nisi

parueritis, incurrendae, tenore praesentium praecipimus & mandamus, qua tenus infra spatium decem dierum p st praesentationem praesentium compu tandorum , quos pro firma & canonica monitione ac ultimo & peremptorio termino vobis assignamus, in alma Urbe nostra, coram dilecto filio nostro Rodulpho Cardinali de Carpo , totius ordinis Minorum apud Nos Protectori , voluntatem nostram ab eo audituri, personaliter dc non per Proc

ratorem vel excusatorem compareatis.

q. II. Aliter enim Nos eidem Cardinali Protectori per easdem praesentes damus in mandatis, ut servatis quatuor terminis per processum ad valvas sivi palatii vel habitationis, in similibus servari Glitis , contra vos& quemlibet vestrum, ad declarationem incursius poenarum supra dictarum,& illarum excommunicationem irremissibiliter procedat , favoribus ac privilegiis Apostolicis , quibuscumque personis quavis dignitate fulgentibus , quomodolibet concessis, quibus vos juvari contra praesentes nullatenus volumus, ceterisque contrariis non obstantibus quibuscumque . Volumus autem, quod praesentes originales, dimissa vobis copia, praesentatori earum Testituantur; cui fidem super habebimus Datum Maraeni, Albanorum Diceresis , seb annulo Piscatoris die ultima Augusti MDκι iii. Pontificatus nostri anno I x.

x XUII.

385쪽

366 Regestum

XXVII.

Fratres de Obsertantia Portu uix, ct A arbiorum Misoritas Conveniatuales Domibus soliare molienter cessure jubet, Pudicesue pro eorum manulentione desgnat. Ex Vat. Sec. Tab.

PAULUS PAPA III.

Ad perpetuam rei memoriam. I. I. π Nter Fideles quoslibet praesertim Religiosos, stib voluntariae pau- L pertatis habitu Altissimo famulantes pacem & concordiam vigere , tinceris desiderantes affectibus , iis quae desiderio nostro hujusmodi obviare posse videntur, libenter occurrimus, aut alias desuper providemus, prout in Domino conspicimus salubriter expedire . Dudum siquidem, licet postquam selicis recordationis Leo Papa X. praedecessor noster pro concordia in toto ordine Fratrum Minorum , & inter illius tam Conventuales , quam de observantia nuncupatos proselsores perpetuo stabilienda , Motu proprio & ex ejus certa scientia , ac matura cum nonnullis ex Fratribus suis deliberatione prae habita, quod tam Generalis, quam Provinciales Ministri dicti ordinis de observantia nuncupati, de Generali & Provincialibus MDgistris ejusdem ordinis Conventualibus nuncupatis, ae illius Prosessoribus seu eorum & aliorum Tertii ordinis Fratrum de Sororum , qui eatenus sub cura Fratrum Conventualium fuerant regimine nullatenus se intromittere , aut eos per se vel suos Commissarios visitare seu corrigere possent, sub certis tunc expressis modo & sorma per suas sub plumbo , ad perpetuam rei memoriam, consectas literas statuerat & ordinaverat, ac pro tempore existentibus Generali de Provincialibus Ministris de Observantia nuncupatis, sub excommunicationis latae sententiae poena, ne directe vel in directe , etiam favore Dominorum temporalium, Civitatum & Universitatum, oppidorum, Terrarum & Villarum, ac personarum Ecclesiasticarum, etiam PGIatorum quorumcumque, sive alio quaesito colore vel ingenio malitiose , quod Domus & Loca Fratrum Conventualium seu Monasteria Monialium curae Magistri Generalis Conventu alium hujusmodi subjecta, eis quoquo modo auserentur, procurare praesumerent, praeceperat & mandaverat, deincreto irritanti desuper adjecto. q. II. Cum nos Literarum hujusmodi notitiam non habentes, procu rante carissimo in Christo filio nostro Ioanne Portu galliae & Algarbiorum Rege Illustri, nonnulla in praejudicium earumdem Literarum, & contra illarum sormam & tenorem , quoad Do mos Fratrum Conventualium & Monasteria Monialium ordinis sanctae Clarae, sub cura eorumdem Fratrum , in Regnis & Dominiis ipsius Ioannis Regis consistentia , per quasdam sub clatum quinto nonas Martii, Pontificatus nostri anno i. disposuissemus; Nos , postmodum de Literis praedictis hujusmodi informati, nolentes eis ac in eis Contentis, quovis modo contravenire, omnia & sngula in dictis Literis nostris contenta, motu proprio per alias revocaverimus, cassaveri naus M a nullaverin us, ac nullius prorsus roboris vel momenti fuisse & esse, ac pro penitus insectis, quoad omnia haberi, & sie per quoscumque judicari & decidi debere , necnon quidquid secus super iis a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contingeret attentari, irritum & inane decre- erimus . Nihilominus anno superiori, pro parte ejusdem Joannis Regis Nobis exposito , quod in Portugalliae & Algarbiorum Regnis , erant non

386쪽

Pontificium

ANNO CARIsTI I 143. PAUL l III. ANNo s. nullae Domus ordinis Fratrum Minorum Conventualium, seu Claustralium nuncupatorum, necnon Monialium ordinis sanctae Clarae, sub eorumdem fratrum cura degentium , quorum Fratres & Moniales a suae professionis

observantia deviantes, in propriae salutis dispendium & Religionis dedecus, ac scandalum plurimorum , prophanam penitus & infamem vitam ducebant. q. III. Nos ejusdem Joannis Regis supplicationibus inclinati, Venerabili fratri Archiepiseopo Elbore n. per reliquas nostras in sorina Brevis literas commisimus la mandavimus, quatenus Domos & Monasteria hujusi modi, ae illorum Fratres 8c Moniales praedictos per se vel alium , seu alios idoneos & Deum timentes , visitaret seu visitari, & ad rectum vivendi mi dum reduci faceret, sibique, & aliis praedictis, si pro reductione hujusmodi secundum Deum cognovissent expedire, Moniales praedictas a dictorum Fratrum cura eximendi & subtrahendi, curaeque , regimini & superioritati

aliorum Religiosorum subjiciendi & submittendi, dictosque Fratres de Domibus & Civitatibus , Terris & Locis ubi Domus seu Monasteria Monialium hujushiodi erant sta , ad alias minos & Loea ejusdem ordinis

transferendi, seu alia Loca eis assignandi, ac in Domibus & Locis a quibus, ut praesertur, ejecti suissent, alios probatae vitae ejusdem ordinis Conventualium si reperiri potuissent,alias de Observantia Religiosi,s introducendi, aliaque statuendi, ordinandi & mandandi, quae necessaria suissent, seu quomodolibet opportuna ; necnon contradictores. quoslibet & rebelles, per censuras & poenas Ecclesiasticas, & alia opportuua juris remedia, appellatione postposita, compestendi, & si opus foret auxilium brachii secularis implorandi per easidem literas facultatem concessimus, prout in singulis literis praedictis, quarum tenores, acsi de verbo ad verbum insererentur ptatis sentibus, pro expressis habere volumus, plenius continetur . q. IV. Cum autem, sicut dilectus filius Bonaventura de Costachiaro dicti ordinis Conventualium Magister Generalis, Nobis nuper exponi secit, praefatus Arhiepiscopus praetextu posteriorum litterarum nostrarum prae dictarum, diversas Donaos Fratrum , ac diversa Monasteria Monialium dictorum ordinum in Regnis & Dominiis praedictis consistentia , tam per se, quam sor an alios visitaverit, & ad sui libitum reformaverit, & eorum Fratres & Moniales, seu partem eorum ex eis forsan expulerit, & in eisdem Domibus & Monasteriis, seu eorum aliquibus diversos alios Fratres etiam Minorum & de observantia nuncupatos,.seu alios Regulares, & diversas alias etiam ejusdem sanctae Clarae, & forsan primae vel secundae Regulae , aut aliorum ordinum Moniales introduxerit; ipsique sic introducti Fratres& Moniales Donios & Monasteria hujusimodi occupaverint, & Occupata detinuerint & detineant, sicque dissentiones & rixae per literas prede Gsorum hujusnodi sopitae in dicto Ordine, & inter illius Prosessores de novo suscitentur , & Fratres de Observantia praefati contra tenorem litterarum praedictarum hujusinodi Domos & Loca Fratrum Conventualium in Regnis N Dominiis praedictis occupent, ac Monasteria Monialium eisdem Conventualibus subjecta ab eis auferant; scque censuras & poenas in literis Praedecessoris hujusnodi contentas damnabiliter incurrant, in animarum suarum periculum , & dicti ordinis perturbationem , ac scandalum plurimorum , dictus Bonaventura Generalis Magister Nobis humiliter supplicari secit, ut posteriores literas nostras praedictas, & in eis contenta, ac ex eis secuta quaecumque revocare , cassare & annullare, aliasque in praemissis opportune providere, de benignitate Apostolica dignaremur . q. U. Nos igitur non selum dissensionum & rixarum hujusmodi s menta tollere , verum etiam concordiam per litteras Praedecessoris huicis modi

387쪽

368 Regestum

modi firmatam vigere, & si seri possit,augere cupientes, nec intendentes literis Leonis praedecessoris hujusmodi quoquomodo derogari, posteriores literas nostras praedictas, ac omnia & singula in eis contenta , & ex eis quomodolibet secuta, Apostolica auctoritate , tenore praesentium, revocamus , cassamus , an nullamus & irritamus , ac pro nullis & insectis , quoad omnia haberi & censeri debere decernimus ; necnon tam prae sato Archiepiscopo Sc aliis ab eo deputatis , quam quibuscumque de Observantia, vel quorum vis aliorum ordinum Prosessoribus & Fratribus , ae quibusvis aliis praeter ipsum , & pro tempore existentem Magistrum Generalem , vel ab eo pro tempore deputatos, personis cujuscumque dignitatis, status, gradus, o dinis vel conditionis , seu praee minentiae existentibus, ne de cetero posteriorum literarum nostrarum hujusmodi , aut quocumque alio praetextu , per se vel alium , seu alios DOmos dc Monasteria , ac Fratres & Moniales hujusiuodi visitare seu vistari facere , aut aliquam in Domos ac Monasteria,& Fratres ae Moniales hujusnodi jurisdictionem, aut superioritatem exercere quoquomodo praesumant , sub excommunicationis latae sententiae , aqua nonnis a Nobis & Successoribus nostris Romanis Pontificibus canonice intrantibus , aut in mortis articulo constituti absolvi possint, necnon privationis vocis activae & passivae, ac quorumcumque Beneficiorum & Ofticiorum Ecclesiasticorum, cum cura & sine cura secularium, & quorum vis ordinum Regularium per eos quomodolibet obtentorum , & inhabilitatis ad illa vel quaevis alia ulterius obtinenda ; necnon decem millium Ducatorum auri de

Camera , Camerae Apostolicae applicandorum poenis districtius inhibemus , omnemque potestatem & facultatem Archiepiscopo & aliis praedictis, per

easdem posteriores literas nostras, quovisnodo attributam ab eis auserimus & totaliter amovemus ac abdicamus; necnon Domos & Monasteria, ac Fratres & Moniales hujusmodi in pristinum , & eum in quo antequam posteriores nostrae literae praedictae emanarent,etiamsi ad earum plenariam executionem processum sit, erant statum , restituimus, reponimus , & plenariere integramus; Domorum & Monasteriorum,sic ut praesertur, Visitatorum &Reformatorum, occupatoribus & detentoribus, ae Fratribus & Sororibus in eis praetextu posteriorum literarum nostrarum hujusmodi quomodolibet introductis, cujusvis Dignitatis , status, gradus, ordinis vel conditionis aut praeeminentiae existant, in virtutae sanctae obedientiae, & sub excommunicationis latae sententiae & aliis poenis praedictis, per eos eo ipso incurrendis districte praecipiendo mandantes, quatenus statim post intimationem praesentium eis pro tempore factam , debeant Domos & Monasteria hujustiodi Fratribus & Monialibus in eis primo existentibus, libera & expedita pacifice dimittere , ac omnia in pristinum, & eum statum in quo ante concessi nem posteriorum literarum nostrarum hujusmodi erant, restituere & reponere , nec ulterius se de Domibus & Monasteriis praedictis, quo visnodo intromittere praesumant; decernentes ex nunc irritum & inane si secus superiis a quoquam quavis auctoritate , scienter vel ignoranter contigerit attentari.

q. VI. Quo circa Venerabili Fratri Episcopo senaten. &dilectis filiis

Decano Ecclesiae Colimbrien. ae Curiae Causarum Camerae Apostolicae generali Auditori, per praesentes committimus & mandamus, quatenus ipsi , vel duo aut unus eorum , per se vel alium seu alios praesentes literas, & in eis contenta quaecumque, ubi & quando opus fuerit, ac quoties pro parte dicti Bonaventurae Generalis Magistri, ac aliorum Fratrum Conventualium& Sororum hujusimodi desuper fuerint requisiti, solemniter publicantes , eisque ae aliis fratribus Conventualibus & Sororibus praedictis , in praemisess efficacis defensonis praesidio assistentes, faciant eos auctoritate Nostra

388쪽

Ρontificium. 369

ANNO CHRIsΥI I s43. PAULI III. ANNO 9. revoratione , castitione , annullatione , irritatione , Decreto inhibitione , ablatione, amotione, abdicatione, restitutione, repositione , reintegratione , mandato & decreto , ae aliis praemissis pacisce frui & gaudere , non permittentes Generalem Magistrum & Fratres Conventuales hujusnodi per quoscumque quomodolibet indebite molestari, contradictores quoslibet & rebelles , per praedictas & alias , de quibus eis videbitur sententias, censuras & poenas etiam pecuniarias, appellatione postposita, compescendo, ac legitimis super iis habendis servatis processibus , censuras & poenas, ipsas etiam iteratis vicibus aggravando , invocato etiam ad hoc, si opus suerit auxilio brachii secularis, non obstantibus praemissis, ae Constitutionibus& ordinationibus Apostolicis, necnon ipsius ordinis de Observantia nuncupati , etiam juramento confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis & consiuetudinibus, privilegiis quoque , indultis & literis Apostolicis eidem ordini, ac illius Generali & Provincialibus Ministris ac Fratribus, sub quibustumque tenoribus & formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque essicacioribus & in s litis clausetis, irritantibusque & aliis decretis quomodolibet concessis, confirmatis 5 innovatis, ceterisque contrariis quibustumque . Ceterum quia dissicile foret,

Iraesentes literas ad singula, in quibus de eis fides sortin facienda foret,

oca deserre, etiam volumus, δc eadem auctoritate Apostolica decernimus,

quod ipsarum transumptis, manu alicujus Notarii publici subseriptis, & Sigillo alicujus personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, ea pro sus fides adhibeatur in judicio & extra , quae eisdem praesentibus adhiberetur , si foret exhibitae vel ostense . Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xii. Octobris

Mox LIM. Pontificatus nostri anno ix.

XXVIII.

Fratres Conventuales Insulae Sardinia , ct Moniales eorum curaesubjectas , ab omni impetitione ct Lavali potesate immunes reddit . Ex Vat.

PAULUS PAPA III.

Ad futuram res memoriam . I. I. Udum felicis recordationis Leo Papa X. praedecessor noster, i I ad confirmationem concordiae de unionis , inter observantiae &Conventuales nuncupatos Fratres Ordinis Minorum , in Capitulo Generalissimo suo tempore in alma Urbe celabrato , initarum , tam Generali quam Provincialibus Ministris pro tempore existentibus dicti ordinis de Obse vantia , ne Domos & Loca Fratrum Conventualium nuncupatorum, seu Monasteria Monialium curae. Magistri Generalis ipsorum Fratrum Conventu alium subjecta, & quae tunc sub illorum Magistro Generali existebant, eis quoquomodo auferre directe vel indirecte , etiam favore Dominorum temporalium, seu Communitatum,Civitatum & Universitatum,oppidorum, Terrarum 8c Villarum, ac Personarum Ecclesiasticarum etiam Praelatorum, quorumcumque, aut sanctae Romanae Ecelesiae Cardinalium, seu alio quovis quaesto colore vel ingenio, procurare praesumerent, & quoties ipsi Fratres Conventu ales sua sponte se reformare vellent , resermatio ipse juxta Privilegia Apostolica eis concessa , per suos Generalem & Provinciales Magistros dumtaxat fieri deberet, nisi ut Fratres alicujus illorum Domus seu Conventus ad veram regularemque Observantiani, ac omnimodam Gene- Tom. XVIII. A a a ratis

389쪽

37o Regestum

talis & Provincialium Ministrorum obedientiam , sub certis tune expressis modo δc forma ad id servandis , venire, & Generali aliisque Ministris prae- satis se subjicere vellent , sub excommunicationis latae sententiae poena, Motu proprio per quasdam suas literas districte praecipiendo mandavit, certis ad id exequioribus deputatis , prout in dictis literis plenius con

tinetur .

q. II. Cum autem , scut accepimus , a certo tempore ei tra dilecti filii Magister Provincialis, ac Guardiani Zc Fratres Conventu ales, nonnullarum Do morum Regni Sardiniae, praecipue Civitatis Calaritan. & Algare n. , super quibusdam illorum Domibus , in quibus ipsi Fratres Conventu ales deis gunt, ad suggestionem seu intuitu dc contemplatione, ut creditur non nul Io rum Fratrum Observantiae dicti ordinis, sub colore sorsan confictae illarum reformationis, vel alias per Dominos temporales, & sor an de commissione, decreto & mandato Uice regis, seu persionarum Regiae Curiae dicti Regni, ejusque Ministrorum A Commissariorum etiam Partamentorum , per Communitates de Sindicos Civitatum dc Universitatum,Castorum,oppidorum 8c Villarum, illorumque ac etiam Praelatorum, hujusmodi singulares personas verisimiliter timeant molestari , vexari & perturbari , ac mediantibus dictis favoribus ab inde, quamvis de facto expelli & spoliari, contra sormam & tenorem dictarum literarum . q. III. Nos cupientes unionem , concordiam & literas praedictas inviolabiliter observari, volentesque, ne per hujusmodi exquisita media rursus inter ipsos Fratres suscitentur discordiae, Opportune providere , Motu proprio, non ad alicujus Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam , sed de nostra mera deliberatione , δc ex certa nostra scientia , universiis & sngulis utriusque sexus Christi fidelibus cujuscumque status , gradus, ordinis& conditionis existentibus, ac qua vis etiam Archiepiscopali, Patriarchali de Episeopali, vel alia quavis Ecclesiallica Dignitate, aut Laicali, etiam Regali seu Vicere gali, Ducali vel Marchionali auctoritate & nobilitate sun- gentibus; necnon Generali ac Provincialibus, δc Sororibus Observantiae hujusmodi, ac Communitatibus dc Sindicis Civitatum, Caltrorum , Oppidorum , Terrarum Sc Villarum, eorumque Commissariis, Ministris de Exequioribus quorumcumque Partamentorum , ac quibusvis aliis personis tam Clericis Regularibus δc secularibus , quam Laicis, in virtutae sanctae obedientiae, dc sub excommunicationis latae sententiae , nec non privationis Beneficiorum 8c ossiciorum Ecclesiasticorum , quae obtinent, inhabilitatisque ad illa δc alia imposterum obtinenda qua cumque, ac mille Ducatorum auri de Camera, toties quoties contra venire tentaverint, Fabricae Basil, eae Principis Apostolorum de Urbe applicandorum, poenis eo ipsb incurrendis, presentium tenore districte praecipiendo mandamus, ne de cetero Fratres Conventu ales praedictos, & sub illorum cura degentes Moniales seu Sorores invitos, etiam minis aut terroribus, vel aliis exquisitis mediis , ad dimittendum seu relaxandum Do mos seu Monasteria sua hujusmodi tetent aut compellant, seu tentari εc compelli faciant, aut Donaos 3c Monasteria hujusmodi acceptare illaque inhabitare , seu alias de illis quovis alio modo, invitis dictis Fratribus Conventualibus, se intromittere,aliasque modo & forma in ipsius Leonis praedecesseris literis contentis audeant vel praesumant; decernentes irritum dc inane quidquid secus super iis a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Quocirca venerabili fratri Nostro Episcopo Alerien . , 5c dilectis filiis Curiae Causarum Camerae Apostolicae Generali Auditori, ac Uicario venerabilis fratris Archiepiscopi Calaritan . in spiritualibus Generali per praesentes

390쪽

Ρontificium. 37 I

ANNOCH RisTI Is 3. PAVLl III. ANNO μeommittimus & mandamus, quatenus ipsi aut unus eorum praesentes literas& in eis contenta quaecumque ubi & quando opus fuerit , Glemniter publicantes , diresque Fratribus Conventualibus in prae issis e Teaeis defen- sonis praesidio allistentes, non permittant ipsios Fratres Conventu ales , ac sub eorum cura degentes Moniales vel Sorores invitos, etiam mediantibus minis, terroribus aut aliis violentiis, contra dictarum & praesentium literarum tenorem quovis quaesito colore, per supradictos Viceregem& Pos quisitorem , ac alios duos Iudices Partamentorunt, vel eorum Commissarios seu Ministros, aut quostumque alios directe vel in directe , ad dimittendum seu relaxandum: Domos & Monasteria sua p dicta , quoquomodo altringi vel coarctari. Contradictores insuper & alios quos praemissis contraventile repererint, censeras & poenas praedictas incurri lis declarent, ea sique toties, quoties expediri videbitur, etiam iteratis vicibus aggravare procurent ὁ invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Non obstantibus quibusvis Apostolicis , ac tam Provincialibus & Synodalibus , quam Latealibus, etiam Regalibus & Imperialibus Coustitutionibus & ordinationibus , statutis quoque & consuetudinibus , ac Pragmaticis, Samnionibus ,

necnon tam privatorum, quam Comitatuum,aliorumque Regiae Curiae Syn dicorum & Constiarioru in consultationibus,seu tractatibus & Parta mentis,

ad privationem , expulsionem , seu dejectionem ipsorum Fratrum , & λ san Monialium seu Sororum Conventualium, ab eorum Domibus & Monasteriis eisdem Fratribus Monialibus vel Sororibus de Observantia , pro illorum usu & habitationibus resipective applicandis vel assignandis , quoquomodo tendentibus, etiam novissime in Civitate Calaritan. per modernum Ulceregem & Syndicos ac Consiliarios , & forsan alios Ussiciales Regios, quamvis nulliter & de facto habitis, ac forsan de seper emanatis decretis , mandatis & inibit ion i bus etiam poenalibus, etiam paratam exequilonem in se habentibus, & soran, Apostolica auctoritate, etiam Motu proprio & ex certa scientia , ac de Apostolicae potestatis plenitudine, confirmatis & approbatis, privilegiis quoque , indultis S literis Apostolicis desuper sub quacumque verborum serma concessis; quibus omnibus, illorum omnium tenores & formas, perinde ac si de verbo ad verbum insererentur, praesentibus pro suffetenter expressis habentes, illis alias in silo robore permanseris, hac vice dumtaxat derogamus , ceterique contrariis quibustumque , seu si aliquibus communiter vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum , quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per literas Apostolicas non facientes plenam & expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem . Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Pistatoris die xii. octobris MDXLIII. Pontificatus nostri anno IX. XXIX. Hurtari Mendras beneficium erga MonDles de ciueeptione B. Mariae , quo Carnobium iisdem apud Oppidum Plecum , cinctem Dioee i , bonaque ad Uiam vitae attribuerat, ratum babet. Ex Uat. Sec. Tab.

Ad perpetuam rei memoriam . q. I. Astoralis offeti cura Nobis , meritis licet imparibus, ex alto com-J miisa mentem nostram excitat & inducit ut his, quae pro Monasteriorum & aliorum piorum Locorum quorumlibet, felici regimine & pro Tom. XVIII. A a a a spe-

SEARCH

MENU NAVIGATION