Commercii litterarii dissertationes epistolicæ historico-physico-curiosæ, Jodoci Hermanni Nunninghii et Johannis Henrici Cohausen

발행: 1746년

분량: 1042페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

ultra Triginta, tam primae quam secundae Magni. tudinis possideo, peritioribus Nummognostis modo saltem quosdam recensere, quam conjecturas , divinationes proprias, ne sundamento adducere & quod bene notandum est, omnes mei contrano. tali Nummi sunt indubiae antiquitatis, omnes Genuini sunt duo Familia Salvia huic in postica parae imprellum TIB illi in antica quidem in ipso naso eaedem Litterae. Nummus Familia Plotia in antica parte bis contra notatus exhibet. IMP. AUG. QTIB AUG. quemadmodum Nummus Familia Luria in antica parte IMP. AUG. parte postica TIB AUG. Duo Nummi Imperatoris Augusti, horum unus in antica parte solummodo Sigium S. alter vero TIB exhibet Sex Nummi Agrippae, Horum quinque TIN. sextus vero eleganter exprimit TI A . Tiberii nummi sunt decem diversimode contra notati nunc AUG. nunc IB., nunc TIB AUG. nunc, in antica parte solo Si o in postica autem parte V . , his duo Imperatoris Tiberi Nummi primae magnitudinis adjacent, quorum unus NcARP. alter in antica parte bis habet TIN. Quemadmodum, duo Tiberii Claudii itidem primae magnitudinis iisdem Litteris bis impiessis Germanica Nummus secundae magnitudinis tantum TIN. notatur. Neronis Imperatoris duo Nummi aequaliter lignantur Antoniae Augusta denique Nummus , secundae magnitudinis , circa occiput notatur PRφ.4 circa collum IMP. Accedat nunc Oedipus Nummophylax, genuinam harum Litterarum ac notarum significationem proserat. De Fibulis, Urnis illatis , res notior est , cum

612쪽

adhue passim obtineant in vestium cinetis, in Ennis, calceii, cingulis peris, iro sexcentis aliis ulibus, quare eas Urnis Coberinis repertas, ad subliganda, aut connectenda demortui indumenta inserviville mihi credibile est Omnes vero fibulae meae sunt aeneae , earumque formas, ectypi, in Tabula secunda , demonstrant , quae ut ut igne partim, partim magine hinc inde exesae sint, designata tamen numero quinto, cum cuspidatam quod notandum) pulchre conservavit quo ad diversitatem magnitudinis , illam aetatis diversitatem designare dixerim, quemadmodum quaelibet particulari Uinae illata fuit. De Cultro in Tabella secunda delineato, vi ignis sere consumpto, quales in diversis urnis Sepulchralibus Moguntinis repertas vidi, waliquos ipse possideo , notissimum est, veteres Romanos cremandis hominum cadaveribus, vari iis res unxiste, quarum Reliquias cum Cinere ossibus humanis, Urnis componebant, quae indies cum Dialsis Urnis luci exponuntur, ut sunt Sigilla, annuli, fibulae, cultri, pugiones, Bullae, plurima alia , quibus in vita usi fuerunt defuncti, vel quorum usus ante, aut in ip3a crematione est quem admodum, adhuc in quibusdam Germaniae Locis Consuetudo obtinet, ut de mortuis suis , Viris stemmate Nobilioribus, vel ossicio clarioribus, publico Conspectu per aliquot dies exponendis N

vacula, barbam abradant, umbae dein exponenda Terraeque committenda , quatenus superstitiose eredunt, dicta Novacula varia mala peragi polle, per qualitatem ex Rasone barbae demortui Contractam , qualem etiam attribuunt quidam nostrates Acui, qua Corpus humanum mortuum indvnient

subisti

613쪽

Sepulchres insutum fuit, item Pectini , ut alia taceam, quae hujus non sunt loci. Ferrutram mero IX. Tabulae secundae, utrinque acuminatum, dubio procul, ad Corpus demortui in rogo componendum inservivita, praedicto siquidem ferro semicombusto ossicula quaedam, quasi ferruminata adHhuc adhaes ent, nec vi divellenda, de qua Crematione in Rogo , unicum producam Tibullum ejusaque versiis Lib. 3. Eleg. a. qui brevissime iuxta aeelegantissime, omnes sere nost Cremationem usitatos ritus depingunt, ab Ignobilioris oblivionis Injuria vindicant. Sic autem ille iErgo, cum Tenuem uero mutatus in umbramι Candidaque olla super nigra favilla teget; Ante meum veniat, longos incomta capillos Et fleat ante meum, moesta Nerata rogum sed veniat Carae Matris comitata Dolore, Moereat haec genero, lugeat illa Viro:

Praetutae ante meos manes, anistramque precatae

Perfusaeque pias ante liquore manus. Pars quae sola mei superabit Corporis olla incincti nigra candida veste legant; Et primum annoso spergant collecta Lyaeo. Mox etiam Niveo, timdere Lacte parent Post haec Carbaseis Humorem tollere velisi Atque in marmorea, ponere sicca domo. illic quas mittit Dives Panchaia merces, Eoique Arabes, Dives Assyria. Et nostri memores Lacrymae fundantur eodem lsic ego componi versus in olla velim.

614쪽

Pra memorati Poeta versus, ideo quoque adjungendos duxi, ut itum vasorum meorum, discorum, patellarumque Sepulchralium oberinorum Urnis appositorum explicent , licet limitia quoque Vala pio Epulis feralibus vel coena timebri veteres adhibuitie certum sit , curiosiorem merentur Inda. ginem tria non ubivis obvia Vasa literata, in a

bula prima delineat , ex terra rubra, nigra inocrustatura, litterisque re ornamentis albis decorata.

In primo&quidem maximo Urceo legitur: AMO. TE CONDITE. Susticiens certo expressio , ad

ultimum, concremato, lam in Urna condito, contestandum oblequium, Qquidem lunamum, ab amore non a metu pro manans, proinde mihi,

an ab amore Parentis erga prolem, an prolis erga Parentem, an Conjugis erga Coniugem , an Liberti erga Patronum , vel denique ad unus prosequen. tium, Condito, Amorem publice ulterius demon strandum: Siquidem mihi videtur piobabile, Urceum hunc nostrum , Liquorem continuilles, ob usitatam vini ad Sepulchrum , respertionem , qua vini respersione in Inseriis, MANIBUS 1atis fieri putabant , unde etiam Vinum cum Lacte ad propiutiandos manes tumulis infundebatur, praeter hoc

niihi quoque probabile videtur, Urceum nostrum, Liquorem continuille potabilem , de quo Omnes concomitantes bibille decuit , quam Conjecturam meam suggerit Plutarch in Arist. in ista effutione propinabant iis, qui in Monumento quiescebam:

ἔλλήνον ἰποδανουσι. Verba solemnia, quibus Graeci in parentatione Virorum fortium utebantur. Huic opinioni convenit secundus Urceolus praedicto ex-

615쪽

tuplo circiter minor, cum Inscriptione VIVATIs verba renuntiantis, aeque ac optandis aliis vitam longiorem, qui diutius vivere non potuit, verba quibus loco deiuncti subititutus, sors sanguine proximior, moestissimis Potatoribus bibendo Respondere voluit, debuit apprecando illis longiorem vitam, quemadmodum hac formula etiam morientes eharissimos sibi amicos aut cognatos alloqui soleis

bant, notissimum quoque est , veteres Romanos demortuos suos ad vias publicas non tantum deposuist , ut eorum memoria praetereuntes non fuge ret, sed etiam , ut salutari Consilio Epigeaphis vivos admonerent, de Mortalitatis recordatione, imo quod maximum, ut precationis locum teneret Manium salutatio , quam salutationem Manibus adeo gratam credebant, ut statim danti salutem, illam redderent, demortuique nos bene de loningiore vita affarentur, quemadmodum plurimae a

les Inscriptiones sepulchrales integros adimplent libros. Exempli loco ex Sylloge A. E. Fleetmod, prima p. 3O3. Romae:

DIS MAN. L. CORNELI VICTORIS. V. ANN. XXXL M. II. D. XX. IXI SEMPER BENE NEMIONEM LAESI CUR MOR vS SIM NESCI BENE VALEAS QUI HAEC LEGIS.

Altera apud Gutherium p. 236. Pisis:

ΡARTHENI HAVE. BENE VALEAS. Qui ME SALVTAS CVM. SOSIA FILIA MEA.

Quo ad tertium Urceum , magnitudinem primi fere adaequantem nihil ille quidem, praeter gle

616쪽

ham , quemadmodum de duo praememorati, continebat inscriptae attamen Litterae MISCE. Lia quidum quondam eontinuisse produnt , sive vinum illud fuerit, mihi in descriptione Urnae sepulchralis Moguntinae favillare dicturi teste Ausonio isparge mem cineres.

Teste virgilio: Postquam ollapii cineres, Hamma quievit,

Reliquias vino a bibulam lavere favillam. Teste Tibullo in Carmine ante allegato Et primum annoso spargant collecta Lyaeo. sive collectae fuerint lacrymae praeficarum aliorumque pretio deflentium mortui cadavere, sive ad rogum, sive ad sepulturam, uberrimo fletu conco. mitantium, quibus lacrymis itidem savilla spars batur teste Horatio Od. 6. Lib. a. Ille te mecum lorusis beatae postulant arces ibi tu calentem Debita sperges lacryma favillam

Teste Ovidio . Fast. Mista bibunt molle lacrymis unguenta favillat. Teste Statio L. 3. Semperin Assyrios sella bibat Urna liquores

Et lacrymas.

Et hinc quoque est, quod passim indies adhue in agro patrio Mogontino Phyalatri Vascula funebria

617쪽

tempore cremaxionis colligebantur ad spergendam iisdem bibulam favillam , uti notat in antiquis lapidibus communiter insculpta formula: CUM . LACRYMIS POSUERE. Et quod coincidit rTUMULUM LACRYMIS PLENUM DARE.

de quibus Vasculis Lacrymatoriis, praememoratus Chivietius, in Descript Veiislationis Cap. I.

Lacumas bis excipiebant, ut defuncti reliquiis in Urnis repossitis superfunderent. Talia Vascula ita

crymalia varia, hinc inde collecta, in Musaeo meo asservo , omnia vitrea , diversa magnitudinis deformetes Eminent inter haec duo, quae rogo quondam imposita, & dein Urnae indita vel illata uille, probat, corum colli qu. tio, ex agro Moguntino eruta, his ipse meis manibus inter cineres ossa Urnis extracta. De his vero Vasculi sacram- pullis lacrymalibus , ad exhibendam hanc ipsam faerymosam cenam , non pollum , quin alidam verba Leibnitzii, ex recensu memorabilium Bibliothecae Nor imbergentis Mallitia praecepta Romani eateris mortalibus dedere, non enim funus subeum

tes in eo acquievere, aequalibus spatiis ad longiorem pompam dividi Distinguebantur insuper Necessariorum manus, Vasculo dolori sacro, aut lac mi potius, adeo doni inter cereos, pullosque ornatus manantibus, ut ipsum dolorem inspectaculum prodire crederes. David magnus Rec Propheta in irae , hujus moris meminu laim. LVI. g. X. Tu vaga tiones meas innumerat habes , pone quamque la chrymam meam in utre tuo. Nascimur in lacrymis , lacrymis quoque vita madescit, Et vitam rursus, inquimus in lacrymis.

Disci

618쪽

Discit paterae vel patellia Urnis nostris seralibus apposivae , Litteris in medio impressis , Romanae aetatis vestigia signant confirmant, quibus mos fuit simili supellectili, Urnis aeque ac Lucernis, aliisque Vasis, Nomina ut plurium Figulorum , Opincum Ossicinarum, vel denique dedicantium, inscribendi , uti fusius videri potest apud J. Nicolai in Tra statu suo, de Sigiis: In meis Coberinisu gitur: COINUS AVOLGULI. c.&c in uno addita est Littera F. FIRMO F. Firmo secit Discorum vero patellarumve usus in funeribus suit quam maximus, pro inseriis inserendis. Adducam saltem celebereimprum Poetarum Trigam, Primo Ovidium R. Fast. Est honor tumulis animas placare paternas Parvaque in extructas munera ferre pyras,

Tegula projectis, satis est velata Coronisci Et sparsae fruges, parvaque mica salis . Inque mero milita ceres, violaeque solutae Haec habeat media, testa relicta via. Secundo Virgilium . AEneid. Inserimus tepido spumantia Cymbia lacte. Sanguinis sacri pateras Tertio Catullum Carm. LX. Uxorne Meni, saepe quam in Sepulchris

Vidistis, ipso rapere de rogo coenam. Cum devolutum ex igne prosequens panem semiraso tonderetur ustore. Imo speciales tenebant coquos, qui mortuis cibos coquerent, teste Plauto in Pseudol. ΟΡ- non '

a posui,

619쪽

potui, quam hunc, quem duco , ducere, multila. quum, gloriosum, insulsum, utilem, quin ob eam

rem, orcus recipere hunc ad se noluit, ut esset hie, qui mortuis coenam coquat, nam hic solus illisci quere, quod placeat potest. Quae tandem de sarcophago in vineae radice eruto, proserenda forenti Annalium conditorum, ulteriori Disquisitioni relinquo, apud quos omnes in consella est, mortuos cremandi, ritum desiisse , ubi Graeci Romaniaeque ac Germani ad Christianorum sacra, divina luce illustrati, accesserunt, quo certam suana de resurrectione spem testarentur Bullulie in sarcophago repertae, Armillam quam hic apposui, constituentes sequiorem sexum mihi designant , insimulque apparatus mei sepulchralis oberini, ρ- scriptioni finem , quam ingenuis Antiquitatum

Cultoribus eorumque benevolae Censurae submuto, subjungendo coronidis loco Votum a Beatissimorum Praememorati Principis Manium devoto cultore mihi transmissum, quando medicatum funus Confluentia Treverim , publico Patria Luctu translatum, mi Monumento, quod sibi vivus in Basilica ibidem , ante Aram Sanctorum Trium Regum F. F. repositum fuit, ut illud Typographi opera, publici Iuris facerem , Sacris Electoris defuncti Manibus ipse Ego lugubri Narnia valedicturus: Sacra Elector, sacris cape MANIBUS URNAS Munera non potui flebiliora dare Siaacrymae mea Vota forent, suspiria fletus: Plena suis Lacrymis , qua libet URNA Oret.

Die LACRYMAS CORDIS Vota, suspiria:

guttis

620쪽

inmari MAGNE FAVE celsiquem Regia Coeli Iam tenet haud possum, dicere, isse VALEs

Pro felici Translatione Funeris Reverendi mi Eminentissimi Principis,

JOANNIS UGONIS,

Archi-Episcopi, Electoris Trevir se&αβce. Onflua depositum fragili dum prande earinae Creditis infidae per vada mittit aquae: Dii quibus undarum vis est, inhibere furorem Ventorumque seras composuisse minus: Hanc faciles servate ratem, terraque potiri Detur in offensis, quam petit illa viis, Ne precor, Eolii discerpant vela Tyranni, Narve procellosi saeviat ira vadi. Mollia, sed placidas substernant flumina Lymphas Praebeat obsequium ventus inda suum Ante alios, Neptune parens, si sabula non es, Si mare, si fluctus, si freta cuncta domas: comes, ueni vestigia cuspide signa Et tibi commissae dirrige navis iter: Non onus est illi, spolium praedividis Indi, Nec lapides fundis, eruta dona tuis Plus latet hic aliquid Si nescis pignora servat, Pignora non tanto dissimulanda viro.

SEARCH

MENU NAVIGATION