Chronologia seriem temporum, et historiam rerum in orbe gestarum continens ab eius origine, usque ad annum à Christi ortu millesimum ducentesimum. Auctore anonymo, sed coenobij S. Mariani apud Altissiodorum, regulae Praemonstratensis monacho. Adiecta

발행: 1608년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

nho eius pulchritudo blandi sermonis, motas autem carnis tam st diose compressit: ut vix aliquando vinum bibere acquieuerit. Anno Domini 1o78. totum tempus aestatis nimis callidum sine pluuia fuit, unde multi fuerunt perterriti. In ipso anno vindemiaverunt mense Augusto, & ipsum vinum optimum satis & abundanter fluxit. Hoc anno S. Hugo Gratianopolis Episcopus fit, ubi per annos 12. virtutum exemplis incomparabiliter floruit. Anno Domini IoSo. magnus terraemotus cum graui terrae mugitu factus est 6. Cal. Aprilis, prima hora noctis. Sequenti anno apud Exoldunum castrum , quod est in Bituria situm, celebratum est concilium. Anno autem altero defuncto Mel

densi Episcopo, venerabilis Hugo Diensis Episcopus & Apostolicae se dis legatus, apud eandem urbcm, concilium habuit & Robertum Eo clesiae Remacens s abbatem, Episcopum ordinauit: Quod Richerius Senonensis Archiepiscopus sine assensiu suo dc praesentia indignans fie, ri, eundem Robertum excommunicauit aliumq; postea in eius loco Episcopum ordinans subrogauit. Circa id tempus S. Hugo Gratio-nopolitanus Episcopus, vidit per somnium in solitudine Cariusiae , Dominum suae dignationi habitaculum construentem, stellas etiam γducatum sibi praestantes itineris. Et ecce sanctitatis eius odore tracti ad ipsium veniunt 7 viri qui omnes uno desiderio succensi, locum eremiticae vitae congruum quaerebant, necdumq; repererant. Horum primus magister Bruno vir religione scientiaq; famosistitnus alij literati duo laici, quos S. Hugo gratanter suscepit, de voti compotes fecit.

Ipso namq; consulente, iuuante, comitante,Cariusiae solitudinem intrauerunt, atq; extruxerunt. Sic coepit ordo Cariusiensis, inter c teros

ordines puritate mentium , ac Theoriae studio singularis. Anno Domini io93. Iaculum ignitum a meridie ad aquilonem per coelum ferri visum est, Cal. Augusti prima hora noctis. Hoc anno S. Petri vivi cornobium cum tota villa & Ecclesia S. Saviniani penitus est crematum. Sequenti anno in Gallia & Germania grauis hominum mortalitas facta est. Anno 1oys iubente Richerio Senonensi Archiepiscopo in coenobio S. Petri viui facto conuentu solemni, Sacratissimum Caput magni rapae Gregorij, in quodam scriniolo prius repositum, palam omnibus est ostensum. Senonensi Ecclesiae post Richerium praefuit Dainbertus, Usias Ecclesiae vicedo minus. Antilliodorensem Ecclesiam post Robertum rexit Humbaldus, qui eandem Ecclesiam multis benefici js & ornamentis intus & exterius decorauit, multiplicauit aedificijs, honoribus insignivit. Ecclesiam sene beati Petri sanctiq; Eusebi, canonicorum

regularium esse constitit, vitae vero tam honestae fuit ac sobriae, ut ex

quo Episcopus factus est , se se a carnibus abstineret , legum is ei comestio sufficeret, nec vinum nisi parum biberet. Qui tandem Ierosolymam profectus, inter redeundum naui periclitante submersius eseruauit in i luctibus.

162쪽

Anno sto Paschalis papa concilium celebrauit apud Trecas. Eodem anno apud Floriacum praesente Philippo Rege Francorum, aliisq; quam pluriinis proceribus, episcopis abbatibus, corpus S. Benedicti leuatum est impositumq; feretro, auro & gemmis mirifice fabricato. An. iio' Philippus Rex Francorum moritur & apud Floriacense cc nobium tumulatur, post quem filius eius Ludovicus apud Aurelianis consecratur in regem a minberto Senonensi Archiepiscopo , regnauitq; annis G. Eodem an . S. Anselmus Cantuariae Ar iepiscopas & S. Hugo Cluniacensis abbas migrarunt ad dominum, quorum vita claruit tam miraculis quam virtutum exempli su Florebat hoc tempore Hilde, bertus prius Cenomanensis Episcopus, deinde Turonis Archiepiscopus vir scientia perspicuus, 3c tam in versificando quam in dictando gratiam peculiarem adeptus. Indicant hoc diuersa eius opuscula, quae metrice edidit, & epistolae quas ad diuersos direxit, quae omnia miro modo commendat & elefantia sensuum, & lepos breuitasq; verborum , Vnde quidam de eo lic ait. Inrimus Cr prosa , esui per omnia primus, H-bertus olit trorsus Hi rasam. Florebat de Iuo Carnotensis Episcopus, qui vita atq; doctrina sua , eiusdem sedis ecclesiam illustrauit, quique inter caetera opera sua volumen illud quod Decreta Iuonis dicunt, sua industria viviter compia

163쪽

auit. An. Iris. Bernardus, annos natus circiter 22. Cistercium intre .sus est cum sociis amplius quam so siub abbate Stephano, qui succescesserat Alberico, ubi quantae deuotionis quantiq; feruoris extiterit lingua vix expr init. Si quidem ab ipso ingressu tanta districtione cor pus a Migcre studuit, ut tota deinceps vita sita infirmitate multiplici l

borauerat. Factum est autem post breue tempus ut Cisterciensis Ecclesia tam rebus & gente pauper quam tempore, nouam de caetero Domina benedictionem perciperet, & 'uae . prius sterilis erat plures iam Abbatias & praecipuas parturiret.Prima si quidem Firmitas fuit, 1 Po tiniacum, 3 Clarauallis, Mori mundus, s Pulliacum ex quibus aliae innumerae diuersis locis , diuersis sunt temporibus propagatae. An. III 4 Pontiniacense coenobium fundatum est in Modio Hildeberti canonici Antilliodorensis matris Ecclesiae, eodem Hildeberto rogante, sub Vmabaldo venerabili Episcopo tunc Antissi odoro praesidente. Huius coeno bij primus abbas extitit Dominus Hugo vir religionis eximiae & praecipuae honestalix. Eodem anno Clarauallis fundata est, cuius primus abbas extitit seruus Dei Beria ardus vir opinatissima fanctitate praeci rus , per quem sui temporis ecclrsita in antiquum religionis decus refloruit. Anno Domini His tria concilia celebrata sunt in Gallijs a Coa non e sedis Apostolicae legato , primum Remis , secundum Beluacitertium Cathalatini. An. Iii8 Gelasius papa indicto Remis concilio transgrediens Alpes in Gallias venit, ad quem vir Dei, Notbertus nudis ut erat incedcns pedibus accessi. eiq; animi sui propositum pandens , licentiam & auctoritatem seminandi ubiq; verbum Dei accepit. Inde usque Valencianas rediens infra Is dierum spacium, tres socios quos solos habebat morte praereptos amisit, & ibidem pro tribus Vnum recepili Hugonem videlicet, qui ei in regimine Praemonstr tensis ecclesim succesit. Ipso anno 8 Idus Mah fere ubiq; terrarum

magno gelu attritae in t vineae,sed maxime apud Antista odorum urbem ita v t in omnibus eius vineis, quarum illic magna est copia vix potuerit

colligi, unde vel unus posset vini sextarius eliquari. Anno Domini iti' Gelasius papa Cluniaci moritur, dc Guido VIennensis Archiepiscopus Stephani Burgundionum comitis germanus in papatum eligitur, & ab eo concilium i praedecetare suo indictum Remis celebratur. Vbi e communicati sunt simoniaci uniuersi , de qui exigunt praetium pro sepultura, vel chii sinate, Vel baptismo , Uxorum quoq; & concubin rum contubernia , presbyteris, diaconibus , subdiaconibus, ibi sunt penitus interdicta. Porro praedicto concilio Remis e elebrato, vir Dei Notbertus ut erat nudis pedibus assuit, ubi ab Episcopis & Abbatibus

qui conuenerant cum gaudio suscet tus est, admirantibus cunctis super excellentia verborum praedicationis,&responsis eius,& super asperitate assumptae poenitentiae &Vitae duricia, de quacum rogaretur a plurimis sibi paululum relaxari nullatenus acquievit. Auctoritatis vero

Apostolicae literas acceptas a papa Gelasio, renouari sibi peti jt a Calixto, quod ille benigne annuit eumq; venerabili Bartholo meo Lauia

164쪽

dunensi Episcopo attentius commendauit, Vt eius curam ageret, eique locum ad remanendum in suo episcopio prouideret. Qui eum libenter rexcepit, & finito concilio Laudunum deduxit. A quo cum Ecclesia B. Martini viro Dei offerretur, tum propter urbis Viciniam , tum quia eiusdem Ecclesiar clerici,propositi & vitae eius austeritatem horrebant eam reliquit de ab Episcopo diuersis eiusdem prouinciae locis religioni congruentibus sibi ostensis tandem diuinitus in loco Prmion stratens resedit,ibiq; solitarius religiosam vitam agere coepit, & rem pore quadragesim . e ad colligendos socios solas egressus, ante Pasciis cum 13 sociis redhi , & cum his in Praemonstrato loco secundum ca

nonicae insti tutionis normam ad tenorem regulae B. Augustini Deo militare coepit. Tali igitur modo coepit ordo Praemonstratensis sub patre Notberto florere, Ar tanquam vinea fructifera suos circum quam palmites propagare, coepit autem circa Pascha Aia. mo. Calixto papa praesulante, Ludovico Philipi filio regnante in Francia. Hoc annom Ecclesia Vir ziliacensi in vigilia transitus B. Marsae Magdalenae inccr- tum quo iusto Dei iudicio innumerabiles promiscui sexus & aetatis atq; ordinis, in ipso crepusculo noctis atq; diei, Ecclesia subito con flagrante combusti sunt. Antisti odorensem hoc tempore regebat Ec clesiam. Domnus Hugo S. Germani primus abbas S. Hugonis Cluniacensis abbatis nepos, vir pro virtutum suarum insignibi s perpetuo memorandus Hic ordinem Cisterciensem qui tunc temporis adhuc recens erat, dulcissima visitatione frequentabat , SI iuxta facultatem suam ei in multis necessaria ministrabat. Suo enim tempore eiusdem ordinis abbatiar, Regniacum, Rupes, bonus Radius fundationis habuerunt initium, & per manus eius, tum in ministrando necessitati- hu eorum, tum in acquirendo possessiones, non modicum inere meri ' β' 'tum. Porro in Episcopali scde non erat assiduus, mundanas occupationes fugitans, & quietem amplexans animi, desiderans'; cum claustra libus conuersari, inter ipsos non appetens Episcopus videri vel dici scd

monachus. Praeterea incumbente negotio dum Romam proficisci vel et, compulsus est a Sacerdotibus suae dioecesis ad expensas tanti itine

r H auxilium postulare : nec tamen quaesiuit ab aliquo, quam quo Acuiusq; propria voluntas offerret. Iter itaq; aggressus transiuit montem Cinicum, sed viam tutam ibidem non esse intelligens, consilio inito statim redit. Post haec scripta relegens quantum ab uno quoq; sacerdotum pro conficiendo itinere accepisset, unicuiq; quod dederat resignauit. Se noncias Ecclesiae post Dainbertum praeuiit Henricus cognomento Aper. Per idem tempus erat in Antilliodorensi matre Eccles a clericus quidam Iterius nomine deuote ibidem seruiens, nullos tamen reditus illic habens vir quidem simplicis animi de minoris industriae , sed probati testimoni j Ic conuersationis honestae.

Erat vero apud eandem urbem ultra Icatinam fluuium, locus, quem olim B. Germanus in coenobium monachorum extruxerat , & copiose ditarat, in quo etiam fuerat eiusdem praesulis cella sanctorum Ocrale

165쪽

eius gemituum cruciatuumque conscia. Is itaque loeus ubi quoniadam esebriter religio sacra floruerat ad tantam tunc dirutus vastitatem deuenerat, ut ubique fruteta succresserent, ubiq; circum habitantium gallinae libere discursarent. Porro praefatus vir dum in vita B. Germa ni relegeret, vel lectum audiret, quanto hic locus in diebus antiquis clarui flet praeconio sanctitatis, ut erat deuoti animi,assiciebatur mediit litus , videns locum penitus desolatum , Olim tam celebrem tam prae clarum. Dum in hac itaque voluntate persisteret, visione mirabili de reparando loco meruit incitari. Siquidem videre sibi visus est, praefatato se adeste in loco, ubi gloriosam Dei matrem aspiceret filium suumqucro tenebat in ulnis, volentem in cunabulis reclinare. Tum illa propter astantem eum intuens ad se vocat ,&ut sibi ad reclinandum puerum cooperetur inuitat. Illo vero se vociferante indignum, ipsa ei rursus imperat, ne trepidet sed accodar. Tum ille trementer accessit, S: in tanto eam ut decebat ministerio reuerenter adiuuit, ut a uicin experrectus est, coepit cogitare propensius quid vidisset. Et accedens ad Dominum Hugonem tunc praesulem virum magnae virtutis, intimat ei

seriem vilionis. Cui ille,Domini inquit &gloriosae matris eius voluntatas est, ut locum illum restituas, repares diruta, ruinosi reficias. Vere enim locus Sanctus est, & terra lancta , ut pote sanctorum habitatioperantiqua. Hac igitur occasione cepit homo Dei frequentius locum inuisere Interea B. Germani natalis in stabat. Tum ille ob honorem Sancti, altare quod adhuc siupererat pallio decenter adornat, quibusdam etiam cortinulis per ruinosos parietes circum quaque protensis. Accidit autem ut plueret ipsa nocte. Summo mane ille reuertitur existimans superpositum altari pallium omnimode peioratum, eo quod

nullum ab imbre defenderet tegumentum, mira res, terra circumiacens, ipsique parietes cum cortinulis madescebant, sed ornamentum altaris nullatenus attigit pluuia, cum omni careret penitus opertura.

Vilo itaq; miraculo stupidus votum vovit: quod deinceps pro modulo suo obnixius loco incumberet restruendo. Pauculis proinde vineis quas ex patrimonio possidebat distractis circa reparationem loci coepit inflantius occupari. Anno Domini II 29. Ecclesia Vallis lucentis fundata est. Anno seqvcnti Honorio Papa defuncto: Gregorius Cardinalis Dia conus & Petrus Leonis ad papatum eliguntur. Et Gregorius Innoceiij, Petrus Anacteti nomine alterantur. Sed Petro ob parentelae stiae fortitudinem apud S. Petrum commorante, Innocentius Roma egressiis ,

iii G1lli 1s proficiscitur, & gallicana sibi adhqrente Ecclesia Concilijs

celebratis, primo Remis, iecundo Parilijs in papatu confirmatur : &Petrus ab omnibus Galliae & Germaniae Episcopis anathematizatur. Porro Innocentius Papa cum AntissiOdorum deuenis et, stupra memo

ratus venerabilis Ilerius ipsum adijt obnixe rogans, ut locum quem iam ex parte resecerat, dignanter inuiseret : ibique altare sub beatissi mi Germani titulo dedicaret. Quod Pius papa benigne annuit, S altare solenniter consecrans, diuina ibidem inisteria celebrauit. Videns

166쪽

quoque innumerabilem populi adesse concursum, Sermonem secuad populum, Sic exorsus, vere inquiens locus iste Sanctiis est,&ego

nesciebam&c. Sane ex tunc coepit idem locus reuerentius honorari,

adiri frequentius,&copiosius ampliari. Veruntamen dum instaretur operi, quanta fuerit euidentia diuini miraculi , non debet tacite praeteriri. Etenim opera Dei reuelare honorificum, sed silentio sepelire damnosium. Peracto beati Germani oratorio, alterius quoque partis Ecclesae iam extructa testudine, visum est debere submoueri centra, quibuς fuerat testudo suffulta. Dum submouentur super submouentes

testudo corruit, eosque consternans adoperit. Audito ruinae strcpitu, undique concurritur: moles arenae & lapidum certatim eruitur, qua eruta mirum dictit, nullam in eis inueniunt laesionem quos qstimauerant prostratos ad mortem. Denique loco iam aliquatenus dilatato,

coepit ille vir Dei in suscipiendis hospitibus liberalis existere, & eis

quantamcumque poterat munificentiam exhibere, sed praesertim his in quibus habitus religionis maiorem videbatur praetendere specioni virtutis Quadam autem die cum quosdam ex Cisterciensi ordine susce pisset, sorte non habuit quid susceptis apponeret. Ad emendum molusces mitti praecipit, sed cum nullos prorsus inueniisset emendos, qui

uerat missus redit. Dumque in reditu pertransit Icaunam,piscem non modicum subito nauiculae applicari, conspicit: moxque eum tanquam

missum celitus manu capit. Sic seruo Dei non defuit unde hospitem, immo Christum in hospite pollet reficere, sic Deus liberalitatem animi deuoti,voto suo non pertulit defraudari. Anno H3s. praemonstra tensis ordo venit Dei locum. Anno II36 defunctus est sanctae memoriae Domnus Hugo Antilliodorensis Episcopus. Hic cum extrema qgritudine laboraret , sibique diem sentiret adesse nouissimum, fratres circumstantes circa horam nonam diei his verbis admonuit. Horas diei quae seper sunt quas debemus Domino persoluamus, quoniam finitis horis statim requiescam. Cantauerunt igitur Domino, & hora Completorij completa completus est terminus Vitae eius, sicque ut ipse praeis

dixerat requiescens in Domino, in Ecclesia B. Germani ubi prius ab bas extiterat tumulatur. Huic in episcopatu successit alter Hugo Pon- Noe, rumriniaci primus abbas vir in sacra religione seruens &strenuus,& licet iuxta propositum ordinis sui mirae esset patientiae, in Ecclesiae tamen mi hostes districtus erat executor iusticiae. Hic in ea nocte qua in crastinum si ' a. Aeae est in Antistiodorensem Episcopum vidit in somnijs, quod mater ijssiua, sibi esset nuptiali foedere copulata. Qui cum in Senonensi Ecclesia

propter suspentionem Henrici metropolitani locum consecrationis non haberet, apud Ferretrias monasterium a Domno Gauseido Cai notensi Episcopo consecratus est. Florebat hoc tempore Theobaldus Comes Campaniae, pater orphanorum, & iudex Viduarum, coecorum Ocuatus, pes claudorum, in sustentandis pauperibus singulariter munificus, in extruendis coenobijs& erga religiosos quosque incomparabili largitate. Hic genuit Henricum Comitem, Theobaldum Comitem dc

167쪽

CARO NOLOGI A

S: p innum Comitem. V Villelmum primo Carnotensem electum de inde Senonensem Archiepiscopum, poti Remensem. Filias etiam pluia rimas habuit, quarum ultimam Adelam nomine Ludovicus rex piissi mus po4ea in uxorem accepit, ex qua filium Philippum nomine te nisiccestorem suscepit. Porro idem Theobaldus quanta fuerit elemosta iactua largitione profusus & religionis an ator re propagator eximiusi x lingua susscit explicari. Florebat de Guillelmus Ni uernensis Comes, iri uiticia & honestate insignis, cuius postmodum deuotio mira enia iit, dum de potenti principe seculi factus est in Catthusia humillimus pauper Cluisti. An. 1138 apud Antilliodorum clarus habebatur Iterius de quo iam supra secimus mentionem, vir quidem & si non multa li

re ratura prςditus,in aedificatione tamen adeo sermone profusus ut cunachis et set admirationi tam eloquendi copia quam gratiostate audien ad i. Hic vidcias locum quem reaedificandum susceperat, non tam sua industi ia, quam Domini gratia sub se & per se allidua capere incremen ra , coepit apud se pensare altius, seque reputare felicem, si conuentum ex prae monstratensi ordine Illuc adducere pol set, qui iugiter Deo inibi de ruiret. Quod ergo minus per se poterat, per alios implere parat. Adit & consulit venerandum Hugonem Episcopum, & Guillelmum

Ni uernensem Comitem nec non & Comitem Theobaldum, viros tam vita laudabiles quam in seculo prςpotentes. Horum concilio,& auxilii promissione munitus praemonstratum petijt,& a venerabili Hugone tunc praemonstrati abbate quod petebat obtinuit. Fratres itaq; ad Conauentum deliguntur, eisque Domnus Raine rus abbas prςficitur: prius praemonstrati prior ,& ex magna parte praemonstratensis ordinis institutor. Literaturae vero tantae tamq; prudens consilij, ut in toto praeis monstratensi ordine, vix eo posset potior inueniri: mira gratia prςpol lens in cunctis, nisi quod laborabat incommodo modicae surditatis. Venit igitur in locum designatum ipse cum fratribus, Anno Domini. li 39. Innocenti, Papae decimo. Ludovici iunioris regis Francorum post mortem patris sui tertio. Erat autem idem locus tenuis admodum & angustus. Amplificandi vero vix ulla spes erat, cum hi quorum pol selliones locum circumcingebant nullatenus acquiescerent, eas

aur vendere, aut pro aeque valentibus commutare. Cum itaque eos opprimeret , hinc loci angustia, hinc tenuitas facultatum,praefatus N1uernensis Comes, inter alia plura beneficia dedit eis terram ubi grangiam quae Capella dicitur, extruxerunt, ubi euam sorores per aliquantum temporis liabitarunt. Dedit quoque eis molendinum de stagno sed Mipsum postea itagnum adjacens molendino. Domnus pr. aeterea Hugo episcopus non modica spes eorum a iiij eo quod & ipse ordinem rectilet adduci , inter caetera beneficia perplura quae contulit, terram grangia: de bosculo emit eis de proprio. Denique considerans locum nimiae arctitudinis esse, non posse ordini suo congruas allatari vel ex tria officinas, maxime propter tenaciam circumiacentes possessiones

h bentium, inito consilio Ecclesiae Sanctae Mariae in Antis.iodorensi

suburbi

168쪽

suburbio sitam, eis cum suis appenditijs concessit habendam : cuius

Ecclesiae canonicis id proposivit Optionis, Ut aut inde recederent, aut superuenientium fratrum se ordini conformarent. Illuc ergo fratres adueniunt, ubi etiam multas tam loci quam rerum angustias pertulerunt. Denique cum ob secularium inquietudinem, in sinistram partem Ecclesiae disposuissent officinas transferre, rogauerunt quendam ibidem habitantem Canonicum ut pro domo sua susciperet aut comm lationem aut prςtium Qui cum omnimodis reniteretur, iusto Dei iudiacio mox grauiter infirmatur, de quinta die sequentis hebdomadae traditur sepultura: Sic obtinuerunt a mortuo, quod a uiuente non potuetant extorquere. Porro Domnus Ralnerus vir consili j sapienter ag bat in omnibus, suos & verbo instruens & exemplo praecedens: que etiam multiplex corporis infirmitas opprimebat , propter paupertatis incommodum, quod cistin caeteris in nullo sibi indulgentior sustinebat. . , Hoc tamen duplici incommodo paupertatis scilicet & infirmitatis frangi non poterat, ut pote quem exercitatio virtutis diutina, in sacra religione fundarat. Sane cum tot in eum diuinae gratiae confluxit Ieri dona, non potui sub modio latere lucerna. Siquidem Sanctus eum Bernardus tam regi quam principibus notum secerat & famosuin, utpote quam nouerat virum multae virtutis, discretionis eximiae & precipuae honustitas , qui etiam vallem profundam eisdem fratribus impetrauit a rege donati. Anno Domini II o, Senonis pr sente Rege Ludovico Episcoporum & Abbatum Religiosorum fit conuentus contra Petrum Abailardum, Hic ingenio subtilissimus , mirabilisq; philosophus, qui construxerat coenobium in territorio Trecassino in pra se μορυμ, to quodam ubi legere solitus fuerat: in quo sanctimoniales plurimas γ' Episcopali auctoritate congregavit,quod Paracletum nominauit. Quh Π ετ νε biis Lanctimonialib' Heloi flaira quondam uxorem suam religiosam fa,. Γ ση.minam,& literis tam hebraicis quam latinis adprime eruditam pr fecit U37 abbatissam. Quae vere ipsius amica magnam ei post mortem in assidui, s di precibus fidem conseruauit,corpusq; eius de loco ubi obierat transtulit

ad p taedictu coenobium. Anno II 44 Henricus Senonum archiepiseoia 'Popus hoc anno mortuus est, de voces auditae fuerunt media nocte, pri- eodem an .mum in Burgo S. Petri, postea in ciuitate. Porro Henrico in arcnie piscopatu succei sit Hugo praecentor. An. II 6 Domnus Minerus S. in Mariani primus Abbas quibusdam de causis Praemonstratum profe--H ctus , dum rediret apud Pruvinum aegritudinis lecto decubuit, ubi con-

Theobaldus Comes principum illustrissimus eum saepius visitauit, utpote quem sciebat virum sanctum & iustum, & sua visitationi dignis

simum. Post paucos autem dies, ingrauescente morbo beatum vitae finem ibi sortitus est, & in Xenodochio quodam pauperum ut ipse petie rat inter pauperes, paliper Christi sepultus est. Postnaodum vero eoaem Xenodochio in Abbatiam canonicorum quae nunc sancti Iacobi dicitur commutato, contigit eiusdem loci Ecclesiam ampliari, & intra Ecclesiae ambitum, eius includi lupulchrum, ubi nunc ut fertur multae

169쪽

languentibus curationes praestantur, quibus viri Dei meritum declaraiatur. Obijt autem pridie Cal. Marth expletis postquain abbas effectus est 6 annis & 3 mensibus&χo diebus , cui successit Bertoldus urbe .lonia oriundus vir vitae probabilis & praecipuae mansuetudinis r qui cum undecim mensibus praefuisset, obiit, eiq; Omertus successit. Peridem tempus in Alemaniae partibus habebatur admirabilis virgo qua

dam prouectae aetatis cui tantam gratiam Virtus diuina contulerat, ut

cum ipsa laica & illiterata esset, mirabiliter tamen ab hoc mundo raperetur frequentius, & In summis disceret non solum quod postea inimis diceret, sed potius quod satis mirabile est & inauditum, etiam scribendo latine dictaret, & dictando libros catholicae doctrinae confiseret. An. II 7 Guillelmus Niuernensis Comes relicto seculi principatu & omni honore calcato , Carthusiam perit, ibiq; digne Deo inhua

millima paupertate conuersans, infra annum conueritonis suae talicem Itiatoria rerminat cursum vitae. An. Io S. Malachias Hybernorum archiepis

Eanubiso conus ae Apostolicae sedis Iegatus Nonas Novembris apud Claram cinissilia j, uallem migrat ad dominum, loco quem praeelegerat, tempore & diecistis. orae quem prophetice designara homo prae cetieris sui temporis vita 8d vir a buci, ab tute apostolicus,&in faciendis signis arq; prodigijs, in diebus suis po γἀὸ nia tentiae singularis. An. IIII Dbihi Hugo Antisῆodorensis episicopus, rit

assium , moribus re scientia clarus, cui successit Alanus, Ripatorij . primus in jM M. abbas. Item Obijt nobilis & religiosus princeps, & pauperum patet dissHsim Comes Theobaldus, de hoc Comite quidam sie dixitua Misa Te , bonitas notum derit omnibus optime tonsili-nιῶ Nunc modo fama manens hoc operatur idem.

Liafri An riset S. Gibertu ex potenti milite seculi, humillimus miles Chri

an. nti. , elemosinarum,abstinentiae,paupertatis admirandus exemplis, apud mi' etiam scolam auermae VIcum migrauit ad dominum. Sepultus est autem in IVuliaristi monasterio non procul a praefato VicO, Vbi Praemonstratensium ordiis uiso nem p j laboris instantia ipso anno adduxerat, cuius magnitudinem tam .iaue meritorum, miraculorum magnitudo declarat. An. Irss. Papa Euge ruisi in iis mus S. Bernares In sancta conuersatione filius, ab hac luce, vel ab haeis I f. cia, magis caligine , migrauit ad lucem. Hic mirabilis vir iustitiae & pietati,

fiso. mis, amator dc cultor eximius, cuius merita in ipsa cui insigniter praefuit ut

iam . ,si be miraculis pluribus illustrata choruscant, postquem praefuit Anasta Moisa ι, sius. Eodem an O dilectus Domini Bernardus Claraeuallensis eoenobhiasis iis . primus abbas, eskorum quoqὸ ampi us quam Iso monasteriorum p .. --uia ter consummatis taliciter Vitae suκ diebus & annis eirciter ' expleti,an. ., H ,C L Septembris inter fit Orum manus obdormitat in Christo. &Mi.,a' iri ex illa sua Clarauasse ascendit in montem claritatis aeternae. Sepultus est suis a si ante altare beatissimκ Virginis matris, ipsoq; in tumulo pectori eius a, tigi. superposita est capsula reliquias continens B. Thadati apostoli, qua, eodem anno ab Ierosolima sibi missas sivo iusserat corpori superponi,

de ipso sequentes versus scripti sunt. RSunt clara allis , Ied claris I assibus Abiat

170쪽

Clarior , tis elarum nomen an orbe HALClarus auis, clarus meritu, tar clarus honore Claruit eloquio , rebPone ma I.

Clanis exuitia huritus ante Deum. . t

M. Hs . Anastasius papa moritur senex valde & plenus dierum, siκ- cellat ei Nicolaus, vir disertus , genere anglicus, primo abbas S Ruisi deinde albanensis episeopus & papa dicitur Adrianus. Hic Fredeticum imperiali diademate Romae coronauit: cuius quidem coronationi cum Romani resisterent a Theutonicis potenter reprelu sun . Hoc anno Ludovicus Francorum Rex filiam imperatoris Hispaniae sceminam morum honestate praecipuam accepit in coniugem apud Aurelianis H-bem, ibiq; nuptiis quam solemniter celebratis, ab Hugone Senonenas archiepiscopo uncta est , in reginam. Quod Sanson Remeaess aris chiepiscopus aegre tulit, dicens, sui esse iuris ubicunq, consecrandi fuserint reges Francorum & reginae eos , se consecrari debere: cum hoc nec approbet ratio , nec suffragetur exemplum. Quodquidem Iuci Carnorensis, decretorum ac legum peritiuimus, in epistolis suis tam Monibus astruit quam exemplis, dicens. Nullo unquam scripto ve, exemplo probari posse, Remensem archiepistopum , regem Franco

rum extra Belgicam prouinciam uritisse aut coronasse. M proinde cum eadem potestas ut . cuiusq; Metropolitani in metropoli tua, iniuriosum videtur si unus in proprium ius ambiat vendicare, quod mutitorum constat esse commune. An. ius dimisit ossiertus Abbatiammam expleris annis 3 Domnumq; Milonem haouit successorem M. II Ludovicus rex Senonensem Ecclesiam libertate donauit a malis& pessimis exactionibus quibus Senonica sedes, moriente Archiepiscopo solet fatigari de opprimi. Elisabeth sanctimonialis vidit visiones multas de gloria undecim milium virginum. An. II19. Adrianus papa obiit, quo mortuo facta est in Ecclesia Romana magna turbatio, Carisdinales namq; ab inuicem diuisi. duos sibi eontifices elςgerunt, R landum cancellarium qui papa Alexander dictus, & Octavianum graui schismate Ecclesiam distumpentes: unde proceres regionum turbat. quidam uni, quidam vero alteri adhaeserunt. Imperator siquidem Romanus cum suis episcoeis Octauiano, qui , sibi fauentibus papa Victor acclamatus est, cellit.Rex vero Francorum Ludovicus, & Rex

Anglorum Henricus, cum luis Episcopis Alexandrum in patrem δρdominum susceperunt. Anno rigo. In Ecclesia S. Petri viui inuentalunt corpora sanctorum Christi discipulorum ac martyrum Potenti ni atq; Altini sub maiori altari a venerabili Hugone Senonens AN chiepiscopo in larchosagis intrinsecus plumbeis, extrinsecus ligneis ιZaequidem ibidem diu latuerant, sed a nullo fratrum in eadem Ecclea Domino seruientium stlinantur. Praefatus autem pontifex de tanta reuelatione cum multis clericorum suorum laetificatus Domino grates

reddidit, & tantorum martyrum corpora absq; vlla diminutione in

SEARCH

MENU NAVIGATION