Chronologia seriem temporum, et historiam rerum in orbe gestarum continens ab eius origine, usque ad annum à Christi ortu millesimum ducentesimum. Auctore anonymo, sed coenobij S. Mariani apud Altissiodorum, regulae Praemonstratensis monacho. Adiecta

발행: 1608년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

bori; vel scribentium manus imperita deprauat. Enimuero pensantes, quia mira ἀφ in his sit & parua profecto utilitas, & inextricabilis dissicultas, arbicrepatia in trati sumus nequaquam nimis inde curandum, sicubi forte occurritannonia af dit Ionantia numerorum. Nec solum in numeris, sed in rerum quoque Egnatione. gestarum assignatione aduertimus plerumq; Chronographos discre-' pare.Si quae proinde istic discrepantia reperiatur, non imprudentiae deputetur, Neque enim potuimus facere fonti dissimilem riuulum e fonte manantem ,nec scrib ere, nisi quae scripta, Scriptores pristini re, liquere. Eapropter rogamus , ne quis arguat, improbet ista, donec prius diligenter inspexerit, unde sunt derivata, Sic enim perpendere poterit quod non nostra indiscretione facta sunt acida, sed de aliorum scriptis syncere transfusa, saepe quidem ad verbum. semper autem ad senium. De Orosio quidem , Gennadio, Cals odoro , Hugone Floris cense alijsque diuersis,nonnulix interdum excipere & tuis ea locis cu-

Senonens rauimus adaptare. Senonenses praeterea Archipraesules notauimus,sed

cr minus quidem ordinare,quia eorum gesta minime potuimus inuenire, praesian, A ntilliodorensium quoque Praesulum , in quorum praesulatu constituti

flaμι ηο- sumus, tempora distinguendo texuimus, & si foriani minus congrue, a paucιι tamen prout ex eorum gestis potuimus coniectare. Quaedam etiam i evfectituri terseruimus ad locum nostrum S. videliceti Mariani Ecclesiam proprie spectantia. Monemus proinde transcriptorem, minus utilia prin et mittere, minus dicta supplere, minus congrue posita, congruentius ordinare. Sciat autem qui legerit, sore perutile, studere talibus,Msire . talia lectitare: Hic nempe describitur , qualiter ab initio usque nunc. auid anteo mundus fluxerit, vel florens prouectibus, vel pressuris attritus, qu suam nas' liter res mutatae, transsata resna , Regnorum gloriae ad nihilum deuo sis accide, tutae: Quomodo demque post aduentum Christi, Cristianuasereuerit,ria , Le est corruerit impietas,pietas triumpharit . liquet sane quia ex tali,taliumq; simper pue. conspectu,& despectus presentium, & respectus oritur futurorum,ia esse. Cic. propterea scriptum est ἰMemento dierum antiquorum di cogita se Pisil. 4. nerationes singulas.

22쪽

N primordio temporis ante omnem diem , DEVs pater ex verbo & per verbum suum.

l secit ex nihilo rerum omnium materiam,quami postea per sex dies, varias formans de distin- guens in species, tribus primis diebus eam disis posuit, tribus sequentibus ornauit. Primo Itali die fecit Deus lucem in modum nubis lucidat,

quae vice Solis ortu suo diem faceret, Occasu vero noctem induceret. Secundo die fecit firmamentum Ideli coequm, quod aquas superiores inferiorest diuideret. Tertio die congregavit Deus aquas, quae erant subter firmamentum in locum unum, & apparuit arida idest terra, omnisque generis vestita est lignis, & fructibus foecundata- Coelo igitur sursum expanso, aere serenat , aquis congregatis in unum, terra reuelata , diiposita sunt quatuor elementa, sequitur qualiter sunt ornata. Quarto dicis it Deus luminaria magna Solem & Lunam de stellas, quae coelum ornent,rerram illuminent, temporaque distinguant. minto die fecit pistes& volucres, utraque de aquis, ut aquas piscibus, aerem ornaretivol cribus. Sexto die fecit iumenta, reptilia, bestias ad ornandum faciem terrae. Nouissiime in consummationem omnium plasmavit hominem

de limo terrae, cui & dedit spiritum,ad imaginem, in immortalitate &intelligentia rationis: ad similirudinem ,in iustitia & sanctitate veritatis.De loco autem plasmationis , eum in paradisum trastulit voluptatis , qui locus est in Oriente inaestimabili amoenitate graciisimus, maris& terrae tractu a communi habitatione remotus, tantaque celsitudinei r eminens, Vt usq; ad lunarem globum attingat, unde & aquae diuuij non potuerunt illuc ascendere. Hic ergo posvit Deus hominem. constituitque eum Dominum domus suae, & principem omnis possessionis suae , ut cunctis praeesset, numq; subiectim msi illi soli qui sibi omnia subiecisset. Sed ne minor eisset scelicitas,si consorte careret, fecit ei adiutorium simile sibi, quibus & legem proposuit, quam diabolo persuadente treansgressi, proh dolori de in dili delicijs sunt exclus. . Electus itaque Adam cum coniuge habitatran terra de qua surriptus inerat, ubi postmodum a Cain occisus est Abel iustus, ubi etiam nunc sta est urbs Damascus.Porro Adam genuit plures filios & filias, sed nos caeteris omittis Seth tantum assumimus per quem nostrae reparationis linea usque ad Christum deducta est. Siquidem nostri est propositi non itam historiam texere, quam temporum seriem assignare , licet plerumque sic ordinemus ut & histotiae, assignationem temporum,&assignationi temporum historiam annectamus. Adam igitur 13o. annorum genuit Seth. Sciendum autem qiua Vbiliebraica vetitas habet i3o, Septuaginta interpretes ponunt a . quibus

23쪽

conseivit Iosephus, consentit Methodius. Hic Methodius, olim taciae. possea Tyri Epistopus nitidi compositiq; sermoenis scripsit de resurre- ctione opus egregium contra Origenem, in Genesin quoq; & Cantica Canticorum commentarios multaque alia, ad extremum novissimaepctsecutionis, siue ut alis affirmant sub Decio & Valeriano in chalcide Graeciae martyrio coronatus est, qui dum tenerctur m carcere , de mundi principio, plura Domino reuelante aperuit. Porro Soli virtuti studuit & cum esset vir egregius, imitatores sui filios dereliquit, ex huius namq; prosapia, Ciuitas Dei creuit, cuius filios scriptura vocat filios Dei, eo quod Deum colerent, intenderenti' virtuti, Qui cum

boni fuissent, ut Iosephus refert, iri terra sine aliqua vexatione viventes,s icis3 me commorati sunt, nihilq; cis usque ad vitae exta mum . crvdcle prouenit, Disciplinam rerum coelestium & ornatum earum ij primitus ii uenerunt. Iubal autem eorum consanguineus existens, musicam coluit, & psalterium citharamque laudauit. Scientcs aulcm ab Adam esse praedictum duas exterminationes rerum este venturas, alteram per istacm, dc alteram per inundationem s ne artes, suo inuentasi studio deleret obliuio, eas in duabus columnis, altera lapidea, alicra lateritia conscripserunt, vi si lateritia exterminaretur ab imbribus, lapidea permanens,praeteret hominibus scripta agnoscere, quarum lapidea usque hodie fertur in Syri perinanere. Seth IOI. an. genuit Enos, Enos autem vixit Vo. an. & genuit inan. Cainam vero TO. an. genuit Malaleel, Malaleel Q. an. Iared. Iared I62. an. genuit Hcnoch. Henoch 61.an. genuit Mathusilem hic diutius caeteris vivens complerat mille annos minus 3o. in die quamoi tuus est. Henoch vero post ortum Mathusalem 3oo..complens annos, ambulauit cum Deo & non comparuit, quia lusit eum Dominus, mortem tamen distulit non eu sit, hic etiam nonnulla scripsiti unde ait Iudas apostolus .ethophetauit

autem de his septiinus ab Adam Enoch dicens Ecce venit Dominus in Sanctis millibus suis secere iudicium contra Omnes & argu cre omnes impios Liquide namque claret ab ipso primo homine exordium liteis rarum coepis Ic, qui diutius vixit, quando fili j ac nepotes sui in studio capientiae teruebant, unde etiam filii Seth cum Iubal eo tum consen-guineo, in columnis ea quae sapienter de disciplina cadestium rerum adinvenerant cum reliqua 1 tibus conscripserunt ut dictum est. Sane, ijdem filii Seth in 7. ge ationibus permanserunt, Deum Iudicant Dominum omnium, & virtuti istudentes, Deinde tempore procedente de paternis solemnitatibus, secundum scripta Iosepni, ad mala . progressi sunt, neque legitimos honores, Deo vlterius praebentes, neque circa homines iustitiam facientes, sed zelum quem prius habuerant pro virtute, in duplam malitiam porea quae gerebant, postea demonstrabant, ob hoc itaque contra se Deum irritaverunt: Videntes namq;

filias hominum quod pulchrae essent, hoc est quae de stirpe Caini deliacenderant, eas sibi in coniugium assumpserunt, cum quibus ad voluptatem suam expleudam coeuntibus mala multiplicata Qui in terra Sc

24쪽

Gigantum natio propagata. Fuerunt autem Gigantes tam animorum quam corporum immanitate praeualidi, potentesque viribus, sed-oribus inconiati.Mathusalem I87. an. genuit Lamech. Lamech I82. an. genuit Noe. Sub hoc tempore tantae super terram iniquitates excrpuerant, ut nullum genus flagi ij atq; facinoris homines praeterirent, unde praeter domum Noe , nullus inuentus est Domino placuisse. Quamobrem subsequenti tempore, omnis illa impiorum generatio. per inundationem diluuij meruit omnino deleri.

Noe No. an .genuit Sem , Cham, & Iaphet. Excrescentibus hominum malis per hos dies, praecepit Dominus Noe ut arcam construeret, in qua tam se quam suos diluuio inundante iuuaret. Noe ergo arcam

aedificare coemit, & Icio. ann. eam compleuit. Erat autem arcae longitudo No. cuDitorum, latitudo 1Ο. dc altitudo o. quos tradunt Do ctores cubitos fuisse geometricos , quorum unus complectitor sex humanos. Tradunt etiam arcam bicameratam & trieameratam, hoc est, s. mansio ilibus fuisse distinctam, quarum prima stercoribus recipiendis , 2. reponendis cibarijs, 3. immitibus animalibus, 4ia ritus, 3. hominibus auibusque communis erat. De cunctis Vero a Inti bus , quae mouebanmr super terram, introducta sunt de immundia bina de bina, de mundis vero septena & septena, quae non Noe capta introducebat, sed venientia Zc intrare volentia permittebat. Di nanamque virtute hoc famam est non humana. Ingressiis Mautem in arcam Noe de uxor eius eum filijs suis, de eorum uxoribus. Guditur

prima AEω continens fecundum Hebrvicam πι rem au. IN. fecundum γιν νγ . Interpretes 2 2.

N No igitur vitae Noe 6o . ruptis sontibus abyssi Sc apertis cataractis coeli, factum est uniuersale diluuium, de peri jt omnis caro. Pluit super terram o. diebus de noctibus, de eleuata area in sublime serebariir.& cxcreuit aqua stipet omnes montes altior cubitis II. ut aeris sordes ablueret,quousque aer operibus hominum ascendentibus, potuit inquinari. Post dies vero Iso. imminutae sunt aquae mense T. quo paulatim inchoauit latens Iurba parere. Arcavero postea residente in vertice montis Armeniae, egrestus est Noe ex ea Domino iubente, anno altero, mense a. die 27. mensis, quem locum. Egressorium Armeni vocant, ubi usque hodie arcae solutae reliquias prouincialas ostendunt. Vixit autem post diluuium Noe annis Io. dc mortuus est senex 'N. annorum. Si quis autem de diuturna vita virorum illius temporis admiretur, aussiat aetasipho rationem. Nullus ' eph. linquit) aAvitam modernam dc armorum breuitarem quibus nunc vi- 4 b Luimus, vitam comparans antiquorum , putet falsa, quae de illis sunt nruit.

d by Corale

25쪽

CHRO NOLOGI A

dicta, de eo quod nunc vita tanto non ducatur tempore, non caedat.

illos ad vitae illius longitudinem peruenisse. Illi namque cum essent religiosi Sc ab ipso Deo facti, cumque eis pabula os portuniora, ad

maius tempus existerent praeparata, tantorum annorum circulis rite

vivebant. Deinde propter virtutes & gloriosas utilitates quas iugiter perscrutabantur, Astrologiam & Geometriam, Deus cis ampliora via uendi spatia condona lit, quae numquam edi lcere potuis Icnt, nisi coo.

Viverent annos, per tot enim annorum curricula magnus annus impletur, & hoc maxime quidem ante diluuium , c Lm ellet mundus,&salute corporum viridis, Z opulcntia rerum pinguis. At vero post di. luuium aetas est hominis imminuta, eo quod aer sit corruptior, terra sterilior. vnde & homini camibus vesci conceditur, cum antea solis terrae fructibus pasceretur. Benedictis denique duobus filijs Noe, Sciti scilicet de Iaphet, atque Uno I. cham, in medio eorum maledicto, deinceps usque ad Abraham de iustoriam aliquoium,qui pie Dcum colerent commemo Iatione , silentium est. Verirniamen utrum ciuitas

piorum non fuerit, an latu tat, an potius permanielit in duobus Noe filiis, qui benedicti sunt,eprumq; posteris, Impia vero, in Cham qui maledictus est atque eius progenie , ubi etiam exortus est Gigas venator contra Dominum , non est diludicano facilis. Fortassis cnim squod profecto est credibilius & in si ijs duorum illorum iam tunc antequam Babylon coepisset institui, fuerunt contempto i es Dci, S in filijs Cham. cultores Dei. Vtrumque tamen hominum Fcnus, terris numquam de fuisse , credendum est. Sane ex his tribus filijs Noe , Scin, Cham & I phet, post diluuium disteminatae sunt gentes , de Iaphet 3o. de Cham

27. de Sem is. quae sunt 72 totidcmque linguae quae pcr terras esse coeperunt, quaeque crescendo prouincias de Insulas impleucrunt. Nemo auteni nobis succenseat, quod a proposito pii rumq; digredimur, vel repetentes, quae multo ante facta sunt, vel anticipantes quae multo post contigerunt, id enim interdum facere cogimur , ut rei ges ae veriatas apertius declaretur. His itaque decursis,generationis ordinem prosequamur. Sem, biennio post diluuium genuit Arphaxad, a quo Chaldaei. Arphaxad νs. an. genuit Selam,a quo Samaritae dc Indi. Sela 3 . an. genuit Heber,a quo Hcbrat Heber 3 .an .senuit Phaleg, qui interpretatur diuitio, dum enim esset labium unum hominibus, diuisum est iubhoc tepore in plures linguas. Deo siquide m iubente ut multiplicarentur fili j Noe, quidam cum essent ineruditi, dc ideo inobedientes, in cal

mitates incidcntes, tua grauit c r peccata senserunt,& inde ad maiorem superbiam progressi, cor silio Nimbrod, qui caeteris audacior oc elaetior extitit turrim aedifi are asgress sunt, quae secundum eorum insi-prentem cogitationem, c dum potiet pertingere. Mulcis ergo manibus fabricata, coctis lateribus, biiuni neque crescebat. Quod cernens Deus, confudit in eis soniam linguarum, ut nesciretur ab itero , quid

alter loqueretur, & se a stultitia sua filij Adam reuocati sun r. Vna itaq; lingua, in 7a. diuisam unguas constat, secundum numerum plinctium

26쪽

familiarum, qui tune in filijs Noe praefuisse creduntur unde M locus

ille ubi haec acta sunt, Babel dicitur I. confusio. Fertur autem haec turris in altitudine tria millia palluum habuisse paulatim de lato an angustum coarctata , ut pondus imminens, facilius a latioribus sustentaretur. De hac etiam turri, diuersisque vocibus hominum meminis & Sibylla, dicens. Cum omnes homines , unius vocis existerem, quidam turrim aedificauerunt excelsam, quasi ascensuri per eam ad coelum. Dij

vero ventos emittentes, Euerterunt eam, & vocem propriam unicuique partiti sunt. Igitur Nimbrod, filius Chus, nepos Noe cuius iam

meminimus poteris esse coepit in terra, & erat robustus venator coram Domino , intelligitur contra Dominum iste se erexisse,quod significatur eo nomine, quo dicitur venator, quasi animarum deceptor , hominumq; oppretior, quos a cultu Dei abstrahebat, & ignem adorare cogebat. Fuit autem principium regni eius Babylon & Aracha &Archat & Kalanne in terra Sennaar-Aracha autem Edessae ciuitas Archat quae nunc dicitur Nili bis. Κalanne vero, nomine verso a Seleuco Rege

dicta essi Seleucia Hic Nimbrod, assumpsit Tyrannidem in populis prior, regnauitq; in Babylone. Scripsit Astrologiam de Geometriam ut Syri tradunt &dimensiones orbis. Heber vero silerius nominatus reperitur placitis Ie Deo, quia non cum filijs superbiae conspirauerat, ad aedificandam turrim, & ideo in domo eius, immuni reddita a poena confusorum, prisca permansit lingua, quae p rius humana, quia omnibus erat communis, postea vero ab eius nomine dicta onebraea, ad distinctionem caeterarum , quae per successiones, peruenit ad Abraham, ac sic per Patriarchas qui ex stirpe Abraham sunt propagari,prosita est in populum Dei, de quibus secundum carnem , natus est Christus. Ucrum ut coepimus, generationes texamus. Phalech 3o. an .genuit

Rehu. Sub huius tempore Scytharum inchoat regnum. Sub hoc etiam Rehu, homines primum pro Dijs adorantur: Rehu D. an genuit Sa ruch. Sub hoc, regnum AEgyptiorum surrexit. Saruch N. an. genuit Nahor. Nahor 19. an. genuit Thare. Sub huius tempore, regnum Syrioniorum & Allyriorum exortum est. Ath vero dicunt si ib Saruch regnum Assyriorum coeptile, Belo apud eos primo regnante, Quod quidem verum. Nam quantum ad Regni exordium primus api id Allyrios regnauit Belu*, qua a tum vero ad regni ampliationem, Filius eius 'Ninus. Hic enim primus propagandae dominationis libid; ne, a mi ris extulit , cruentamq; vitam so. annis, per totam Asiam bellis egit. Sub hoc etiam tempore idola fabricari coliq; coeperet Idem hamoue

Ninus , ut sibi patrem mortuum quodammodo r prcsentaret tuentem .eius fici i ivllit imaginem,cui S diuinos honores exhibui t, edixitq; , ut quisquis ad eam reus confuseret, Venians obtineret. Sic timore pa- iriter ac fauore erricipis, idolatriae error inualuit: Sie Reius, ut Deus S subiectis nationibus coli coepit. I lic est Bel in Babylonia , Belzebulli in Acharon , ipse est & Baal, diuerus modis, secundum proprietatem linguae diuersarii geutium a sinsulis appillatus. Porro Ninus ut dictum Iosepb. bb. 1

27쪽

CHRO NOLOGIA

est primus intullit bella finitimis . rudes adhuc ad resistendum popu

i os,ad terminos usque Lybiae perdomuit. Principio namque imperium nationum ut refert Iustinus pines Reges erat, quos ad fastigiuin huius inmobό. i. meseratis, non ambitio popularis , sed spectata inter bonos moder . tio prouehebat, populi nullis legibus tenebantur, fines imperij tueri. maxis quam proferre mos erat, intra suam cuique patriam regnum finiebatur. Sta hunc veterem & quasi aestum gentibus morem, primus omnium Ninus Rex Assyriorum, noua imperi j cupiditate mutauit, e ceptam India, uniuersae sibi Alsat populos stibiugauit. Asiam vero dico. non illam partem quae huius Asiae una prouincia est, sed eam quae unia

uersaliter Α ta nuncupatur. Huius regni caput erat illa Babyloci impiaculitas, nouissime Zoroastrem Bactrianorum Regem, pugna Dppressiun interfecit, quem ferunt fuisse artis magicae repertorem, de quo stribit Aristoteles, quod vicies centum milia versuum ab ipso condita, indicus voluminum Illius declarentur. Hanc artem multapost secula, Democritus ampliauit, quando Ac Hippocrates in medicina effloruit. Sane praefati Nini Regis nouissimo tempore Thare an.7 .genu It AbI

ham. Expletur 1. AEMI continem sicundum Hebraicam Mntatem annos acta. secundum To. ero ιnterpretes Io F a.

NNo igitur ab orbe condito, sectiadmn NeFrai m veriam Is 8. secundum 7o. vero interpretes 3324. Abraui ille magnus pater multarum gentium natux est. Ab - , I huius natiuitate quadragesimus iubilaus secundum hebraeos computatur. Ninus Rex condidiζ ciuitatem Ninum in regiono Assyriorum , quam hebraei vocantN uem. Post hare ipse. dum deficientem a se, oppugnat urbem, Agittae ictu interhi, cui uxor stia Semiramis , in regnim successit, de qua innumerabilia narrantur. Haec virum animo , habitu filium gerens, auidos iam usu sanguinis p

pulos per εα annos cardibus gentium exercuit. Nec contenta terminis mulier, quos a viro suo, tunc solo bessatore inso. annis acquisitos

susceperat, AEthiopiam bello pressam, suo adiecit imperio: Incla quoisque bellum intulit, quo praeter illam dc Alexandrum magnum,nullas

intrauit.Tenens vero Niniuem a marito conditam, Babflonem etiam

quam Nimbrod Gigas ante fundauerat, ipsa instaurauit, eamq, muria cocto latere , atque interfuso bitumine compactis undique communiuit, & aggeres propter aquarum inundationem constraxit. Sin hae Abraham adolescit tu Chaldaea decimus a Noe, natione Chaldaeus. Hoc tempore apud Cretam regnauiti primus Crex indigena, a quo Creta dicta est,' quem aiunt unum Curetum fuim a quidus Iupiter absconditus est & nutritus.Semiramis cum multa flagitiose & facilio rose patrasset, tandem ob incestum. , a filio perempta est, sicque t gnum solus obtinuit. Abraham cum . esset annorum diuino dignus habetur alloquio, ea repromissione,quae ad eum facta est, & iubente ,

28쪽

Domino egressus de Haran, perrexit in terram Chanaam cum uxore

sua Sarai, quae & Iescha dicta est soror Loth, filia Haran intris Abra hae. Ab hoc anno repromissionis Dei, usque ad Movse in &egressum

gentis Hebraeorum ex AEgypto, supputantiar anni queo. quorum meminit Paulus ita dicens. Testamentum confirmarum a Deo quae post so. annos facta est lex, non irritum facit ad eualuandam promtisonem Porro Abraham cum 86. esset annorum ex ancilla Agar, genuit IC maelem, , quo Ismaelitarum gens, qui post Hagarent , deinde Saraceni dicti sunt. Per id tempus in confinio Arabiae & Palcstinae ciuitates s. fuere..Sodoma & Gomorrha, Adama Seboin & Segor. Sed Sestor ex

his parua, illae M amplae N magnae, quippe quibus &soli foecundiat,x stipererat, & Iordanis suuius per plana diffusus, augmenta ubertatis impendebat. Hme Vniuersiae regioni bonis male utenti, abundaniatia rerum, causa malorum fuit. Ex abundantia enim luxuria, ex luxuria foedae libidines adolevere: adeo Vt masculi, in masculos operantes turpitudinem , nec considerantes quidem loci conditiones & aetates proruerent ad libidinem. Itaq; iratus Deus, pluit super hanc terram linem& sulphur, totamq; regionem cum populis atque urbibus exussit ivni bus, post, aquis oppressit, ut nunc quoque appareat forma regionis sed inuematur regio cineris , mediamque conmallem , quam Iordanas imgauerat , nunc mare superfusum tegat, quod vulgo dieitur mare diaboli: dicitur etiam mare mortuum, ves mare solitudinis vel lacus Asphaltites r. bitumineus. Sic per quantitatem set plicii dualitas Sodomitici est ostensa peccati. Facta est urbium praedictarum tam horrenda subuerso anno vitae Abrahae m. Ipso anno apparuerat Do minuς Abrahae, praenumIans ei filium ex Sara coniuge nasciturum Anno Abrahae ro . nascitur ei filius Isaac ex libera, cui superi ixit Abraham aia. s. Huius patris nostri Abrahae meminit Berosus histo

riographus, ita dicens. Post diluuium decima generatione apud Chaldaeos fuit quidam vir iustus & magnus iii coelestibus rebus expertus

Hecat us etiam, librum de eo conficiens dereliquit. Nicolaus vero Da malcenus .hist. lib. sic ait Abrahamus regnauirin Damasco venies ad uena cum exercitu,de terra quasupra Babylonem dicitur Chaldaeorum Post non multu tempus,exurgens etiam de hac regione, cu populo suo terram quae tunc Chananaea, nunc vero Iudaea dicitur habitavi t.& hi

qui de illo erant progenΙti, multipliciter sint propagati. Huic primo omnium prophetarum, Vt Eusebius dicit, verbum Dei ,cum in Cur, apparuistet humana, Vocationem gentium pollicetur, quam in nostro tempt,rct, sermo Christi deduxit ad linem per euangelicam in omne, pr dicationem. Vnde&idem patriarcha primus praesumpsit pronunciare Deum creatorem Unum esse cunctorum. Erat autem in adti iratione Oinnnuri tanquam vir sapiens atque paratus, non solum ad in

telligenduin , sed eciam ad satisfaciendum & lovendum quaecum oue dicere nitereriar. Arithmeticam sane & quaede Astrologia sui AEi, voti s

. AEntis. D.

29쪽

caeteris meruit appellari. . ta

Sexagenario Iraac nascuntur fili j gemini, primus Esau qui de Edon, I quo gens Idumaeorum, Secundus Iacob qui postea Israel, o quo Ilia raelitae, qui nunc Iudaei. Hoc tempore regnum Argivorum sumpsit exordium Primus apud Argos Inachus regnauit, huius Inachi filia fuit Io, quam AEgyptii mutato nomine, Indem vocant Sc colunt, Quae ex Graecia veniens in . Egyptum, Agyptijs, viserunt, literas tradidit, alias Midem sacerdotibus, alias vero vulgm. Verniri alis scribunt ex Etlilapia in PEgyptum hanc venisse Reginam. Haec & inuenit ordei segetetn , unde S Cererem eam esse volunti post hunc Inachum Phoroneus eius filius & Nyobae, apud 2Asgos regumit qui primus leges iudi iaq; constituit. Quidam huius filiam Nyoben arbitrantur.

It Jacob i. aeta. sag anno Mesopotamiam veniens , apud Labam auunculum suam conuersatur, ubi post I. annos Liam dc Rachelem ducens uxores, plures ex eis filiquenerat. Orca id tempus Ogygius in Attica Eleusinam condidit, & alias plurimas ciuitares, quo regnante. apthidaeum Tritonidem virgo apparuit, quam Graeci Mineruam nuncupauerunt: Haec multorum inuentrix operum, tanto procliuius Dea est credita, quanto minus origo eius innotuit, quodςnim de capite Iouis, nata canitur, non historiae rebusque gestis est applicandum, sed fabulis poetarum. Hoc etiam tempore regnante praedicto Ogygio in Achaia,saeuum diluuium vastatione plurima totius paene prouinciae fuit In AEgypto quoque diluuium accidisse ferturi et I tranno a natiuitate Abrahae Hr. Ioseph nascitur, anno patris siti Iacob 9i. quo nato, lacob reuertitur ad terram natiuitatis sam Pori Ioseph, cum Is. ageret annum a fratribus venditus est, ductusque in AEgyptum addicitur seruatuci. Hoc tempore Telchines a Phoroneo rege victi, Rhodum condideTunt. Isaac Iso. ann. moritur mlinquens fi-I1tun IIcob an. uo. sepeliturque in hebron cum Abrahant in spelunca

soseph Deo miserante eductus de carcere an. aerat. suae o. constituitur secundus a Rege, super totam AEgyptum, ac per 8o. aunos ob tinet principatum. De hoc Pompeius historicus inter caetera sic ait. Minimus aetate inter fratres, Ioseph fuit, cuiu*:xxcellens ingenium, fratres vetui, interceptum, peregrinis mercatoribua vendiderunt,

quibus deportatus in AEgyptiam,cum vi magnificas ibi artes solerti in genio percoepisset, b P, Psi Regi percharus suis. i Nam Sc prodigiorum sagacissimus erat. Momniorum pqimus intelligentiam condidit nihilque ei diuini huminil iuris incognitum Udebatur, adeo ut etiam1

sterilitatem agrorutu, ante multos anuos praeuideru, perijssetq; omnis Agyptus fame, nisi monitu eius, Rex edicto seruui per multos annos . fruges iussistet: Tantaque experimenta et up is uiat , ut non ab homi--

ne, sed a Deo responsa dati viderentur. Fui. haec fames sub με ge AEgyrisorum diospolim, cui nomen erat ANUis. Huius. autem La i

30쪽

mis an. a. Iacob cum sua progenie introiuit in AEgyptum: qui cum in terrogaretur a Ptaraone, quorum annum ageret, respondit se elle annorum qo. Cumque imbi 17. annos complesset, benedictis filiis diem obiit prophetans de Christo & de vocatione gentium 147. aetat. suae anno: Cuius corpus Ioseph aromatibus condicit, & cum maximo honore sephliuit in hebron , cum Abraham &Isaac, ubi & Adam maximus conditus fuit,quem tamen tradunt, in Caluariae loco postea tuasse sepultum, ubi Sc Christus crucifixus est..His temporibus secundum quosdam Prometheus floruit, a quo homines factos commemoram:

Et revera cum sapiens esse , feritatem eorum & nimiam imperitiam,

ad humanitatem & scientiamtransfigurabat Huius quoque Promethei frater fuit Atlas, praecipuus Ast ologua quo Graeci Astrologiam se

accepisse dicunt,qui ob erudimoncm diseiplinae etiam eo tum iustinere dictus est. Euripides autem montem esse altissimum affirmat qui Atlas vocetur.Dicitur etiam eatempestate Triptolemum ventili in Graeciani& ampliasse agriculturam,unde ex tunc ccepit Graecia agriculturae operam dare & abundare segetibus. Ioseph.cum Ioci.& Io. esset annorum

moritur in AEgyto, cuius ossa ibidem in loculo sunt posita, donec egressi sunt filii Israel de AEgypto. Post mortem Ioseph, AEgyptiis seruierunt Hebraei an . t filiut

autem omnes anni, quos HebIari in AEgypto fecerunta s. qui ab eo tempore computantur, quo Iacob cum filiis suis illuc ingreisis est. Hoetempore Syrus suisse perhibetur indigena, , quo Syria nomen accepit. Moses anno seruitutis Hebraeorum 8. naicitur, quem genuit Amram de tribu Levi, cum esset annorum To. Hic mirae pulchritudinis &elegantiae fuit, adeo ut nemo tam seuerus essem, qui eius aspectui non haereret. Hic a filia Pharaonis adoptatus in filium & in aula regia edu catus , omni Philosophia AEgyptiorum instructus est.Cum autem adiit rus esset, accidit vigens AEthiopum incursaret AEgyptum: Tum ASD ptii Mosem, responsi, adiis accepto eaercituS ducem praeficiunt, eo quod tam fortitudine, quam peritia praepolleret. Moles itaque vini per Ethiopes eximprouiso irru et, per desertum ducit exercitum, Acthiopes praeuenit, eo Me opprimit, ac fugatos in Saba ciuitate con eludit. In cuius obsidione dum moratur, inspectins a filia Regi; AEthio pum adamatur , missisque nuntiis, ipia promissit quod cita talem ei traderet, si sibi nubere consentiret. Consensi Moses, nupsit S rediit. Hine est quod contra Mosem, pro uxore eius ADthiopissa iurgati sunt

Aaron & Maria. Post haec, accidit Vr Odium Pharaonis incurreret, ti. mensque fugit in terram Madiam, cum AO r. agcret annum , Qubni

apud se Iethro qui & Cincus vel Raguςl dictus L st manere fecir, eique filiam suam dedit in coniugem, ex qua M Oseb filios genuit, ibiq; anni,

M. moratus est. Per id ic us Cecrops segnabat in Atrica, a quo re gnum Atheniensium sumptu uxordium; sub hoc primum in arce oli

ua orta est,&ex Mineruae nomine quae Graece dicitur. Athenae

SEARCH

MENU NAVIGATION