장음표시 사용
201쪽
Inter se ditis cinctus, quodcun profunda Traxit auaratra , luxu yciore refudit. L. A mio sane r cedenti, simili fine decesserat Ra-odus nepos eius Caia thalaunensis Episcopus iuuenis quidem strenuus, sed sui sanctimoniam negligens ossicij, & vltra quam deceret vanitati luxus deditus, & actui seculari. His alijsq; exemplis quae superius liber iste commemorat, profecto liquet vix unquam eos bono fine concludi, qui cum honoribus Ecclesiasticis sublimentur, ipsa honorum ossicia negligunt, & Ecclesiasticorum effusione bonorum, fluidas mundi pompas ,& palpantes gloriolas aucupantur. His diebus tota Aquitania, graui feruescit dissidio, graui depopulatione Vastatur. Nam proceres Aquitani quibuidam iniuriis lacessiti, a Ioanne rege Angliae cui tenebantur, defecerant, de ad Philippum regem fidelitate pollicita sese contulerant. Arturus quoque adolescens minoris Britanniae comes Ioannis regis ex fratre Gau- , Dido nepos, & ipse cum suis adhaerebat Philippo , dc obnixe contra patruum insurgebat. Graues perinde Variaeq; perturbationes & direptiones castrorum di urbium, Utrimq; fiunt. Turonis ciuitas cum castro illo nobili aedifici js diuitiisq; insigni, dc quod inlagnius est, B. Martini reliquijs decorato, quia in confinio partium utriusq; regis sita erat,nune ab his nunc ab illis pervaditur, expoliatur, incenditur ,& in solitudinem pene redigitur Andegauis Vrb S perampla opulentaq,, ab exerciatu Philippi regis fauentibus Vt fertur ciuibus occupatur. Arturus &Iroceres Aquitani, contra Ioannem regem potenter agunt. Cuius coortes quas rotario, vocant, cum quadam die viriliter debellassent, super recenti certamine fatigatos, improvise rex irruit, eosque superat captosque retentat. Quos tamen datis postmodum obsidibus relaxat Artaro retento, arctiusque recluso. Anno Domini Iao3. An delia cum castrum munitissimum & murorum ambitia, de Sequanae circumfluxu, Philippus rex subita irruptione obtinet & incendit, quod tamen postea reparat & communit. Castrum quoque vallis Rodolii praeualide circummunitum obsidet dc Oppugnat,& tandem expugnat . nec non de castrum quod dicitur rigidus pons, multimoda munitione firmatum obsidet, machinisque adhibitis &vrgentillimis coarctatum assultibus demum capit Sc obtinet. Proceres aquitani Philippo regi confoederati cohortes regis Angliae quos rotarios vocant, subita circumuentionea re restos debellant, & ex eis ut fertur pene ad duo milia, vel capiunt vel obtruncant, atque ita fit, ut qui s*pe diuque de regionibus prςdas abegerant, darentur in praedam, eorumque prςdatio fieret victoribus copiosa ditario. Ioannes rex Angliae minorem Britanniam prςdis incendi js c dibusque deuastat. Ipso anno peregrini nostri post m ultas impeditiones quas in Venetia tulerant, initis quibusdam pactis cum Venetis Iaderam regis Hungariae urbem maritimam Venetis inimicam expetant, oblident, capiunt & cxcidunt. Inde Constantinopolim a de iant, obtinent, renouantque imperium & sublimant. Quod qualiter
gestum fuerit, breuiter explicemus. Cum de fastu imperi j fias uolua
202쪽
eorruisset Andronicus, eique successisset Turiae quem alij Isachium vocant, idem fratrem suum armis quidem strenuum sed iniquum in
tantum extulerat ut non minoris esse potentiae crederetur quam frater,
excepto quod carere videbatur coronae priuilegio, & solo nomine dignitatis. Hac ergo permotus inuidia, potentioribus regni sibi per m nera conciliatis, parricida nequissimus insurgit in fratrem & Domi num, ipsumque de imperio deiectum excςcat ac perpetuo carceri manacipat, tibique imperatoris nomen ignominiose usurpat: filium quoque eius Alexium iam in imperio sublimatum, pr cepit rac ari,sed ab hoc diuinitus inmunem seruatum, eripuit felix exilium. Is tandem liberatus a vinculis, & elapsus de Graeciae finibus, eo tempore quo peregrini nostri votivum iter aggressi sunt,quibusdam de nostris in Italia veniens in occursum apparuit. Inde ad sororem suam & sororium suum Philip pum, Hem ici Imperatoris fratrem in Alemanniam proficiscens,com- eten tes nuntios misit ad nostros in Venetia, qui patris & ipsius cauam omnium miseratione dignissimam, lachrymabiliter exponentes multis supplicationibus satagebant inflectere nostros ad condolena dum carceri patris,& exilio fili j, asserentes quod ipsis allisterent in hoe facto maiores imperij,& regis ciuitatis pars potior, Domini sui reditum suspiraret. Praeterea pollicentur qud si Dominus suus optatis successibus potiretur, liberaret eos a debitis O. milium marcharum argenti, quibus adhuc Venetis tenebantur & praecia nauium restitueret, ortientalem quoque Ecclesiam,romanae Ecclesiae, tanquam membra capiti subderet & vniret, & ad subuentionem terra: sanctae totius imperii viis res exereret, & sumptus de suo, exercitui procuraret. Attendentes igiatur nostri causam iustissimam, & quia inter ipsos plurimi laborantes inopia, terrae anctae gravamen essent potius illaturi, quam allaturi subsidium, pondent nuntiis quod exorant. Vocato perinde & adducto apud Iadaram adolescente iamdicto, & super sponsionibus exoluendis, datis & acceptis inuicem sacramentis nostri cum Venetis iter eorum domino prosperante,aura fauente nauigant, di in breui applicant quo tendebant viaelicet 6. Cal. Iuliij, nullo tamen prout crediderant consilio vel auxilio ab incolis terrae,clam vel palam inuento. Sed nec adu niunt improuisi. Ille namque impius proditor & tyrannus . non solum ex imperii finibus sed ex remotis partibus gentes aggregauerat innua meras cum quibus obseruans littora, parat obsistere ne nostrorum stolus possit littoribus applicate. Ex una parte ciuitas munitior maior &populo sior quam ulla in orbe sit apparebat, ex altera vero armatorum equitum & peditum multitudo aderat infinita. Neutrius dum partis viribus impedιti nostri & Veneti per medios fluctus strictioris maris quod Bolsorus vel brachium S Georgij dicitur intrepide nauigant &turrim quae Galatas vocatur expugnant rumpuntque cathenam , qua fit accessus ad portum ,& littoribus occupatis terram circumiacentem vi capiunt, Graecis refugientibus & se se recipientibus intra urbem. Dis ponunt praeterea, terra marique urbem obsidione vallare. Sexto igitur
de barduini in Galbea historiabus
203쪽
Iulii,adaptatis machinis & bellicis instrumentis, per terram nostri,per mare Veneti moenibus urbis appropiant,& urgentissimos dant aliatusFam ι exis frequenti & vario interueniente conflicta, nostraque paucitate contra ιrema in eorum multitudinem semper obtinente victoriam. Ingruit eis interea annona dis victualium tanta penuria, quod equorum suorum carnibus urgentestisαι. inedia vesci compulsi sunt, Sc nisi coelitus adiuti fuissent, obsidionem
intra i s. dies protelare nulla ratione Valerent. Porro die obsidionis 8 Veneti violenter in urbem irrmant, ignemque apponunt,& paricin urbis non modicam incendio grassante deuastant. Nostri quoque partem muri ruperant sed non irruperant, cam ecce ille incubator imperii suas Oranni ordinat acies, de ad dimicandum contra nostros in campum egredi fuga. tur habens secum 6o. milia equitum & infinitam multitudinem pedi tum armatorum, e conrra nostri licet illorum respectu paucissi ini, nam vix plus quam duo milia tunc temporis erant, ad pugnandum parati, quadam tamen diuinitus inspirata sccutitate confisi, dum ardentibus animis prς stolantur congre itum, re iam Viri que acies quantum arcus iaceret appropinquassent ad pugnam,tyrannus cum suis, tantam nostrorum admiratus audaciam,diuinitus pauefactus illico refugit, & in tra moenia se recludit. Ea nocte sine uxore & liberis, clam cum'paucis aufugit. Quo comperto Graeci proceres in palatio congregantur, Maccensis luminaribus copiosis,adolescentis exulis solemnis electio cele bratur Mane facto die obsidionis nono, I1. Cal. augusti ciuitas apertiatur, prodit in castra inermis Marcorum procerum multitudo, suumque cum gaudio quaerit electum, restitutam ciuitati asserit liberratem,& reis
gredienti filio ad fasces imperii cum inestimabili laetitia subleuatum de
carcere , caput patris Turi ac quondam imperatoris ostendunt. Prae ordimatis igitur que necessaria videbantur, ad Ecclesiam ob Sanctae Sapientiae quae Christus est,cum solemni processione nouus imo perator deducitur atque ita tam in Ecclesia patriarchali, quam in imperiali palatio, imperiale sibi restituitur diadema cum plenitudine pol statis. His ita gestis pater & filius,grata cum nostris miscent colloquia, Hismisa flagitantque ut secum per hyemen demorentur. Quae promiterat fi . aeoluuntur lius accumulanter exoluit res Ituit praecia nauium, liberat nostros a de bitis Venetorum, victualia omnibus ministrat copiose, & sumptibus suis stolum prolongat in annum,ducenta milia marcharum argenti,nostri, 3e Venetis de imperiali munificentia dilargitur, Pacta prius inita
de subuentione terrae sanctae, & de Obedientia Romanae Ecclesiae exi-benda renouat de confirmat. Illud prς terea referendum est,quod Grtiacis referentibus fertur, quia cum Prius gentem nostram prae paucitate
despicerent, ubi ventum Est ad conflictum vix eorum audacior aulas
est se mouere, quia gentem Videbant niueam & maxime candidam notast a. siibuenientem genti, ideoque tantae multitudincs pauefactae, tantae cesserunt paucitati. Anno Domini no . a sine mensis Ianuarii, vs. que ad malum, per tres menses aut nullis aut rarissimis pluuiis terra insula est, cum a menses Ob hyemis Verisque confinium maxime esse
204쪽
soleant&pluuiosi et gelidi, eratq, contra Consuetum ordinem rem poris continua siccitas & calor qstiualis mensi martio , coelum cum sine ulla nubium densitate , multaq; sereniteate claresceret,visum est a parte Septentrionali nocturno tempore tanto rutilare rubore , ac si
penitus igne flammesceret & ampli is inum cςli s pactum occupans , quasi quiddam motabile discurere visebatur. Nec semes aut bis sed plutaries id accidille notatum est. Mense April. I6. Cal. Maij iuna cum horara. de sub noctis initio apperere ccepi ilet quasi tota hebescens soliti sui
goris radios non emisit, deinde toraliter in horrendam nigredinem aepostmodum versa est in ruborem , Sicq tota nocte perstitit eclypsis illa donec paulatim circa diei crepusculum lunae sua est claritas restituta. Petrus Altiisodorensis comes Dominica in ramis palmarum QR pectante clero & populo, dum ageretur processio,de iniurijs Altist odorensi episcopo irrogatis publice satisfacit. Siquidem anno praeterito idem comes quibusdam de causis, ab es piscoro anathematis vinculo innodatus, tam ipsum quam suos multistacessierat iniuriis, & affecerat pluribus nocumentis. Adeo deniq; contra episcopum incanduerat comitis furor , ut quia suis hominibus vetabatur cemetersi sepultura, in i psa domus epalis camera, recens defuncti corpusculum faceret in fossi,& matris ecclesiae clericos praeci prael ex urbe propelli, propulsorum tamen rebus de domibus non peruasi , sed indemniter conseruatis. Propter haec itaque aliaque commissa, tamdiu censura ecclesiastica perurgente districtus est, donec Senonensi Sc Bituricens archie pis satagentibus, episcopo satisisceret, illata damna plenarie resarci ret, cadauer infossum manibus suis effoderet, & essolum propriisque humeris deportatum cemeterio rursus infoderet, incederet quoque nudis pedibus, sola indutus linea, in facie omnium tunc ad processio nem solito frequentius confluentium. Sic igitur dei & ecclesiae ho nore seruato, tantoque excessu congrua satisfactione purgato, pax virinq; & gratia reformatur. Per hos dies Philippus rex castrum quod
Insulae andeliaci imminet in sublima trium,S tam litu loci quam muni mento fere inexpugnabile postquam illud diutina obsidione concluse rat, potenter expugnat Rothomagum deinde Urbem opulentam, potapulo tam valideque munitam expetit, obsidet & oppugnat, & in tantatum urgentibus coarctat alluitibus, donec ciues se dederent, & urbem in regis traderent potestatem. Sed de nobile illud castrum Vernulium a regibus francorum toties impugnatum, nec expugnatum, aliaque oppida quae hucusque restiterant, in deditionem recepta sunt, de re os tradita dirioni. Igitur rex tota potitus Normmania, septem Epis copa tibiis distributa, in coIpus eam regni redigit, post trecentos circiter annos, ex quo Carolus rex cognomento limplex , Rolloni duci, primo exducibus Normannorum baptizato, dictoq; Roberto, filiam suam dedit in comnem cum parte Franci' quam ex tunc obtinentes Normanni,Normaniam vocavere. His quoq; diebus tota Aquitania
cum urbe Pictauis , regi se subi j citato tota in breui ampliato corpore Carti facies
205쪽
tegni, quocimq, rex graditur scelices eum successiis, laetaq; auspieia
proseq uuntur. Eodem anno apud constantinopolim fit stupenda &prorsus insolita rerum mutatio , illudq; famosum orientale imperium de manu graecorum eripitur & in ditionem redigitur latinorum. Quod qualiter acciderit paucis est explicandum. Peregrini nostri eorumq; victores Veneti apud Constantinopolim hyemantes , dum tuta sibi omnia &quieta sperat ent , tum propter imperatoris promissa, tum propter immensa beneficia imperatori collata, rogat eos imperator ut
egrediantur ex urbe, ne inter eos& graecos dissidentia morum ii dis cordiae pareret incentivum. Rd preces igitur imperatoris de urbe ex eunt, dc ex aduerso ciuitatis interiacente portu castra constituunt. Et ecce imperator ex insperato animum auertit ab eis, vel de innata maia
licia, vel ram patris quam graecorum suggestione sed instus, pacta
quae cum patre & Patriarcha ac mole nobilum eis statuerat, destruere non veretur, & in omnibus promissis tot implicatur periurijs, quot se astrinxerat iuramentis. Ab eis Proinde desertus,parat damnis eos assii agere, tentat incendere classem, quae ipsum aduexerat & prouexerat ad eoronam. Sed ad nihilum deductus est hic conatus , nuntiantur ei sito piam caedes incendia & rapinae, pars siua succumbit per omnia, foris pugnae,intus timores, graeci namq quorum iam insensionern incurrerat aemulum ei imperatorem creant. Cumq; nulla spes ei restaret nisi ad nostros confugeret quendam Marculium nomine in quo prae caeteris co fidebat, tamquam sibi propinquo & a se prae caeteris eleuato, ad eos destinat ut exparte imperatoris & Lia, iuret se traditurum
eis imperiale palatium Blaquerna dictum , donec plena fieret impletio promissiorum. Accedit ad recipiendum palatium Bonifacius marchio, illudit Alexius marcitioni, & spretis obsidibus quos iam dederat, periurio periurium cumulat. Notie insecuta Marculius reddendi palatijsraecis reuelat arcana, asseritq; hoc facto urbi eripi libertatem, ac perhoe ad deiectionem Alexij eos animat & instigat. Huius itaq; proditionis merito, tertius in urbe attollitur imperator , qui mox in Dominum dormientem & rei nescium sacrilegas mittit manus, eumq; tetro recludit in carcere, Deinde Nicolaum qui apud S. Sophiam imperiales
infulas nouiter usurparat, graecis qui eum excaecauerant prodentibus, captum in carcerat. . Moritur interim Tursac Alexij pater,& accla mante clero graecorum,& populo, Vt nostri de terra tollantur in breui, praelia contra eos proditor iam dictus instaurat, urbem machinis Apropugnaculis munit. Cumque altus es Iet murus, latusque & validus, turres etiam habens amplissimas quinquagenorum circiter pedum spatio interiectas , super ipsas α super murum a parte maris quo nostrorum timebatur assultus turres erigit ligneas, trium aut quatuor sta tionum continentium multitudinem armatorum. Mangonesis & petatrit ijs hinc inde dispositis murus etiam ipse corcumcingitur inferiore muro, dupliciq, fossato. Interim terra marique Ostros impetit per fi diis , incubator inperij, sed sempera domino proteguntur, &hostiles impediuntur conatus. Nam praeter Ordinationem maiorum ad prae
206쪽
dam victualium procul exeuntibus nostris usque ad mille animas hominum pugnatorum, imperator occurit in multitudine graui, primoq; congressu dissipatur omnino, caesis captisque non paucis, sine damno nostrorum fuga ignominiosa consulens sibi,clipeum abi jcit, arma de ponit & nostris vexillum imperiale dimittit. Nobilemq; quam sibi praeferri faciebat iconem S. dei genitricis & honori, & nomini dedi Ima' Drieatam Iterato nostrorum nauigium flammis aggreditur intempestaeq; noctis silentio sexdecIm suas naues accensas velis In altum expansis,& nu In Mi inferius ad proram colligatis flante fortiter austro,nostras mittit in ira πιλ md ues, sed domino fauente cum multo labore nostrorum custodiuntur tara depi. indemnes, & ardentibus nauibus clauis infixis cathenis haerentibua m. nostrorum remigio trahuntur in pelagus. Igitur tyrannum nostri ter
restrem ad pugnam prouocant, & ponte atque amne transmisse qui eos separabat , graecis cuneis Ordinatis ante portam diu steterunt regiae ciuitatis, & palati j imperialis quod Blaquerna nuncupatur in nomine domini praecedente cruce vi uinca, parati ad praelium graecos e cipere si eis placuisset exire. Et quidem pro militiae exercitio, exeu tem quendam nobilem nostri pedites trucidarunt. Sic in castra reuersterra marique saepius prouocantur, sed domino fauente semper ac triumphaliter obtinent. Mittit deinde tyrannus ad eos fictae pacis legatos, postulat.& obtinet cum eis dulce colloquium cui cum dux ma gnanimus obiecisset, quia nulla pacis cum eo possit esse securitas, qui dominum suum carcere rectulisset, ille inter caetera, quae subintu- tulit obedientiam romanae ecclesiae & subuentionem terrae sanciae quam iuramento & scripto imperiali firmarat Alexius penitus refutauit. Nocte igitur insequenti dominum suum latenter suffocat in carceare, cum quo ipso die prandium sumpserat, inde &claua ferrea quam
tenebat in manu, latera morientis &costas inaudita crudelitate confringit , casuque vitam quam laqueo extorserat confingit ereptam, ac
imperiali sepultura concessa propalatum omnibus scelus funeris honore diis mulat, Sic nostris hyems tota perficitur , donec nauibus &scalis aptatis &instrumentis bellicis praeparatis , se& sua recipientes in navibus. s. Idus Aprilis i Feria 6 ante passionem domini unani, miter nauali praelio ciuitatem inuadunt, & ea die sine multo tamen sanguine tanta perpessi sunt, ut inimicis suis in opprobrium verterentur, quorum ea die pars fuit per cuncta superior, adeo ut tracta in terram graecis compellerentur sua bellica machinamenta relinquere,&infecto negotio, ad rippam redire cogerentur aduersiam. Conturbati ergo plui imum & conterriti sed deinde in domino roborari, definito consilio rursum restaurantur ad pugnam, & . die hoc est feria r. . 3post passionem domini stante borea, rursum applicatur ad muros scalis nauium turribus applicatis cum multo labore nostrorum permultum ne resistentibus graecis. Sed ex quo cominus gladios sensere nostrorum , cir Trere non dui belli anceps durauit euentus. Duae siquidem naues pariter erisivi in colligatae quae nostro sepii copos Suessionensem videlicet ac Trecen- radem ram
207쪽
in deserebant, quarum erant insignia Paradisus & peregrina, prim escalis suis, scala; turrium attigerunt & fortici auspicio peregrinos pro
Paradiso cetiantes hostibus admouerunt. Prima muros obtinent vexilla pontificum, nunti trisque coelestium secretorum prima de casso conceditur victoria. Irruentibus igitur nostris cedit Domino iubente inultitudo infinita perpaucis, & propugnacula relinquentibus graecis, nostri audacter militibus portas aperiunt, quCrum cum imperator qui non procul 1 muris in tentorijs stabat armatus conspicaretur in me . aQ,fistis sium,tatim tentoria dereliquit dc fugit, nostri caedibus occupantur, ci- is Francis uitas capitur populosa, recipiuntur in Palatiis imperialibus qui nostro.
expugna, rum enses effugiunt, multaque C de facta Sraecorum , nostri sese re tori colligunt advesperascente iam die,arma festi deponunt de assultu palatiorum in crastino tractaturi. Suos recolligit imperator,& crastinam hortatur ad pugnam, asserens quod nostros in potestate nunc habeat, intra murorum septa conclusos, sed nocte laetenter dat terga deuictos. Quo comperto graecorum plebs attonita, de substituendo imperatore pertractat. Et dum mane facto ad nominationem cuiusdam Constantini procedunt, pedites nostri non expectata deliberatione maiorum ad arma prosiliunt&terga dantibus Graecis, fortissima & munitissima palatia relinquuntur. Diripitur equorum innumera multitudo, auri, argenti, sericorum, praeciosarumq; Vestium atque gemmarum & omnium eorum que inter diuitias computantur, tam inestimabilis abundantia reperitur, quod tantum tota non videretur postidere latinitas. Et qui admodum pauca negauerant, cuncta nostris diuino iudicio reliquerunt, ut secure dicamus, quia maiora his mirabilia circa bellorum casus nulla unquam narratur historia, ut impleta manifesti; prophetia videatur in nostris quae dicit. Persequetur unus ex nobis, centum alienos, quia si inter singulos victoriam partiamur,quilibet ex nostris plures quam centum & obsedit & vicit. A Domino factum est istud Zc est mirabile in oculis nostris. Ordinatis igitur diligenter, quae di L.
ponenda rerum poscebat euentus, ad electionem imperato vis unam-miter ac deuote procedant ,& cum sex baronibuS Venetorum , venerabiles Episcopos, Suessionensem,Trecensem & Aconensem electum cum alijs tribus, imperatoris constituunt electores. Qui oratione praeis
missa ut decuit, dominica qua cantatur Misericordia domini in Baldui 3-umni num sandrensem comitem, aetate quidem iuuenem sed moribus ace pietate insignem ad culmen imperij eligunt, & sequenti dominica cum ei βης σd ingenti honore atque tripudio , diuinis laudibus clero ac populo accla-
πς μ mante, more etiam suo applaudentibus graecis imperiali corona insi tectiss. gniunt &sublimant. Universorum itaque inestimabilis erat laeticia, cum itauiderent mutationem dexterae excelsi, in transsarione & renouatione imperii, cum ad obedientim Romana: ecclesiae & succursum terrae sanctae , se se regia ciuitas deuouerer, que tam diu, tam Potenter aduersaria stetit, & contradixit utrique. Haec est quae spurcissimo gentilium ritu pro francica societate, sanguinibus alternis ebibitis, cum
208쪽
infidelibus ausa est saepius amicitias firmare serales, & eos mamilla diu
lactauit uberrima, & extulit in superbiam seculorum, arma, naues, victualia ministrando.Quid e con Irario fecerit peregrinis, magis edo. cere tussiciunt in omni latinorum gente exempla quam verba: pro ter quae & alias iniquitates innumeras, quae ipsum dominum ad nauseam prouocabant diuina iustitia nostrorum ministerio , eos digna ultionerieussir,deditque nostris terram bonorum omnium copia assi uentem,uctibns opulentam , specmsam spaciosiamque , & cui similem non continet orbis aere temperatam. Vrbe igitur sic obtenta munitaque, de uniuersis pro personarum varietate assiuenter instructis, ditatisque contendunt ad alia , dc ultra citraque circumiacentes occupant regiones. Morculsus usurpator imperij capitur, excaecatur, te ad Balduinum imperatorem adductus, de prominentissimo urbis loco, praecipitatus Obruitur ,& per urbem tractus discerpitur. Nostri dum per urbem discurrunt, palatia & Ecclesias spoliant, tam thesauris quam sancto--rum reliqui js, unde & plerique dum redeunt, vel sanctorum pignora, vel quaeque preciosa ad exteras deuehunt regiones. Constantinopoliat nae captionis fama, torum orientem circumuolans Chtistiani nomianis inimicos plurimum exterrebat. Sephadinus dominans in Damasco Babylonia & AEgipto adeo cum omnibus saracenis indCluit, ut malaisi sent occupatam esse Hierusalem a Christianis , quam Constantinopo lim , latinis,statimque inita treuga cum omnibus inimicis, ipse personaliter longe lateque discurrit, ut contra Christianos, conscederet niuersos de Ierosolymitana prouincia, tam peregrinis quam indigenis Constat itinopolitanas partes adeuntibus, remanet terra illa viris & viaribus pene penitus destituta. Patriarcha moritur regisque filio qui spe rabatiar successurus defuncto, rex quoque & regina diem claudunt extremum , vix aliquo remanente, qui temporaliter vel spiritualiter praeesset ac pro deflet praeter Templarios & Hospitalarios, quorum prosellio est pro tetrae custodia stare fideliter, sortiter propugnare. Tripolitanus comes & rex Armeniae pro principatu Antiocheno contendebant , guerra utrimque fetuente grauissima, diuque protracta. Antici chiae siquidem princeps filius principis Boa mundi adhuc iuuenis in freta ne sim versus, obierat. Comes perinde quia principis frater extiterat, de iure parentelae principatum videbatur exigere. Rex vero quia filiam suam princeps iam dictus habuerat in uxorem Sc haeredem ex ea genuerat, ius filiae & haeredis vendicabat quia successione legitima paternasoret haereditas ad relictum puerum deuoluenda. Antiocheni fauebant comiti, patriarcha regi, & ob hoc partibus sic diuisis, grauis utrimque conflictatio agebatur , urbs quoque Antiochena per aliquantum temporis 1 tege obsessa est. Armo Domini thos. noliti qui Constantin polim coeperant cum eis omnia hucusque sceliciter succellissent, nunc circa feriatos dies Paschae graui admodum infortunio sunt amicti. Rex enim Blacorum & Bulgarorum cum Cuinanis graecis & Turcis aduersus eos pugnantes Domino permittente vicerunt, maioribus in bello
209쪽
peremptis. Etenim cum de communi consilio exercitu tripartito , alij ad custodiam urbis captae deputati consisterent, alij sub Henrico im peratoris fratre circum quaque discurrerent, urbes & oppida nondum subacta subigriates vel iam iubacta ne rebellarent arcentes, imperator ipse cuin maioribus Andronopolim ob si bat,urbem munitam admodum & a Constantinopoli distantem quinque spatio die tarum. In hac ergo obsidione morantes, quadam die ab hostibus prouocatus Ludoia uicus comes Blesens salijque nobiles, dum cos inconsulte aggressi Ioniagius persequuntur, persequentes circuncludit numerositas hostium,de circumpositis insidiis exeuntium factaque miserabili strage nostrorum. imperator ipse capitur, nobiliumque quam plurimi perimuntur. Suo capite truncatus exercitus, ab obsidione recedens Constantinopolim tedit. Accrescit hinc hostibus fastus & nostris confusio. Accidunt hoe anno tempestates ais duae,& eer loca plurima profligant tam segetes quam vineta. Galterus Brenensis comes cum partem Apuliae plurimam occupat Iet, & laetis hucusque floruisset auspici js,1 Tibodo circumuentus insidiis capitur, vulneratur, nec multo post moritur. Anno Domini iis6. Adela regina Philippi regis Franciae mater, Parisius obit, Mad coenobium Pontiniacentie delata, sicut ipsa petierat, honorificam ibidem accipit sepulturam. Ioarines rex transseetat in Aquitaniam Minnumeras tecum copias transuehit ad Rochelam, Philippus rex & ipse eum multo apparatu concurrit, diuque in finibus illis exercitus viritimeonsistunt non longe ab inuicem constituti circumposita deuastantes , . nec tamen aliquando mutuos iniere conflictus, donec tandem exhaustis donarijs R infecto negotio, Io nnes inessicax redire compulsus est. Otho qui contra Philippum de imperio diu contenderat deficientibus a se partibus sola et fauente Colonia, intra Coloniam consistebar. Philippus Coloniam obsidet, ciuibus ad pugnam egressis sed potenter re- p .lsis, ira Othone fugato, Colonia recipitur a Philippo. Nostri apud Constantinopolim cum de Balduini imperatoris vel vita vel morte nulla fieret certitudo , Henricum fratrem eius iuuenem strenuissimum, ad culmen imperij prouehunt di coronant. Hugo Antii Giodorensis Epi. scopus Romam prosectus, ibidem obit. Hic extitit corde magnificus ingenio per icax, facundia copiosus, & ram in ecclesiasticis, quam in seculatibus sagax admodum & peritus. Episcopales reditus multimodis cumulauit augmentis. In cunctis sere Episcopalibus locis aedificia insignia, vel de nouo construxit, Vel diruta reparauit. Siquidem Vara cum castrum, murorum & turrium reparatione muniuit. Cum q; praedecesseres sui domum ibidem in quam honeste descenderent, propriam non haberem, domos geminas In modum palatiorum extruxit,
tam diffusias amplitudine quam opere sumptuosas. Cumque intra castri ambitum nullum existeret molendinum , fontis qui de ecclesia oritur cursum artificiali deductione retorsit, Ac intra follata domos praedictas cingentia de piscibus copiosa collegit. Inde molendinum ex uot cui nouus aquae discursus sincezet, & multis in locis per castrum
210쪽
deductus multorum v sbus deseruiret. Sed & apud Calbinaehum villam , locum de nouo instituit quem bellum reditum apellant, locum miro 3uia utique peramoenum nemore circumsito & molendinis & stagnis, viri- ordirum darijs quoque fructiferis & domibus spaciosis. Regennam honestiori- - emerbus aedifieijs insignivit. Haereticos quos Bulgaros vocant, vehementer fagetam. studuit inscctari, eiusque instantia actum est, ut plagique rebus suis exinanirentur , exterminarentur alii, alii cremarentur. Litterati scientia praeditus, amansque librorum , repetebat libenter cum sibi vacaret, ocia litterarum. Cumque ita strenuus in multis existeret, sibi tamen minus in alijs studuit, minus cauit. δε am in sibi subditos minus clemens extitit, eosque immodicis exactionibus aggravavit. Erat quippe in e Nonis pensis profusior, amans contubernia militum dc milIrarium actuum mares.solitus pompam plus prosequi , quam sacerdotali competeret grauitati. Et quia in suis negocijs plus pervicax & minus cuique cedens erat, vixque se ab aliquo vinci permittebat, plures , pluribus persecutiones sustinuit, quas tamen magnanimiter tolerans & finaliter praeia ualens saepius obdnebat. Terram sibi subditam, &si plerumque grauauerit , tamen ne gauaretur ab aliquo potenter defendit. Iudaeis Petro comite de urbe propulsis, Synagogam eorum in medio urbis sitam in ecclesiam commutauit , duoque inibi altaria stetum in honore S. Nicolai, alterum S. Anthonij consecrauit. Erga mauem domini
devotus extitit ipsiusque ecclesiam in urbe sitam studuit honorare, ip- ggrava ersoque satagente crevit eiusdem ecclesiae sabrica, decentiore dc altiore singulari structura, creuit canonicorum paucitas maiore numero, creuit redi- Hugonis inruum patuitas multiplici increment . nomiserat namq, quoq; quod irginem plura conferret, nis mors pr ueniens impedisset. Denique quibusdam des iam de causis a quibusdam impelirus,urgente negotio romam proficiscitur, 'eias. ubi cum venisset a Domino Papa veneranter exceptus, paulo post morbo corripitur & pluries pureq; confessias & p Nitens intra paucos dies m to, moritur, & in Lateranensi Ecclesia presente Domino Para&Cardi- mae in M.
nalibus cum multa honorificentia tumulatur. Per eosdem dies in vigilia ιενιηι Eea Sancti Nicolai mente Decembri contra naturam temporis hyemalis, ef con,
audita sunt tonitrua, fulgura micuerunt, quI sdam eriam in locis ditisi. fulminum ignibus aedificia sunt incensa. Subsecuta est aquarum tanta inundatio.ut velut abyssis evomentibus aquas, flumina suos alueos prae tergressa, camporum planicies Occuparent, absorberent sata, molen in mearum dina& aedificia pleraque.ibrucrent. Nemo aetatis huius erat, qui di- ingens duceret se vidisse tantae inundationis Illuuiem aliquando erupille. Anno Domini uo . Attiis odorensi Ecclesiae unanimi electione praefieitur Guillelmus decanus,aetate quidem iuuenis: sed morum se filo praematu- Gitit mutrus. Regalia tunc peruaserat regia clientela, exactionibus immodicis Visiosis, uniuersa diripiens, ea quoque confiscans quae Hugo Episcopus testam . Utisio mento legauerat ecclesijs largienda. Electus Itaq; pro re plendis zz- consteratur galibus, destinat ad regem nec impetrat. Post consecrationem vero
suam illico regem adit, & multo licer labore expensisque,obtinet apud
