Hieronymi Tartarotti Roboretani De episcopatu Sabionensi S. Cassiani martyris deque S. Inguenuini ejusdem urbis episcopi actis ad Antonium Roschmannum J.U.L. et Oenipontanae Bibliothecae custodem epistola

발행: 1750년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

ROBORET ANIDE EPISCOPATU SABIONENSI

S. CASSIANI MARTIRIS,

DEQUE S. INGENUINIEIusDEM URBIs EPISCOPI ACTIS,

AD ANTONIUM ROSCHMANNUM

I. U. L.

ET MNIPONTANAE BIBLIOTHECAE CusTODEM

VENETIIS, MDCCL.

5쪽

ANTONIO ROSCHMANNO I. U. L.

S. P. D.

I. I Risiti tandem , erudite Vir , quod

λ postremis litteris meis me facturum receperam. Tuas scilicet Conjecturas perlegi de Episcopatu Sabionensi S. Cassiani Martyris, quas pro humanitate tua ad me misisti . In iis multa offendi , quae patriis rebus illustrandis lucem afferant non exiguam, plura diligenter atque erudite collecta. quaedam etiam solide excogitata: sed, ut quod

sentio , tibi homini candidissimo ingenue

eloquar, fidemque meam liberem, qua illud spoponderam me facturum; magna eorum pars nimis longe petita, neque 1 uo loco posita aequis rerum aestimatoribus videri possit. Quaedam sunt etiam satis obvia ac per se nota, a quibus probandis supersedere utique poteras , ne scilicet chartis implendis studuisse libentius videreris. Praeterea quaestionis status non statim initio clare ac perspicue proponitur, nec quibus difficultatibus ea implicetur exponis, ex quo fit, ut praepostere eam pertractare cogaris, nulla methodi ratione adhibita , cujus ce-

6쪽

teroqui tanta in rebus dissicilioribus en dandis explicandisque vis est. ΙΙ. Quod ad summam disceptationis attinet , in qua omnem lapidem moVes, ut non modo Cassianum, set alios insuper ante Ingenuinum Sabionensi Ecclesiae Episcopos praefuisse evincas , parum te , immo nihil arbitror consecisse . Quid fieri , quid eo potuit , summa animi contentione perquiris : at in rebus ad Historiam pertinenti.

bus , non quid fieri potuerit , sed quid factum sit, perquirendum . Adsunt idonei testes, qui disertissime asserunt, Ingenuinum PRIMUM,Sabionensis Ecclesiae Praesulem fuisse, Moymus scilicet Mabillonianus a me laudatus in Distertatione De origine E classe Tridentinue h. xxv. pag. 46. quod perinde est, tum Cassianum, tum alios ab Ecclesia illa Episcopos amovere e tu tamen Cassianum ejusdem Episcopum esse potuisse contendis, atque ea ratione Sancti illius Martyris Sabionensem Episcopatum asser tum maxime tibi persuades . At quid hoc aliud est, quam, Argumentis relictis, Conjecturas sectari, & ubi Scientia haberi potest , Opinione contentum esse λ Critices Artis, Criticorumque omnium constans &firmillima regula est, ut Conjecturae Probationibus convellantur: tu contra Conjecturis & quidem infirmis, validissimas Proba-

7쪽

etiones oppugnare conaris . Certe si ita argumentari liceret , quidquid lubet , quidquid imaginatione:assequimur, adstrui nul-

dos negotio posser. Teltem a me allatum eXtraneum esse clamas spag. 39.) qui proinde Domesticis Catalogis minime sit praeserendus. Sed si anonymus est, cujus tumonomen, tum patria ignoratur, quo jure extraneus a te dicitur ἐPatriam indica, deinde extraneum voca. Advenam se ipsumiquidem appellat ad Aris- rem Episcopum scribens, sub cujus Arietis nomine Adalramum Archiepiscopum Salis-hurgensem latere, post Mabillonium opinatur Marcus Hansiri us Germaniae Sacrae Tomo ΙΙ. in Corollariis pag. 977. Num. 128. At posita hac doctorum virorum conjectura , neutiquam tamen inde inferri potest Anon um illum aut Ratisponensem eXempli gratia , aut Frisingensem , aut denique Sabionensem non suisse. Uerum sive extraneus , sive indigena sit , non natali solo , sed aetatis praerogativa aestimandus a nobis est, quippe qui Saeculo ΙX. ineunte floruerit, Quo nihil ut recte monet Antonius Pagius in Critica in Annales Baronii ad annum DCXXXVIII. Num. Q.) habemus antiquius de Episcopis Metropoli Sal burgens subditis. Qua fronte Domesticos Catalogos cum hoc Auctore committere audeS , qui A a recen-

8쪽

recentissime prolubitu conficti, vetustatem temere jactant , atque , ut tu ipse fateris pag. 32.) ex popularibus traditionibus non raro coalescunt ρ Quae quidem traditiones quam inficetae , quam sabulosae , quam a veteris Ecclesiae facie alienae sint, superva- canum est hoc loco disserere , quum satis perspicua res sit in Ecclesiastica Historia vel mediocriter eruditis. Cui veritas sapit, aegre admodum hoc tuo cibo palato satisfecerit, idem enim est ac inventis jam frugibus , glande nihilominus delectari. Non est hoc ditescere opibus , quibus nostra haec aetas

abundat, neque undique Conquirere monumenta , quibus patriae historiae tum sacrae, rum prolanae lux asseratur, in quo uno tu ipse in Epistola Nuncupatoria:tuarum Coniecturarum totum te esse testaris . Est potius in ipsa divitiarum affluentia paupertatem sponte eligere, & non modo nihil detegere, quo historia Ecclesiastica Teriolensis illustretur , verum etiam detectis jam vulgatisque monumentis pertinaciter uti nolle, & in tantaInostri saeculi luce, barbarorum temporum caliginem ac tenebras consectari.

Argumentum , quod ex Prudentia silentio eruitur, ut Cassianus ab Episcoporum albo e pungatur , ingeniose quidem totaiferme illa tua Dissertatione extenuas ἱ & quamquam

9쪽

M VII m

quam maximam ex eo vim argumentum iblud capiat, quod Martyrum, quos suis versibus celebrat Prudentius episcopalem dignitatem non tacuerit, ut exemplis Fructuosi,

Quirini , & Cypriani palam sit , indeque

recte inseratur, silentio eamdem non fuisse praeteriturum , si hoc itidem de Cassiano assirmari jure potuisset tamen quando auctoritas alens nulla contra te asterri posset, aliqua sorte verisimilitudine opinio tua niteretur : nunc quum argumentum , quod Anon'mus suppeditat, positivum sit, ut vo-Cant, frustra omnino es, dum totis viribus negativam probationem infirmare , atque elidere conaris. Pro auctoritate dumtaxat negante habere tu videris etiam Movmi

testimonium , dum s pag. ) ostensurum te esse promittis , illius Plentium nil tibi

obesse . Verum non silet Anon'us , sed eloquitur : non tacet, sed clamat, & diseratissimis ille quidem verbis docet, Ingenuinum PRΙΜ Μ fuisse Sabionensium Antiostitem. Omnem igitur Cassiano locum adimit ; hic enim , si Episcopus Sabionensis

fuit, ante Ingenuinum fuerit oportet. Quae quidem positiva auctoritas , si cum negante Prudentii conjungatur, adeo grave, aseo firmum, adeo invictum momentum contra sententiam tuam praebet , ut in hac materia , quae sola propemodum auctorum

10쪽

U VIII I

side nititur, logicae vero demonstrationis capax minime est, demonstrationis loco haberi possit. Illudi praeterea ex hujus Movmi testimonio evincitur , sonIes nempe. traditionum , & monumentorum Brixinensium , quae nunc supersunt, ad Saeculum IX. & X. non pertingere ; quod tu tamen spag. 89. citra haesitationem ullam statui posse arbitraris Si enim inde eruta essent, eaS Opti niones referrent , quae tum maxime vigebant, hoc est nullum Cassianum Sabionensem Episcopum agnoscerent, Ingenuinum vero primum illius Ecclesiae Antistitem cum an nymo laterentur . Ex quo merito inseras , Brixinensium hodiernas traditiones multo recentiores esse , & post Saeculum demum XI. enatas , temporibus scilicet fabularum 1eracissimis, quibus vetera, & ab hominum memoria longe remota , pro suo quisque modulo metiebatur, credulisque lectoribus, qui omnia sine ullo prorsus delestu amplecterentur, libere venditabat. III. Et sane quem testem Sabionensis Episcopatus Cassiani, tantopere a te propugnati , Bartholomaeo Tridentino antiquiorem ha-, ctenus tibi proferre licuit 8 Proser , si ha bes . Erubescis λ Erubescas potius , quod Scriptorem qui Saeculo XIII. floruit, a me primum adduetum, & refutatum ; non min

SEARCH

MENU NAVIGATION