M. Antonij Mureti Oratio mandatu S.P.Q.R. habita in reditu ad vrbem M. Antonij Columnæ post Turcas nauali proelio victos

발행: 1571년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

1쪽

HABITA. EST. IN. AEDE. SACRA. BEATAE MARIAE. UIRGINIS. QUAE. EST

2쪽

I vlla post hominum me

moriam parta uictoria est,

in qua & admirabilis se diuini numinis potentia ostenderit; & quid fortiumvirorum virtus, quid singularis ductorum prudentia valeat , cognitum ac declaratum sit: in hae certe, quam superioribus diebus imperatores ac mi-: lites nostri ex immanissimo ac taeterrimo Christiani nominis hoste retulerunt, ita haec omnia patefacta sunt, ut nunquam maioribus aut illustrioribus argumentis aut illustrata esse, aut in posterum illustrari posse videantur. Quare & immortali ac praepotenti Deo huius tanti boni,ut aliorum omnium auctori, gratiae, , quantas maximas animus noster capit, agendae sunt: sertissimis, acclarillimis viris, qui periculum a nobis omnibus vitae suae periculo depulerunt, qui ba baris in nos irruentibus iter corporibus suis occluserunt, qui pestem ac perniciem, quam illi nobis machinabantur, in ipsorum capita conuerterunt, qui illorum temeritatem consilio, furorem fortitudine, audaciam uirtute superarunt, noui atque inusitati honores pro noua ipsorum atque inusitata virtute tribuendi et Quod enim tantum actam singula-

re honoris genus reperiri aut excogitari potest, quod non & aliis, qui egregiam in hoc bello rei p. Christianae operam nauarunt,& tuae in primis M. ANTONI

cotvMNA virtuti rebusque gestis,& ab aliis christi A et nis

3쪽

nu populis, & praecipue a Populo Romano debea

ture Cuius uniuersi quod sit erga te studium, quae voluntas, neque tibi umqua aut 'dubium aut obscurum fuit: & tamen nuper apertissime cognoscere potuisti: cum, tuo in urbem ingressu, tantus ad te omnium aetatum atque ordinum concursus factus est, tanta essula omnis generis multitudo,ut ipsi septem colles, ipsa urabis moenia, si natura pateretur, sedibus suis relictis, obuiam tibi prodire cupere vidcrentur. Quacunque incesseras, ustis acclamationibus omnia personabat: omnes redundatem & foras erumpere gestientem laetitiam ore,oculi S, manibus indicabant , omnium in te uno figebatur ob tu tus: omnes te, non vi vn um ex principibus ciuitatis,sed ut firmissimam ac solidissima Romani nominis ac dignitatis columnam intuebantur: Caelum ipsum manifesto fauit honori tuo: cum quod, aliquot dies an rea, triste ac nubilum suerat, ingressiuro te, ita de repente nitere coepit, ut illa subita serenitas facile omnibus indicarit, honores qui tibi haberentur etiam caelestium iudicio comprobari. Nunc quoque, quanta hoc augustissimum templum frequentia hominum copleuerit vides: qui omnes eo animo huc comvenerunt,ut Christo IEs ictori& victoriarum dat ri,ut beatissimae virgini, ut ceteris caelitibus,quoru auxilio hanc victoriam sine ulla dubitatione acceptam ferre debemus, tum propter sui os ac fugatos hostes, tum propter te saluum ac sospitem in patria reductum, rite ac pie,ut debent,gratias agant. Beatum te M. Amtoni,propter cuius & abeuntis periculum,& redeuntis

tautem templa complentur. Meminimus omnes, superioribus

teti

4쪽

rioribus mensibus,te ad bellum prosecto, quae tota urbe fuerit trepidatio,quae sollicitudo,qui pauor . Qua uis enim & duces delecti erant tartissimi ac sapientiss. mi,& ex toto propemodum orbe Christiano flos ipse

nobilitatis conuenerat,& praecipua Italiae atque huius urbis ornamenta ac columina in exercitu versabantur; tamen eo magis metuebantur varii belloru &ancipites casus, quod si quid aut propter vim tempest

tum: aut propter hostilium copiarum magnitudine, aut quo alio euentu grauius accidi sieti nulla reliqua spes erat, ullum amplius aetate nostra talem exercitum posse denuo comparari. Vagabatur autem toto mari infinita quaedam latronum multitudo,nostro sanguine cruenta, nostris spoliis onusta: qui & sem per alias suopte ingenio feroces , & tum maxime propter recentes victorias spe atque animis inflati, tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserant,ut classem quidem nostram a se spiritu ipso difflatum iri, ea vero diciecta, quasi ianua quadam effracta ac revulsa, omnes sibi Christianorum portus,omnes insulas, omne oram maritimam apertam fore arbitrarentur. Augebat timorem nostru , quod anno superiori eas deus alien tae a nobis propter peccata nostra volu tatis suae significationes dederat, ut non iniuria trepidaremus, ne ille merito nobis i ratus, per hostes nominis sui a populo suo poenas repetere decreuisset. Sedo caeca hominum iudicia.o abstrusa& recondita dei consilia. o bo nitatem ac elementiam ipsius perpetuo praedicanda .

Vere dominus est qui vulnerat & medetur: percutit & Iob I- manus eius sanabunt i qui mortificat di vivificat et qui it si deducit

5쪽

Ps .ii et dedueit ad inferos&reducit Pro paterna sua misericordia, castigans castigauit nos i sed morti no tradidit nos. Respexit ad lacrimas,ad ieiunia, ad eleemosynas, ad preces ecclesiae suae: ad quae omnia Pius V. &nomine & re sanctissimus potisex, toto illo tempore,alios omnes & praecepto & exemplo suo incitabat. Em senex sanctillime & veteruillorum pontificu simillime, sceler u ultor, iustitiae cultor, ueteris disciplinae restitutor, cui, bono publico, his miseris ac turbuletis temporibus,ecclesiam suam gubernandam comisit de usi hic

est fructus lacrimarum atque obsecrationum tuarum et

tui fletus pepereruiit nobis hoc gaudium: tua quotidiana sacrificia hanc nobis a deo victoriam impetra. Psal, i I runt. Metis exultans, quod lacrimans seminasti. Te Eeso. idi nouo Moyse manus in caelum tollente, nouus hic Iosue superabat Amalechitas. Tu mentem in deo, nostri milites in barbarorum corporibus tela figebant. Confirmabant illorum dexteras preces tuae, & hostilium gladiorum cuspidem retundebant. Itaque quanto plus nobis dedit deus quam petebamus Nos timidi vota faciebamus, ut hostium elastis, cum, aduentare nostram, auditum esset, quam celerrime se ad suos reciperet: quo post tot editas strages, timuisse tamen, &expectare ausa noes e nostrorum impetum videretur. nam illud prope immodicum videbatur optare, ut &congrederentur,& se barbari, nostrorum uirtute cognita, in fugam darent. quod si ad efficiendam aliqua imaginem speciemque uictoriae,aliquot illorum naues de

prellae, aliquot captae, numerus aliquis captiuorum liberatus esset: abunde omnes no expectationi modo,

6쪽

sed optatis quoq; nostris satisfactu fore arbitrabamur.

Vt autem sine magna nostroru clade,amplius quadraginta hostium millia caederentur; ut decem & eo amoplius millia caperentur , ut cetum nonaginta quinque illorum triremes, aliaque complura nauigiorum genera in nostrorum potestate uenirent; ut plus quindecim captiuorum nostrorum millia liberarentur: ut ex tanta illoru multitudine uix unus perfidus pirata, & unus item saeuissimi praedonis Ariadent filius fuga elaber tur,qui ad superbas immanis illius tyrani aures acerbissimum minimeque ab ipso expectatu in tantae cladis

nuntium adferrent,quis unquam nostrum,non dicam sperare, sed propemodum optare ausus est Praecucurrit sortitudo uel ra spes nostras: quaeque nos ne seu, stra optaremus uerebamur, ea ut frustra hostis optaret,

admirabili dei beneficio & uestra singulari uirtute persectum est illud uero memorabile & animaduer- tendum,ncque fortuito accidisse, sed iustissimo dei iudicio effectum esse credendum esti quod qui duo ex illaimpura foedissimorum mancipiorum colluuit

maximas minas iactare, qui uni ex omnibus Christia, norum vires maxime despicere soliti erant: ut etiam

apud illum stolidum ac furentem dominum suum ausi es ient gloriari, se centum triremibus, quicquid usquam Christianorum esset, undique exterminaturos h potis imum, cum ad manus ventum est, ita subito perterrefacti sunt, ut mare ipsum angustum eis esse ad fugam videretur. O nonae Octobres,quam saustam ac felicem nobis posterisque nostris vestri memoriam reliquistis QEis non eorum, qui proclio non intersu

7쪽

runt,ut sibi liceret spectasse quae illo die gesta sunt, annum unum de consequentis vitae suae spatio, si fieri possci, ademptum velit 8 Solem ego ipsissim, ita uiuam, in tam pulchro spectaculo, ut Iosue olim Asuersus Ammorraeos pugnante, substituriam fuisse arbitrori nisi tanta suisset uincendi celeritas , ut qui nihil metuc bat, id uisum metuete uiderentur, imprius ad spera se rei, quam om nes hostes au t cae si, au t capti, a ut sugati essivi. Qii aenam igitur statue, qui arcus, quae columnae,quae trophea uobis excitari poterunt, uiri furtissimi, quae,non dico paria esse meritis uestris, sed e

rum partem adumbrare aliquam postim e qui futuri

sunt usque eo diserti ac copiosi iustoriarii scriptores, qui, cum ad Naupacteam uictoriam uelatum erit, non potius metuant, ne quid de illius magnitudine det rant, quam eam se uerbis exaequare posse confidant. Semper enim iustum minuendi metum faciunt ea, quae amplificandi spem sua magnitudine sustulerunt. Vos exultantem barbarorum audaciam compressistis: vos maria illis clausistis, nostris aperuistis: uos flamma atque ferrum, uos caedem, incendia, rapinas, libidine, a Christianorum uita, tectis fortunis, corporibus arcuistis. Vos a templis sacrilegia, ab oppidis direptionem,ab agris uastitatem depulistis: per uos cruenta ac tepefacta naaria illo rci sanguine redundarunt; per uos uicina litora illorum aut sauciorum aut morietium inconditis ululatibus persenarunt: uobis magistris didicit noster miles uincere,barbarus uincir uobis Christianorum alii uitam debent, alii libertatem, omnes securitate ui. Durum a teor, fuerat,au et, tam multa

Oppida

8쪽

oppida a nefariis latronibus capta, tam multa incensi, tam multas regiones vastatas, abducta in seruiti item tam multa hominum millia i sed si Christi potentia, si Christianorum sortitudo aliter apud barbaras gentes illustrari, quam post tot acceptas calamitates,' non poterat, prope est, ut exclamem , tantisiisse. Certe quidem ut uerni temporis clementia amoenitas minus hilararet animos nostros, nisi ea hiemis rigor & asperitas antecellisset: ita minus omnes huius victoriae iucunditatem ac dulcedinem sentiremus, nisi eam cum superiorum temporum tristitia&acerbitate compararemus. Neque vero eoS tantum, tui ex illo nobis omnibus salutari proelio, re bene gesta, incolumesareuerterunt, omnibus maximis honoribus debemus afficere: sed eorum quoque m

moriam grato animo amplissimisque laudibus prosequi, quos in illo conflictu sortiter dimicantes, non vi vis hostium perculinquam ille ipse pro quo pugnabant,sibi pigneratus es Christus. Qui si, ut credibile est, prius Christiano ritu expiati , ac culpis omnibus soluti, tunc vero in de una tantum intuentes,& in eo mente ac cogitatione defixi, vitam pro illius gloria proiecerunt, eodem illo temporis puncto angelorum legionibus stipatii, triumphantes in ca qium euolarunt. O vos beatissimos, qui sanguinem vestrum pro eo sudistis, qui prior ipse pro uobis suum Gogninem suderat: qui mortem naturae debita pro

uuae aucto te potissimum reddidistis. illi impii, quos

cum copeiacbarii, cum concid.stis, & mortem oppe B iterunt

9쪽

umirit cum ignominia,& mortui poenas nunc ad imseros luunt i uos uero& extremum spiritum victores cum gloria inuidistis, &, mortali conditione vitaein immortalitatem commutata, piorum estis aeternam sedem & locum consecuti. Beata vita, quae tali morte coiichisarest et beata mors, quae tali vitae principium dedit. no, Sed ut ad te M. Antoni mea iamr uertatur oratio, neque populus Romanus ignorat,' neque umquam ulla ignoratura est aut gens

aut aetas, huius immortalis gloriae multo tibi plus quam pro uirili parte deberi. Tu iam inde a principio, cum a sanctistimo Pontifice Pio Quincto huius

saluberrimae principum Christianorum toniuncti nis fundamenta iacerentur, ad eam rem ex ipsius sententia conficiendam, plurimum laboris , operae, auctoritatis contulisti. Tu cum classi Pontificiae sentino cum imperio praesectus esses, in Siciliam profectus, interea dum Io ANNES ADTRIus , non mea tantum ,

sed omni omnium praedicatione maior adolescens cuius in totam Christianoru classem summa erat auctoritas ac potestas, eodem perueniret, & milites taclassiarios studiosissime exercuisti:&, ut omnium rhrum ad maritimum bellum necessariarum copia sup peterer,perficisti. Tu, quoties de summa re deliber tum est eas sentenaias dixisti, quae summam prudentiam cum summa animi excelsitate coniunctam indicarent. Tu,cum offensiones quaedam interuenissent, quae rem in summum periculum adduxeranr, iratorum animis, sepientissime capto consilio, &graui atque

10쪽

atque accommodata ad tempus oratione mitigatis ac compositis, nascentis mali occasionem sustulisti. Tua cohortatione inflammati milites ad pugna exa serunt i tuum in ipsa pugna exemplum secuti,, omnia pro Christo pericula contempserunt. Perueuitac pessiatus est usque huc tuarum immortalitate dignarum vocum sonus: optimis auspiciis geri quaecunque pro Christiana religione gererentur: barbaricam audaciam cedentibus instare, instantibus cederer nostrorum & victoriae & morti immortalem gloria propositam essed; illo duce atque auspice, cuius brachia in cruce pandentis e gies, e summo regiae triremis emi

nens , nostros animaret, terreret hostes, de secundo

proelii exitu nemini esse dubitandum . Audiui, audivi ipse deseriissimo uiro, cuius eximia uirtus & saepe alias,&m hoc bello uel maxime spectata est, quique tuorum in hac expeditione consiliorum ac laborum particeps fuit, quam praeclarum tibi, quamque honorificu testimo mum tribuerit diuinus adolescens Ioannes Austrius: poilii die eius diei quo debellatum est: cum aperte praedicaret, tuti in hac sancta belli societate constanda praeter ceteros laborem ac studiu et in deliberando, prudentiam militudinem animi: in re gerenda, fortitudinem & alacritatem extitisse: to& committendi proelii cosualorem, & co m parara daevictoriae adiutorem sibi praecipuum fuisse. Quae

cum omnia magna & praeclara sint, multo tamen aere maiora,&praeclariora populus Romanus rape ctat . Properan C M. Antoni nostra omniti uota: quia

SEARCH

MENU NAVIGATION