장음표시 사용
2쪽
T SI plurimae, gravesque caussae me impulerint ut lucubrationem hanc meam Ingenuo veritatis inquirendae amore siu-
sceptam Tibi potissimum consecrarem,
3쪽
fortasse ego potero ne consilium hoc meum severioribus quibusdam, minus que peritis iudicibus improbetur, atque huiusmodi argumenti genus , quod pertractandum selegi, ab optima studiorum
tuorum ratione , gravissimoque munere , quo sapienter adeo perfungeris , ab horrere quodammodo videatur . Ait nimirum ea opinio quorundam animis insedit, ac ne io quo malo litterarum fato liberius perVagatur, quod hominum ingenia, atque optimarum doctrinarum
studia certis quibusdam finibus circumscribi debeant ; ideoque plurimi vel inconsulto vel lcmere quoque factum queruntur si quis ex unius honestissimae facultatis sinu ad facultates alias deflexerit, atque ab uno ad novum aliud studiorum
genuS conVolaverit. Itaque, cum ab optimo , sapientissimoque Pontifice, aequi simo rerum , atque ingeniorum aest1ma
4쪽
V tore, id Tibi muneris maximo omnium plausit commissum fuerit, ut in res ab hominibus vitae Lanctitate , puriorique christianae virtutis splendore conspicuis praeclare gestas inquireres , prodigia ab iis divinitus patrata seVerius eXplorareS, eamque catholicae disciplinae partem assereres, quae in religione , Coeremoniis, sacrisque ritibus praescribendis versatur, erit fortasse qui mirum , atque a facris hisce studiis alienum existimet si quod ego de Armeniae regis nummo, de Parthorum regum imperio, de nova Ars acidarum epocha disputavi, Tibi offeratur . Ego Vero perversium hoc imperitorum hominum iudicium nihil moror,
plurimumque laetor quod cordatis quibusque viris, Tibique in primis, Praesul amplissime, aliud omnino consilium,
atque sententia merito arrisierit. Vt enim omittam artes omnes , atque honestissimas disciplinas, quae erudiendis homi- . num mentibus institutae s uni, cognatio
5쪽
ctistimo veluti seedere devinciri , quis
non intelligat, atque ingenue fateatur quod inter sacras , profanasque historias tanta semper affinitas, atque coniunctio esse debet, ut si sertasse plurima, quae ex profanis Scriptoribus, atque eruditae Antiquitatis cimeliis veluti uberrimo, ac perenni Qnte dimanant, si istuleris, omnis propemodum ficrae historiae splendor languere, atque extingui videatur 3 Id optime profecto noverant sapientes
illi, qui maxima ingenii, simulque pie
tatis gloria commendati superiori seculo plurima profanae erudit1onis capita subtiliter illustrarunt, Nummos, Marmora , dc abdita quaeque antiquitatis monumenta diligentissime explorarunt, ut
inde plurimum sacris etiam studiis promovendis , as Ierendisque christianae religionis ritibus praesidii accederet, ea, quae in facris historiis hactenus dubia , obscura, variisque dissidentium Scripto
6쪽
rum opinionibus implexa fuerant , hac
splendida veterum monumentorum face perspicua, atque indubia eruditorum oculis effulgerent. Iniurius profecto sim eruditioni, sapientiaeque tuae , Praesul doctissime, si exempla commemorem , cum probe n eris Syriae regum seriem in divinis etiam Litteris indicatam , Herodiadum historiam, natalem Christi amnum , aliaque plurima facrae historiae capita , de quibus gravissimae, aeternaeque
concertationes .inter Scriptores exarse
rant , perspicuo certoque Nummorum
praesidio rite iam constituta, atque illustrata fuisse . Optime quoque nosti quod . praeclara illa S. Ignatii Martyris A stata, quibus & invicti Herois certamen, pleraque Christianae religionis dogmata , & aurei primique Christiani secuti ritus describuntur , ea quoque de cauΓΩ a pluribus veluti apocrypha, vel plurimum sane suspecta repudiantur quod in iis asseratur Ignatium Senecione θ
7쪽
Sura Consulibus, anno nimirum a Christo nato cu II . Antiochiae a Traiano Caesare Parthicum iter , ac bellum meditante damnatum esse ; cum tamen a plurimis meliorisque notae Scriptoribus iter illud ad annum Christi cx II. referatur, adeoque gravissimus, ac manifestus error in Aetis illis appareat. Mihi vero vel maxime cordi fuit ut nummis aliis, a que praeclaro quoque , & hactenus quidem incognito Minnisari Armeniae regis nummo demonstrarem quod ParthicumTrajani iter anno Christi cVI I. Senecione ac Sura Consulibus contigisse debuit, ideoque Martyris A sta ab inusta falsitatis nota vindicavi. Quod si vel adversia
valetudine , vel angustia temporis minime prohiberer ne supremam operi, quod iampridem susceperam , manμm imponerem , facile , ut opinor , ex scriptis Marmoribus , & Anaglyphis , quae eX variis Scriptoribus diligenter collegeram, atque in unum veluti corpus suas in par
8쪽
tes rite distributum redegeram , ostendi posset quod plerique Christianorum ri
tes esse, ac rudioribus stilum temporibus irrepsisse opinantur , ex antiquiS etiam monimentis illis, in quibus nulla suspicionis, ac erroris labes, quae frequenter adeo scriptis Codicibus adspe gitur , estingi potest , uberrime , ac invicte confirmantur 3 ut nihil propemodum Romana Ecclesia hac in parte ab
aurea constantique primorum seculorum consiletudine deflexisse demonstretur. Itaque , cum in facram historiam, facrorumque rimum cognitionem ex pro γ' nis etiam ScriptoribuS, ex Veteribus mΟ- numentis , atque ipsa praesertim Nummorum scientia uberrima lux oriatur, immerito sane reprehenderetur quicumque
sacris his studiis ad eschus hanc etiam eruditionis , doctrinaeque partem Panvinii, Baronii , Norisii , Harduini , aliorumque illustrium Virorum exemplo sib1 ad-
9쪽
discendam, atque pro viribus illustrandam susceperit . Sed litteris , atque otio abutar, si tecum , Vir clarissime, modo disterens rationibus, Sc exemplis aliis hic immorer , quibus illustrius adhuc appareat eximium hoc argumenti genus, Parthicae historiae capita, quae illustranda suscepi , neque a studiis hisce tuis, neque a gravissimis officii, munerisque
tui rationibus abhorrere . Optime nimirum novi, idque maxima Eruditorum mnium consensione testatum conspicio quod Tu omnigenae eruditionis amore
incensus non factis modo, sed profanis etiam historiis impense delectaris , dbsciplinas omnes, dc optima quaeque libe- 'ralium artium studia complecteris, quemadmodum prorsias amaenioribus litteris, quibus ab ineunte aetate mirifice instruetus maximam de Te spem excitasti, graviora deinde Philosophiae , Theologiae , ac Iurisprudentiae studia perenni ardore coniunxisti. Nec aliunde fane
10쪽
ego factum putaverim , ut praestantissimos quosque viros , qui in hac Urbe bonarum artium altrice florent, incredibili prorsiis amore excipere, Omnique hinmanitatis , ac ossiciorum genere complecti consueveris , iisque ditissimae selectissimaeque Bibliothecae tuae praesidia
patere velis . Quae quidem eximia imgenii , ac doctrinae tuae ornamentata,
quamvis ipsa per se splendida sint, eo
tamen nobiliora censeri merito debent quod incredibili prorsiis modestiae, cinmitati , prudentiae, pietati , religioni, ceterisque praeclaris animi dotibus ita conjuncta sint , ut avita generis gloria, dc doctrinarum splendor, cum virtutum decore in Te certare Videatur. Itaque mihi nunc optimo , gravissimoque iure laetandum quod ex eiusmodi meritorum , laudumque tuarum gloria plurimum quoque splendoris in laborem hunc
meum manare posse confidam , atque hanc ipsam laborum meorum , quicum