Sanctissimi domini ... Pii papae sexti Allocutio habita in aula consistoriali vaticana die 15. februarii 1785. ad comitem Aloysium Braschium Honestium, cum eidem solemni ritu imposuisset magnam crucem ordinis SS. Mauritii et Lazari a serenissimo Sard

발행: 1785년

분량: 12페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

RESPONSUM COMITIS ALOYSI BRASCHI HONESTII.

Eo reputans animo, BEATISSIME PATER , qui , quale tie sint, Vel Ille , a quo profectum in me est amplissimum hoc Beneficium , vel Ille, a quo traditum: ejusmodi impositum mihi onus esse video agendarum gratiarum , ut eidem serendo impar esse omnino debeam . Hinc singularem praestantissimi Sardiniae REGIS munificentiam agnosco, hinc Pontificis Maximi perhonorificam in me operam, studiumque conspicio mirifice utraque hac causa gaudeo, at ob utramque ossicii mei magnitudine opprimi plane me sentio Sed cum os non ad vires meas , sed ad voluntatem, qua nihil cumulatius esse potest , respecturos confidam , ipsa hacam borum clementia eximie recreor , ac sustentor . Itaque, quod nunc possum, semper me prae oculis habiturum tam amplum, tam gloriosum , ac tam illustre munus profiteor, neque

unquam intermissurum pro Tua , BEATISSIME PATER

Sardiniaeque REGIS incolumitate, elicitateque vota facere ac me etiam Sanctissimis Patronis, quorum ordinis insignia jΘm gero , commendare, ut eorum praesidio consilia omnia actionesque meae ita semper dirigantur , ne unquam O. possit impertit mihi tanti honoris paenitere.

SEARCH

MENU NAVIGATION