장음표시 사용
11쪽
Scripta est epistola Romae Idibus Ianuariis R. u. c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Ego omni officio ac potius pietate erga te e 1 ieris satisfacio omnibus, mihi ipse numquam satis- facio tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quoniam tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego, quia non idem in tua causa emeso, vitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt Hammonius, regis legatus, aperte pecuniis nos oppugnat, res agitur per eosdem creditores, per quos, quum tu deras, agebatur regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem adlompeium deferri volunt, senatus religioni calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat Pompeium et hortari 2
13쪽
ΕΡISTOLARUM . . . nasti, non sunt amici nos in causa auctoritatem
eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Ρ0mpeio se gratificari putant. Ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis a domesticis ompeii clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis, ita versamur nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent; si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat,
8er Romae a. d. XVI Kal. Februariis R. u. c. 698.
M. CICERO S. D. . LENΤULO PROCOS. Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, 1 proptere quod dies magna ex parte consumptus
est altercatione Lentuli consulis et Canini tribunipi Eo die nos quoque multa verba fecimus minimeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. Itaque postridie placuit ut breviter sententiam diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod quum dicendo, tum singulis appellandis rogandisque perspexeram; itaque, quum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcatii, ut ompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo assensum est de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. roxima erat Hortensii sententia, quum Lupus, tribunus I, quod pse de Ompeio retulisset, intendere coepit
EP 2, 1. sententiam W. sententia Μ, omnes edd.
14쪽
2 . ULLI CICERONIS et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plano
nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam quum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec raritate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. arcellinum tibi esse iratum scis is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus: quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest. Res ante Idus acta sic est iam haec Idibus mane scripsi Hortensiis mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu, teneri enim res aliter non potest , sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei publicae facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tres legatos decemit, nec excludit Pompeium, censet enim etiam
ex iis, qui cum imperio sint Bibulus tres legatos ex iis, qui privati sint. Huic assentiuntur reliqui
consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Olcatium, qui Lupo referente Pompei decemit, et Afranium, qui assentitur Volcatio, quae res auget suspicionem Pompeii voluntatis ,nam advertebatur Ompeii familiares assentiri VolcatioJ. Laboratur vehementer inclinata res est Libonis et Hypsaei non obscura concursati et contentio omniumque ompeii familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut ompeius cupere videatur, cui qui nolunt, iidem tibi, quod eum or-
15쪽
EPISTOLARUM . . . nani, non sunt amici; nos in causa auctoritatem
eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. Ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis ompeii clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis, ita versamur nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent; si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat,
Ser. Romae a. d. XVI Kal. Februariis R. u. c. 698.
Μ. CICERO S. D. P. LENΤULO PROCOS Idibus Ianuariis in senatu nihil est consectum, 1 propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Canini tribuni pL Eo die nos quoque multa verba fecimus minimeque Visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. Itaque postridie placuit ut breviter sententiam diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod quum dicendo, tum singulis appellandis rogandisque perspexeram; itaque, quum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, Secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcatii, ut ompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo assensum est de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. roxima erat Hortensii sententia, quum Lupus, tribunus I, quod pse de Pompeio retulisset, intendere coepit
16쪽
ante se oportere discessionem facere quam consulares: eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est, erat enim et iniqua et nova consules neque concedebant neque Valde repugnabant, diem consumi volebant id quod est factum , perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros, quamquam aperte Volcati assentirentur; multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non invitis, nam ei Bibuli sententiam Valere cupierant. Hac controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. Ego eo die casu apud ompeium coenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere quem ego ipsum quum audio, prorsus eum liber omni suspicione cupiditatis quum autem eius familiares omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso
consiliariisque eius esse corruptam. Haec scripsi a. d. XVI Kal. Februarias ante lucem eo die senatus erat futurus. Nos in senatu, quemadmodum
spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc idemur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. De
his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctOritas gravissima intercessit, cui quum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta eam ad te missam esse arbitror de ceteris rebus, quidquid
17쪽
ΚΡI8ΤOLARUM I. 2-4. erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agatur, omni mea cura opera, diligentia gratia prouidebo.
r. Romae mense Ianhario R. u. e. 698.
Μ. CICERO S. D. . LENTULO PROCOS. A.'rebonio, qui in tua provincia magna negotia 1 et ampla et expedita habet, multos annos utor valde familiariter is quum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore quae ne spe eum fallat, Velie 2 menter rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos procuratores familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intelligat meam commendationem non vulgarem fuisse. 1V.
Ser. Romae mense Ianuario XV Kal. Febr. R. u. c. 698.
Μ. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. A. d. XVI Kal. Febr. quum in senatu pulcher irim Staremus, quod iam illam sententiam Bibulido tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictimi, cum sententia Volcatii, res ab adversariis nostris extracta est Variis calumniis causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus. Eo die acer-
EP. 2, 4. agantur omnia mea erat. 2 agatur Omnia M. EP. 4, 1. relictum, eum sententia N. et sentim B.
18쪽
6 M. TULLI CICERONIS bum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi ante Kalendas Februarias per legem Ρupiam, id quod scis, non potest, neque mense Februario toto nisi perfectis aut eiectis legationibus. Haecimen pinio est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandream vellet ire Dignitatis autem tuae nemo est quin existimet habitam
essi rationem ab senatu nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum qui nunc populi nomine, re autem Vera sceleratissim latrocinio si quae conabuntur agere,
satis mihi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis aut legibus aut etiam sine vi agere possent. Ego neque de meo studio neque de nonnullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate prosundam, nullam partem videar meritorum tuorum assecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum Ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum vi excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studi amplitudinem tuam retenturum.
V. R. Scr. Romae a. d. III Non. Februar. R. u. c. s8.
Μ. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
Iamstsi mihi nihil fuit optatius, quam ut primum abs te ipso, deinde a ceteris omnibus quam Matissimus erga te esse cognoscerer, tamen afficior
19쪽
ΕΡISΤ0LARUM I. . . summo dolore eiusmodi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere: to videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum Xpertus, ex tuis litteris intellexi. Nos quum maxime con 2 silio studio labore gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret; sed tamen, in eiusmodi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus, et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus. De Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque prae- 3 sentibus cumulate satisfacturum, sed Vereor, ne ut eripiatur causa regia nobis aut deseratur, quorum utrum minus velim, non facile possum existimare;
sed, si res coget, est quiddam tertium, quod nec Q. Selicio nec mihi displicebat, ut neque iacere 'regem pateremur nec nobis repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. nobis agentur omnia diligenter, ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare; si quid ex iis rebus, quas tibi fortuna largita est, nonnullorum hominum perfidia detraxerit. id maiori
20쪽
8 . TULLI CICERONIS illis fraudi quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui. V. b.
Sor Romae mense Februario post R. Idus a. u. c. 698.
Μ. CICERO S. D. P. LENΤULO PROCOS. Hic quae agantur quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror qu- autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. osteaquam ompeius et apud populum a. d. VIII Idus
Februarias, quum promtione diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est
nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod
per eandem religionem dari alteri non potest , videtur ab illo plane esse deposita. Nunc id speramus idque molimur, ut rex, quum intelligat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum ore proficiscatur ad te quod sine ulla dubitatione, si ompeius paullum modo Stenderit sibi placere, faciet, sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem nos tamen nihil, quod ad eam rem pertineat, praetermittimus. Ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus Amicum ex consularibus nemiuem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum ceteri sunt