장음표시 사용
111쪽
ΕΡISTOLARUΜ IV. 3. 4. 97 quum semper probavissem, tum multo magis probavi lochis tuis proximis litteris omnes enim causae, quis commemoras, iustissimae sunt tuaque et
auctoritate et prudentia dignissimae. Quod aliter cecidisse rem existimas, atque opinatus esses, id tibi nullo modo assentior; sed, quia tanta perturbatio et confusio est rerum, ita perculsa et prostrata foedissimo bello iacent omnia, ut is cuique locus, ubi ipse sit, et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui consilii poenitet to et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra nobis non tu quidem vacuua molestiis, sed praenobis beatus. Atque hoc ipso melior est tua quam nostra condicio, quod tu, quid doleat, scribere audes, nos ne id quidem tuto possumus, nec id victoris vitio, quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae civilibus bellis semper est insolens. Uno te vincimus, quod de arcelli, collegae tui, salute paullo ante quam tu cognovimus, etiam mehereule quod, quemadmodum ea res ageretur, Vidimus nam sic fac existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum est de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate; nam et ipse Caesar accusata acerbitate arcelli sic enim appellabat claudataque honorificentissime et aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de arcello ne hominis quidem causa negaturum fecerat autem hoc senatus, ut, quum a L. Pisone mentio esset facta de arcello et C. arcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, eunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet. Noli quaerere ita mihi pulcher hie dies Visus est, ut speciem aliquam videre videre quasi reviviscentis rei iublicae. Itaque, riuum omnes
112쪽
98 . ULLI CICERONIS ante me rogati gratias Caesari egissent praeter
Volcatium cis enim, si eo loco esset, negarit se facturum fusisse , ego rogatus mutari meum consilium; nam statueram non mehercule inertia, sed
desiderio pristinae dignitatis in perpetuum tacere: fregit hoc meum consilium et Caesaris magnitudo animi et senatus officium itaque pluribus verbis
egi Caesari gratias, meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum solatium in malis; sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rempublicam non putare, si perpetu tacerem, modice hoc saciam aut etiam in6 modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam: nam, etsi a prima aetate me omnis ars et doctrina liberalis et maxime
philosophia delectavit, tamen hoc studium quotidie ingravescit, credo et aetatis maturitate ad prudentiam et iis temporum vitiis, ut nulla res alia levare animum molestiis possit a quo studio te abduci negotiis intelligo ex tuis litteris, sed tamen aliquid
iam noctes te adiuvabunt. Servius tuus vel potius noster summa me observantia colit, cuius ego quum omni probitate summaque virtute, tum studiis doctrinaque delector. Is mecum saepe de tua mansione aut decessione communicat adhuc in hac sum
sententia, nihil ut sactamus, nisi quod maxime Caesar velle videatur. Res sunt eiusmodi, ut, si Romae sis, nihil te praeter tuos delectare possit dereliquis, nihil melius ipso est, ceteri et cetera eiusmodi, ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea mali quam videre. Hoc nostrum consilium nobis
minime iucundum est, qui te videre cupimus, sed consulimus tibi. Vale.
113쪽
8ERVIUS CICERONI S. Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu ut 1liae, filiae tuae, sane quam pro eo, ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi, qui, si istic affuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem. Etsi genus hoc consolationis miserum atque aeerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet propinquos ac familiares, si ipsi pari molestia afficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo eis te fugere existimem, sed quod sorsitan dolore impeditus minus ea perspicias. Quid est, quod tanto opere te commoveat tuus dolor intestinus cogita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, ssim,
fatem, honores omnes. Hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit aut qui non
in illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare An illius vicem, a credo, doles Quoties in eam cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutaro Quid autem fuit, quod illam hoc tempore
ad vivendum magno opere invitare posset quae
114쪽
100 . TULLII NERONIS res quae spes quod animi solatium Ut cum
aliquo adolescente primario coniuncta aetatem gereret licitum est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac iuventute generum deligere, cuius fidei liberos
tuos te tuto committere putares. An ut ea liberose sese pareret, quos quum florentes videret laetaretur qui rem a parente traditam per e tenere possent, honores ordinatim petituri essent, in republica, in amicorum negotiis libertate sua usuri 2 quid horum fuit, quod non, priusquam datum est, ademptum sit ἡΑ vero malum est liberos amittere alum nisi hoc peius est, haec Aufferre et perpeti. Quae res mihi non mediocrem consolationem attulerit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem mimiere possit. Ex Asia rediens quum ab Aegina egaram versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere post me erat egina, ante me egara, dextra iraeeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculo iacent. Coepi egomet mectu sic cogitare: ἡhem nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum Vita brevior esse debet, quum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent Visns in te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum γ' Crede mihi,
cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus.
Hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperi populi Romani tanta deminutio
facta est, Omne provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris quae si hoc tempore non diem suum obisset, paucis post annis tamen ei morien-
dum fuit, quoniam homo nai fuerat. Etiam tu
115쪽
EPISTOLARUM N. 5. 101 ab Usce rebus animum ac cogitationem tuam RVOca atque ea potius reminiscere, quae digna tua persona sunt illam, quamdiu ei opus fuerit, Vixisas,
una cum re publica fuisse, te, patrem suum, rise torem, OnSulem, augurem Vidasse, adolescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse quum res publica occideret, vita excessisse quid est, quod tu aut illa cum sortuna hoc nomine queri possitis Denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum, qui aliis consueris praecipere et dare consilium, neque imitari malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt, sed potius, quae aliis praecipere soles, ea sit tibi subiice atque apud animum propone. Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat hoc te exspectar tempus tibi turpe est ac non ei rei sapientia tua te occurrere. Quod si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnes suos, hoc certe illa te sacersnon vult. Da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patria ut, si qua in re pus sit, opera et consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere, ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum victoriam lugere. lura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere; quare, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi vidimus aliquoties secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci; fac aliquando intelligamus adversam quoque te aeque ferre posse neque id maius, quam debeat, tibi onus videri, ne
116쪽
102 . TULLI CICERONIS ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse. Quod ad me attinet, quum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. Vale. VI.
Scr. Asturae mense Aprili R. u. c. 70s.
Μ. CICERO S. D. SER. SULΡICIO. Ego vero Servi, Vellem, ut scribis, in me gravissimo casu affuisses; quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo intelligo, quod litteris lectis aliquantum acquievi, nam et ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem
ipse animi dolorem adhibuisti Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi tempori tribui potuerunt,
declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore; cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora. e autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum, ut tu, tali sapientia praeditus, ferendum putas; sed opprimo interdimiet vix resisto dolori, quod ea me solatia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt: nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum Vimin et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester Gallus et M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus
Ep. 5, . tranquilliorem nivis M. . tranquilliore a. Mart.-L. B. - certiorem te faciam Mart.-L.)8 p. 6 I.
117쪽
EPISTOLARUM IV 5. 6. 103 fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur; mihi autem amissis ornamentis iis, quae ipse com 2 memoras quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solatium, quod ereptum est: non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnes me et industriae meae fructus et sortunae perdidisse; sed quum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communi et quum hangerem iam ipse me et cogerem illa ferre toleranter, habebam, quo confugerem, ubi comquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnes curas doloresque deponerem nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae consanuisse Videbantur, recrudescunt; non enim, ut tum me a republica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in eius bonis acquiescam. Itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem, quem 'ad re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum res publica. Quo magis te specto teque videre quam primum cupio, maior enim lovatio mihi afferri nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque Osdiorum ;quamquam sperabam tuum adventum, sic enim audiebam, appropinquare. Ego autem quum multis de causis te exopto quam primum Videre, tum etiam, ut ante commentemur inter nos, qua
ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod
maior enim levatio mihi afferri M. et lotg.). m. mihi vatio mini adferrem mihi eo adferri V. B.
118쪽
104 M. TULLI CICERONIS sat totum ad unius voluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse Videor, nec in alieni et tibi amicissimi , quod quum ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid, sed illius concessu et beneficio quiescendi. Vale. VII.
Sor Romae post VII Kal. Sext. a. u. c. 708.
Μ. CICERO S. D. . ARCELLO. Etsi eo te adhuc consili usum intelligo, ut id reprehendere non audeam, non quin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est, ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducorem a dignitate. Ego eum te esse, qui horum malorum initia multo ante videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris, praeclare memini; sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Ρompeii nec genus exercitus probare semperque summe diffidere, qua in sententia me quoque fuisse memoria teneret arbitror. Itaque nequo tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne interessem; non enim iis rebus pugnabamus, quibus Valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pare non eramus victi sumus igitur aut, si vinci dignitas non potest, fracti certo et abiecti in quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum rape vincendi simul abiecisti certandi Ep. 7, 1. Ἀ-- M., vulgo) iudico Meo. B )8
119쪽
ΕΡΙ8TOLARUM IV. 6. 7. 105 etiam cupiditatem ostendistique sapientem et bonum divom initia belli civilis invitum suscipere, extrema libenter non persequi. Qui non idem consilium,
quod tu, secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos aut enim renovare bellum conati sunt, hique se in Africam contulerunt, aut, quemadmodum nos, victori sese crediderunt: medium quoddam tuum consilium fuit, qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis Fateor a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consillimi, multis etiam magni ac sortis animi iudicatum; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim quum nihil tibi deesse arbitrer
ad tuas fortunas omnes obtinendas praeter Voluntatem; sic enim intellexi, nihil aliud esse, quod
dubitationem afferret ei, penes quem est potestres, nisi quod vereretur, ne tu illud beneficium omnino non putares de quo quid sentiam, nihil attinet dicere, quum appareat, ipse quid fecerim. Sed a 4men, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malle quis ea, quae nolles, Videre, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate qui a facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quieto et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset, Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mytilenis aut Rhodi malles vivere; sed quum ita late
pateat eius potestas, quem veremur, ut terrarum orbem omplexa sit, nonne mavis sine periculo
tuae domi esse quam cum periculo alienae Equidem, etiamsi oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis; hoc idem nines, qui te diligunt, sentiunt, quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus
120쪽
5 multitudo. Habemus etiam rationsm rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus; nam, etsi nullam potest accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res publica, tamen impetum praedonum in tuas fortuna fieri nolo, hi autem qui essent, auderem scribere, nisi te intelligere con- fidorem. Hi te unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. arcelli, atria optimi, deprecantur nos cura et dolore proximi simius, precibus tardiores, quod ius adeundi, quum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus, gratia tantum possumus, quantum Victi sed tamen comassio, studiomarcello non desumus. A tuis reliquis non adhibemur ad omnia parati sumus.
Sor Romae post VII Kal. Sext. a. u. c. 708.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO. Neque monere te audeo praestanti prudentia virum nec confirmare maximi animi hominem unumque fortissimum, consolari ver nullo modo nam,
si ea, quae acciderunt, ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti debeo quam consolari dolorem tuum, si te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo ingenio, ut te consoler, quum ipse me non possim. Reliquum est igitur, ut tibi me in omni
re eum praebeam praestemque et ad omnia, quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere tua causa, quae possim, sed etiam quae non possim, putem. Illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel propter benevolentiam tacere