Achillis Statii. Lusitani Oratio. oboedientialis ad. Gregorium. 13. pont. max. Sebastiani. 1. regis. Lusitaniae nomine. habita. Eiusdem Monomachia. nauis. Lusitanae. et insignia. regum. Lusitaniae versib. descripta

발행: 1574년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

DAT. REGI. IPSE . suo. AT QE, PIO. AT QE, ARMI POTENTI STATIUS. INGENII. MUNERA. PARVA. sv I

2쪽

iorum semper fecit, ut ex ultimis terris uel primus ipse, uel in primis certe Lusitaniae Rex, recentissimo cuiq. Pont. Max. oboedientiam stimul ac gratulationem miserit,id quidem nunc si serius facit, non aut uoluntate, aut neglegentia commissum fuisse, sed ui ac necessitate potius euenisse, tute Pater Beatissime nobis etiatacentibus profecto intellegis. Ea uero est humanarum rerum condicio, ut cum uehementius aliquid concupieris, quoq. maturius id confici possit, commode omnia ac diligenter excogitaris, casus tamen aliquis interueniat, quo uidelicet minus cogitata procedant, teq. spes ipsa nonnumquam fallat, δἰ conatus omnis deniq frustretur. Nam cum allatum esset ad regem, pro sus ex animi sui sententia tactum esse Pont. Max. tanto patrum consensu, tanto studio, tanta deniq. celeritate,quantam uidere,audire,legere non meminimus,

si scilicet incredibili statim gratulandi cupiditate. Cuius explendae mirificam sbi diuinitus oblatam facultatem putabat, ut idoneum clarissimumq. uirum, multo rem in usu praeditum, & litterarum nostrarum

studiis etiam florentem, Iohannem Cometium de Sil-

3쪽

ua, quem coram libenter omnes praesentem intuemur,

suum id temporis apud Christianissimum Galliae r

gem , Legatum, cum propius abesset, quasi e medio cursu, atq. e uestigio Romam mitteret. Ille uero cum rationes regias illic contractas haberet sic, ut eas explicare subito, seq. in uiam dare non posset, neq. tamen

nulla quod iubebatur effciendi spe diem ex die expectaret, fecit utiq. longius opinione . iniae enim tum tempestas ierit, qui domestici atq. intestini belli turbo Galliam peruaserit, qui rerum deniq. fluctus extit

rint, & omnium nostrum conscientia tenentur, & sne lacrimis ac gemitu commemorari non possunt. Quita

fluctibus eos quoq., qui regem sequebantur ipsum, im

uolui necesse omnino fuit. Reliquam uero temporum culpam fuisse, neq. tu nescis P.B. neq. mortalium quisquam,& ueteribus,3c recentibus eximiae illius & spectatae in Apostolicam sedem pietatis argumentis admonitus sibi non facile persuadet. . uorum sane eum hic ordo amplissimiis, tum tu ipse maxime testis optimus& laudator extitisti. Ut enim cetera superiorum temporum exempla praeteream, & litterarum consignata monumentis, S fando etiam saepe audita, certe quideproXima a Pio V. numquam satis laudando Pontifice

Max. ad regem missa legatione perspectum est, nihil illo rege Apostolicae sedis amantius, nihil obserua tius fieri, ac ne cogitari quidem umquam potuisse . Quod enim publicae laetitiae,benignitatis, beniuolentiae signum non dedit . quod ossicii genus Apostolicae sedis legato non detulit . quid ipsi Ponti Max. ab se n5 dicam

4쪽

dicam petenti no libenter dedit, sed uolenti quoq. non

ultro ac liberaliter obtulit. Plane ut intellegeres Lusitaniae regem,instar euangelici illius maioris natu filii, in Apostolicae sedis fide semper, ac perpetua caritate masisse. Queo factium est, ut superiores illum omnes Pont.

. Max. Romanae ueterem alumnum ecclesiae, suumq.

dulcissimum filium mirifice semper dilexerint. tanto profecto amore,quantum e dolore illius licuit intellegere , quotiens uita iunctos illos orbus ipse tamquam parentes luxit indulgentissimos . Ac iaceret ille nune etiam in maerore de lacrimis Pii V. Pont.Max. pietate de gratia priuatus, nisi illum P.B. uirtutis tuae εἰ paternae in se caritatis spes excitasset, omnemq. animi dolorem ac luctium penitus abstersisset. Quem enim antea Cardinalem singularis dochrinae pietatisq. fama commotus uehementer dilexisset, eundem postea non poterat non uehementius Pont. M ax. factum fuisse laetari. Quam tamen eius laetitiam summuin tuum in se, suam geotem studium cumulabat.Namq. multorum ad se litteris εἰ sermonib. adserebatur, te Lusitanorum res gestas,& legendo, S percunctando diligenter, unuomnium optime cognouisse, & ecclesiae Dei, cui propagandae atq. augendae in primis studerent illi, solutum gratulari. Itaq. te cathiaicae Dei ecclesiae creato

Ponti Max. habebat rex,& quod eidem ecclesiae publice gratularetur, & quod sibi proprie tamquam in sinu gauderet. Quae cum ita sint, est quod inmortali Deo,

cu alias, tum uero maxime nunc ingentes gratias agat,

cum tibi eius generis cupidissimo, ad gratulationis, N

5쪽

oboedientiae praestandae munus, habet rex, quae tuae propria uoluptatis addat munera. Viistoriarum enim,

iupra quam dici potest,admirabilium ab eo donis adfectus, nc illa scilicet interpretatur munera, ut cum tua

uoluptate suam laudem diuino consilio esse conium clam putet. Qua quid esse coniunctione potest artius, cum alterius uoluptate, summa quoq. laus alterius contineatur. Quid grauius,aut sanctius,cum ad diuini nominis gloriam pertinere utrumq. ac referri necesse sit. Ille uero maiorum suorum perpetuam Christiano nomine longe lateq. propagando felicitatem, in ipso statim adulescentiae suae quasi aditu atq. ingressu, rerum gestar. numero ac magnitudine uel iam aequauit, uel etiam uicit. Liceat quaeso B. P. de multis ac recentibus, unam atq. alteram nostrorum uictoriam, uerbi gratia, breuiter stricti . commemorem, non ulla equidem meae gentis ostentatione, atq. iactantia, sed

Dei potius, cuius illud omne beneficium fuit, laudib.

studens, & piae grataeq. nostrorum confessioni tantisper inseruiens. Solimanum ac Natanan par beluarum Christiano nomini semper infestissimum, male habet scilicet fidei, nostraeq. per Orientem religionis incr mentum,& multiplex D.N. Irsv CHRIsTi triumphus crucis. Ergo subdendo, rogando, pollicendo, adiutando effecerunt, ut potentissimi totius Asae reses in L sitanorum, hoc est Christianorum homen delendum funditus conspirarent. Neq. uero dilatum. bestum Namq. Goam nostrorum in Indiametropolin, ab

vini prope bellico apparatu, quae classem ac militem

6쪽

rei gerundae caussa diuersum peregre dimisisset, inparatam , Hidalcanus rex millo indicto bello, immo uero nulla tum belli suspicione,flagitiosissime inprouisus obsedit: Quantis copiis , quaeras. qtiinq. & triginta equitum,& sexaginta peditum millib. atq. iis quidem

stipendiariis omnibus, praeter ingentem uoluntario rum numerum, atq. infinitam stratorum multitudine Torineta uero maiora' ad oppugnandum comparata .XL. Elephantorum praeterea, quorum magnus est in acie usus, duo amplius millita eodem conpulta. Quam cum Goenses obsidionem prope annuam tolerassent, classiarii militis, & quidem uictoris aduentu, qui . VII. latum nauib. Dachenorum regis. Lxx. nauium classem

instructissimam proelio uicisset, Hidalcanum , caesis suorum. xii. millibus, suffossis atq. consectis elephantis equisq. quamplurimis, summouerunt. multis bellicis machinis atq. inpedimentis praecipiti fuga passim relictis.Eodem tempore Zamalucus,sed maiore tamen apparatu atq. diles , Chiaullum copias adduxit,

urbem natura, aut opere minime munitam. Quam

longa ac diuturna obsidione quamdiu pressit, praeclara sunt a nostris edita lacinora, stationem tueri non contentis, sed ad hostem quoq. ausis progredi , manumq. conserere.Itaq. multis magnisq. hostis adfectus . incommodis pacem a nostris malo coactias expetiuit. Sed hostem magnitudo miraculoru inprimis terruit. quippe cui species Virginis Matris D. N. Ipsu Custis Tipugnantibi nostris adesse uisa est. Tum qua penetrare ad nostros, ari. inrumpere tantum licebat, mare, quod statis

7쪽

slatis horis adfluxisset, stetit illud, nec postlegitimuit

naturae tempus refluxit, aditus occlust, hostem prohil buit, nostros seruauit. Sic prorsus, ut animaduertearent conterriti hostes, se non cum mortalibus,sed cum

Deo bellum gerere. Quod & ipsi postea palam confitebantur, neq. nulli miraculis adducti, uolefites etiam Christiani facti sunti Nunc autem summum suum rex ardorem non serens, ne quid ad egregiam diuini principis indolem deesset,aut desiderare quis posset, O platas, o prisca fides, inuicta' bello Dextera,rex ipse,rex inqua ipse rebus posthabitis omniKnon sumptui,non ulli suo parcens labori, quam nimirum longissime per suorum desideria & lacrimas abesse ei licet, in Africa,

gerendis reb. non modo ut praesit, sed etiam intersi, copias traicit. QSem rari prorsus ac ueteris exempli conatum, tuis P. S. piorumq. omnium precibus, uotisq. publice susceptis, bene omnino ac feliciter illi euenturum confidimus. Dies me deficiat P. B. s regis

pii, felicis, triumphatoris, Christianae fidςi propag

toris uirtutes, atq. uictorias singulas persequi uelim. ias ille nunc uictorias omnis tibi CHRIsTI Vicatio, summoq. Pont. de manu tradit in manum istam fideatq. auctoritate praestantem. Seq. , sua'. omnis, gemtem, regna, prouincias, opes deniq. uniuersas benigne pollicetur, ac defert, & sollemni catholicorum regum more, quanta maxima potest, idest uero,qua solet animi deuotione, libens ac laetus oboedientiam praestat.

8쪽

M ONOMACHIA

NAVIS LUSITAN AECVM INGENTI REGIS

, - .uctore Achilli Statio Lusitano.

. . A

A CIN V S magnum ac memorabile dicere adgredior , non tam commendandae gentis meae caussa, quam diuinae potius in nos benignit iis declarandae studio ac pietate. Quod ego unum mihi breuiter scribendum sumpti, &quia recentissimum est, &, ut quo est ipsum incredibilius , sed tamen uerissimum, eo magis esse diuinum putetur. Sane alias . alia prope infinita huius in nos diuinae beneficentiae exstant argumenta , omnisq. memoriae reges nostri habent unde semper inmortales deo gratias agant.Quae iam omnia uel hominum sermonibus, uel scriptis etiam , aliarum gentium ad auris peruenere. Sed profecto mira caelestis gratiae copia SEBASTIANVM regem nascentem excepit. adulescentem sequitur. perfectum in uirum occurrenti persevia demum occurret . nec,ut ad perfectum omnia adduxerit, illa praeditum pietate umquam deseret, ut, pertenui regiae subolis spe cum essemus, utiq. intellegamus omatis.

9쪽

simum ac felicissimum regem natum caelitus, datum diui nitus. Fiat utinam bone IESU, te nouo alio beneficio tua tot beneficia cumulante, ut hoc rege, his factis admirabilibus no longinquae modo nationes, sed Europae etianostrae homines Apostolicorum temporum miranda illa opera desiderare iam desinant, atq. his tot tantisq. rebus adducti, qui uel inscitia, uel per summum scelus ac nefas a te defecerunt, iterum ad te perte mirabiliter in nobis pugnantem, uincentem, triumphantem deni q. conuertantur.

V A gens Indorum, quos Malauares uolgo nominant, ad mare pertinet, sita est urbs Cochinium,& Lusitanorum incolarum frequentia,&ipsa sui magnitudine inprimis celebris. Inde Mendus Lopeus navim, quam sibi aedificarat, quadringentis in eam partim sociis, partim stipendiariis militibus inpositis, mutandarum caussa mercium Auream uersus Clicr onesum soluerat. Est in ea ora Lusitanorum arx munitissima, Malacam uocant, quae mercatori b. tum copio, tum pretiosarum mercium uarietate magnas augendae rei praebet opportunitates. itaq. ad TapObranicum mare dcla ti, TapObranem nostri hodie Samatram dicunt, cum uicinam oram longo circuitu demum praeternauigassent, in Pacensis portus, id est , procurrentis in altum promontorii conspectum uenere. ibi eos uentus defecit. mox e proximo litore leue atq. expeditum nauigium explorandi caussa

propius accessit. sed nostris inimicum genus hominum mercandi studium fingere , ac simulare. Lopeus nauis praefectus etsi hostilem classem nullam uidebat, hostem tamen , id quod erat, exploratum uenisse, quasi diuinitus esset arum onitus, non dubitabat . ac fuissent hostes ad unum omnes nostrorum telis oppressi ac deleti, nisi praefecti eos continuisset imperium. Nam quod ad se publice interposita fid euenissent,parcendum existimauit. Hostem tamen territans monuit

10쪽

monuit , non nescire se,propinquam Dachenorum classem praedae cupiditate exploratum misisse. uid crent porro, sibiq. potius ipsi consulerent. regi nuntiarent , se suosq. magna sui ueri q. dei spe ac fiducia ad pugnandum alacres hostem opperiri. illi ficta abeundi potestate, ad suos se continuo rettulerunt. Neq. uero mulium temporis intercessit, cum ecce tibi nostrorum nauis oneraria erumpente. c XXX.& eo amplius nauium classe , in qua testis & spectator Da

chenorum rex gerendis rebus intererat, undiq. circumuenitur. in tanto numero naves longae minores Omnino nouem fuerunt. maiores , siue regiae, duae. harum aliae,.xxiii. aliae. xxiv. urrim q. remis agebantur. Iunci .iii. genus hoc est nauigii earum, quas nostri Carauelas nominant, simillimum . reliquum numerum actuariae, quas hodie fustas uocant, & quae eorum lingua lanchiarae dicuntur, fustis persimiles conficiebant. Magna prorsus ac luculenta clausis, qua nauium multitudinem , qua militum dilectum, qua

tormentorum atq. Omne genus machinarum telorum q. ut in ,

copiam, apparatum, spectes. Naues ipsae longae uario bo- bardarum maiorum, minorum q. genere instructae atq. infestae. quorum sane tormentorum magna pars globos tri- cynas octonas libras, aut amplius etiam adpendentes eiaculabantur. Ergo vi. Kal. Iun. qui dies fuit pridie eius diei, quem sestum,&Ascensionis Domini nostri IESU CHRISTI memoria celebrem religiosissime Christiani colimus,

prima luce classis regia navim undiq. circumsistens, ad diei usq. medium tormentis eminus oppugnat. quo demum labore perfuncta, quater in eam facto magno impetu grauiter inruit. cumq. totiens cum naui conlata classis frustra concurrisset, & Lusitanorum uirtute pulsi hostes temptato se pe ad eos aditu resilirent, eius diei pugnam non tam dir mit, quam noctis minuit interuentus. Namq. per singulas noctis uigilias, ne quem nostris respirandi locum darent, ternae ipsae longae naues alterna, ac tamquam per nianus B a uicesq.

SEARCH

MENU NAVIGATION