Christiani Wolfii ... Elementa matheseos uniuersae : Tomus tertius, qui opticam, perspectiuam, catoptricam, dioptricam, sphaerica & trigonometriam sphaericam, atque astronomiam, tam sphaericam quam theoricam complectitur

발행: 1747년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 수학

6쪽

CHRISTIANI NOLFFII,

po TENTISSIMI SUECORUM REGIS, HASSIA LAND GRAVII CONSILIARII REGIMINIS, MATHEMATUM PHILOSO pHIAE PROFESSORIS PRIMARII IN ACADEMIA MARBURGENSI, PRO FAsso RIS PETROPOLII 'ANI'HONORARII, ACADEMI, REGIA SCIENTIARUM PARISINAE, SOCIETATUMQUE REGIARUM BRITANNICAE ATQUE BORUS SICA MEMBRI,

ELEMENTA

MAT H E SE OS

Qui OPTICAM, PERSPECTITAM, CATO PTRICAM, Dio P TRICAM, SPHAERICA & TRIGONO M E TRIAM SPHAERICAM, atque ASTR ONOMI A M, tam SP H AE RICAM quam T H E O R FC AM , complectitur.

PRIORI MULTO AUCTIOR ET CORRECTIOR.

MDCCXLVII.

8쪽

EM nobis in conscribendis hisce M

theseos Elementis proposuimus finem, elandem ut in hoc TERTIO quoque eorundem TOMO consequeremur, operam dedimus. Quamobrem non minus in

singulis Opticae partibus, quam in Trigonometria Sphaerica & Astronomia, ea adjecimus , quae adhuc jure desiderari posse videbantur, ut satis instructus accedas ad alios quoscunque Autores legendos, vel etiam ad Thesauros Scientiae propriis triventis editandos, si quidem id ferant vires, si ferat otium, si volupe fuerit. Hinc inique factum, ut in molem majorem excreverit hic Tomus ceteris , dc quarta sui pro pemodum parte superet partem Tomi Secundi priorem Editionis primae, quae in eodem continetur. Prolixum

et nimis

9쪽

nimis foret indicare singula , quae accessere : suffecerit itaque speciminis loco quaedam commemorasse. In Optica Theoriam colorum NENTONIA, AM exhibuimus auctiorem , ne desiderentur ea , quae extra dubitationem

eandem ponunt, Ac Principia de Visione magnitudinis ac Immissione Luminis uberiora. Ita praeter alia , C toptricae adjecimus Caput integrum quintum de Catop- trica Analytica, & Dioptricae novum de Perspicillis &Dioptrica Analytica; tum etiam in hac Telescopium C

tadioptricum NEWTONIANUM , Una cum MechanicoHADLEII apparatu uberius explicaVimus, propterea quod

eiusdem usus in Observatoriis Astronomicis hodie invalescat. In Trigonometria Sphaerica adjecimus varia ad solutionem Problematis de Angulis ex tribus lateribus datis inveniendis. Maxima vero incrementa accessere Astronomiae , praesertim Parti ejusdem Theoricae, tum quod interea temporis , quo primae Editioni haec altera succe sit , varia notatu digna fuere detecta, tum quod olim in iis acquieveramus, quae TE PLERUs ipse de sua Planetarum Theoria tradiderat , omissis iis , quae ad eam perficiendam attulere recentiores. Hisce incrementiS accenseri debent, quae de Atmosphaera Solari , de maculis Veneris, de tentata Observatione Parallaxeos Fixarum annua & detectis earundem aberrationibus annuis, de Observando Solstitio ope Gnomonis , de Anomalia coaequata ex media directe invenienda, de nova forma T bularum Astronomicaruria, de Excentricitate Orbitae: Ellipticae Telluris & Planetarum primariorum, una cum p ticne

10쪽

sitione Lineae Apsidum invenienda , de motu versigmis Lunae , aliisque traduntur. Cum in Editione prima Eclip

sitim Solarium calculum per Parallaxes, utpote maxima UsitatUm , tantummodo exposuissemus , hodie vero inve-lescat modus a NE PLERO excogitatus, considerandi Eclipses Solares tanquam Eclipses Terrae a Selenitis obseravandas, igitur integro Capite elegans hoc inventum e plicare voluimus : Nulli igitur dubitamus fore, ut hisce subsidiis instruetiis opera quaecunque Optica dc Astronomica citra ullam difficultatem perlustret, ac si qua Occurrant a nobis non tradita, ea cum nostris, adeoque primis Matheseos Principiis connectat. Hunc enim fructum sperare debet, qui nostra Matheseos Elementa familiaria experiatur, ut, quaecunque jam reperta sunt, vel in posterum reperientur, ea singula citra ullum Circuli metum, serumto ubique rigore demonstrandi, cum primis Matheseos

notionibus conne stat : id quDd num fieri possit, si cui

defuerit Systema, in quo omnium Disciplinarum veritates palmariae inter se connectuntur , illorum esto judicium, qui Methodi vires intimius perspexere. Jam porro nemo non nOVit, quaecunque in Opticis atque Astronomia traduntur , ad naturae cognitionem Mathematicam ejusque usum in vita humana pertinere. Qui vero Scientiam propius adspiciunt, ultro fatebuntur, cognitionis Mathem xicae primam qdeam ex Opticis atque Astronomia dcriv xi , per Aerometriam & Hydrostaticam ampliandam, per Mechanicam vero ulterius perficiendam. Quamobrem qui in Scientia rerum naturalium eo usque progredi Voluerit,

SEARCH

MENU NAVIGATION