장음표시 사용
7쪽
DESCRIPTAEQUE SISTUNTUR PLANTAE ILLAE , QUAS IN INSULIS ΜARTINICA, IAMAICA , DOΜINGO , ALIISQUE , ET IN VICINA CONTINENTIS PARTE OBSERVAVIT RARIORES.
IN BIBLIOPOLIO NOVO AUL. & ACAD.
9쪽
Opera botanica viri illustris, cujus Flaram
Americanam hic vulgamus, observationum cspia atque praestantia adeo sese commendant, ut nullus facile rei herbariae cultor iis carere aut velit aut possit. Obstabat autem pretium eorum nimium, mtabularum pulcherrime pictarum multitudine proin gnatum , quo minus istius doctrinae vel avidissimus quisque, nisii pecuniosus sit, illa sibi compararet. Ipsae tamen observationes ita comparatae sunt, ut absque tabulis istis atque figuris pictis intelligenti cuivis lectori utilissimae esse possint,
10쪽
summa quippe cura in ipso plantarum loco natali factae, adeoque tam verae quam perspicuae. Haud vanam itaque nos operam suscepisse credimus, Floram Americanam hac, qua nunc prodit, sorma edenteS quam in rem, intercedente V. C. Friderico Cusmiro Medico, celeberrimus auctor eXemplum manu sua correctum humanissime nobis suppeditavit. Majoris operis, paucissimis adhuc visi vel cogniti, notitiam aliquam Lectoribus praebituri, in singularum plantarum descriptione tabulam pictam, eo respicientem, ubique indicavimus, ut quaerere & consulere eam possit, cui bibli theca publica aut privata , cimelio isto, quod optamus, instructa, patuerit. Maiahemii ex Bibliopolio novo aulico & academ. pridie Kal. Aprilis