Nic. Josephi Jacquin Selectarum stirpium Americanarum historia : in qua ad Linnaeanum systema determinatae descriptionaeque sistuntur plantae illae, quas in insulis Martinica, Jamaica, Domingo, aliisque, et in vicina continentis parte observavit rari

발행: 1788년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATIO AUCTORIS.

loauas per quadriennium in America torrida peregrinanti contigit mihi observare stirpes

rariores, has ad rei herbariae augmentum, eorumque, qui scientiae huic amoenissimae studium navant, oblectationem, enumerare in hoc opere,

& qua potero perspicuitate, tradere institui. Qua in re si gratam eruditis operam me posuisse, intelleXero, nunquam erit, quod paeniteat me aut laborum, quos improbos superavi, aut vitae discriminum, in quae plurima veni: sed horum tunc jucunda semper accidet recordatio. Sicubi vero Bolanicorum exspectationi minus fecero satis, consido fore, ut cum materiae amplitudo & di Versitas, tum peregrinantis conditio, habeant aliquid legitimae excusationis. Si quid autem prae

ter Voluntatem erraverim, lubens seram errati animadversionem.

12쪽

Numerosa prosecto in Historia Naturali remotae ab Europa regiones istae offerunt perito indagatori, eaque singularia saepe, pulcherrima, omnique dignissima attentione : at cuncta haec unius uti non assequitur hominis industria, ita nec ingenium capit. Quis enim ut in sola Ho-tanice maneamus,) credidisset, post inventas in triplici suo ad insulas Caribaeas itinere, editaSque a magno Plumiero plantas, ibidem adhuc tot latuisse alias, quae ante paucos annos per clarissimum Hro neum, meoque haud ita pridem ex opusculo innotuerunt orbi p Et quin sic quoque consecta res sit, tantum abest, ut asserere audeam, solam stirpium feracissimam Martinicam posse ad- hoc diu sussicere in desesii excursionibus Bolanici,

priuSquam exhauriatur. Nam ipse ego examinavi non paucas, conspexi plures, quaS adumbra re vetuit vel praeceps occasio vel aliarum occu

pationum multitudo, omnino mihi visas incognitas. Adde, quod Gramina & Cryptogamas de industria neglexerim in universum: praeterquam enim quod eram tunc temporis in hisce discernendis dissicilioribus minus versatus, & quod definiri istiusmodi plantae aegre possunt absque in

stituta comparatione congenerum & collata auctorum lectione, quo adminiculo destituebar utroque; inde etiam aliarum obvia quaerenti copia facile superabat vacui temporis momenta; ita quidem, ut in lucris ponerem, istis omissis, in has incumbere examinandas, quae diuturnam operam

13쪽

haud postularent; adserendo scilicet hoc pacto

stirpibus observatis accessionem multo uberiorem Pluinierus, qui ad littora Caribaearum appulit Bolanicorum primus, omnia ibi nova, incognita Europaeis, suaque annotatione digna OLfendebat. Poterat igitur brevi ditare Bolanicam stirpium rarissimarum indice locupletissimo; quem& consecisse illum summo cum molimine,grata erga magnum virum & perpetua apud omnes extabit memoria. Eodem fere tempore in insula Jamaucensit idem praestitit celeberrimus Stoaneus. His successimus post dimidii speculi intercapedinem ego & clarissimus Broxvneus. Ad omnem vero passum nos salutabant plantae a viris modo laudatis jam citatae, quas inter minus recte ampleve descriptas suscepimus nobis prae caeteris ill strandas, atque his alias necdum observataS adjecimus plurimas. Venient fortasse post nos alii, qui sunt reliquas investigaturi; ut silc aliquando Flora perfici Caribaea, atque in lucem prodire Europaeam venustissima valeat. In ordinandis stirpibus meis, viri celeberrimi, Caroli Linnaei, Systema sexuale adoptavi, atque aliis sponte praetuli omnibus: non quod hoc omni parte absolutum haberem, nec probe in telligerem expertuS, Naturae non raro illud vim inferre, & multis iisque saepe inevitabilibus vitiis

laborare, quibuS tamen nec aliorum carent sy

stemata alia: sed quia major & diuturnior in hoc perficiendo opera fuit p0sita a pluribus; tum plan-

14쪽

VIII

tas complectitur in hunc usque diem bene perspectas plerasque; & quia hodie generalius est receptum. Nam quod ad illos spectat, quibus Naturale systema solum jactatur atque in pretio est; ego certe, cogitationibus ipsos& deliciis delectari suis, uti facile patior, sic illos rogatos velim, opinionem meam ne ferant moleste; dum systema vegetabilium quodcunque nihil esse aliud judico, quam merum stirpium pro lubitu definitarum vocabularium methodicum. Nec idcirco inficias eo, in Cruciformibus puta paucisque aliis, naturam videri terminos classibus statuere fixos, qui vel ad ipsas usque in Medicina vires se eX- tendunt: unde omnino sequitur, astinitates in habitu structuraque plantarum ad earundem cognitionem summae esse considerationis oportere, &magnam saepe, si caute procedatur, adferre in materiem Medicam utilitatem. At vero nullas Natura leges a nobis assumit, quas ipsa prior non

posuit, deuitque. Quapropter affinitates, quia has in rebus productis servari a Natura videmus, investigare sedulo nos decebit, quando nata inde doctrina amplior sine dubio pensatura est adhibitos labores. Sed quis nostrum astinitatibus singulis suos constituet fines P Donec in nostram notitiam perveniant creata omnia, id nullus animo

considet prudenti: da, pervenerint; idem Naturae, implicitissimo & supra captum nostrum multiplici tramite gradientis, adversari instituto, sorte tunc tandem intelligemus. Optimo igitur sum-

15쪽

moque jure Varietates & Individua ad species

reducimus certas, & Naturam ducem habemus. Has autem Species si velimus ad Genera naturalia cogere, ubique Naturam desiderabimus; quae praescriptos limites transiliens, & nostris nullatenus se accomodans saltibus, more pergit suo illudere humanis ingeniis. Erunt itaque arte facta Genera omnia, quae ob hoc ipsum nullum unquam condere poterunt systema Naturale. At opus est tamen illis: opus est Classibus, & Methodo ; quibus nostram inscitiam sublevemus atque memoriam, ne multitudine obruamur: quare juvat factitiis e systematibus aliquod, consilio nostro convenientius, in auXilium Vocare; quo rum ne optio deesset quaerenti, omni industria caverunt hujus sevi Hotanici. Magnum sane in Speciebus discrimen passim obtinet quoad ipsum factitii Generis characterem. Nos igitur oportet, omnes & singulaS bene perspectas habere, si hunc talem cupiamuS, qui cunctas fideliter species suas reddat. Id quidem huc usque deficit in generibus plurimis, & deficiet diu; donec coeperimus attente adnotare prodereque scriptis omnia illa, in quibus novae imprimis minusque obviae species a communi charactere deflectant; idque in Individuis pluribus, ne casu, naturae lusum, characteris partem dicamus. Hinc ego in descriptionibus meis, ad vivam semper stirpem concinnatis, & ad incudem saepius revocatiS, momenta vel minima adduxi; in va

16쪽

Tiantes partos, qua potui diligentia, inquisivi;

atque haec proposui sermone, hon eleganti illo quidem comptoque, sed compendioso & perspicuo, quali principes hodie in arte viri uti consueverunt. Prospexero sic etiam Hotanicis, post me fortasse olim easdem regioneS invisuris, taedioque *ωS, quod multum ego devorare debui, levavero certe; sine ulla enim haesitatione plantas determinabunt jam vulgatas illico, omissasque rite distinguent. Fore autem nonnullos , existimo, quibus diligentia mea videbitur nimia, quoties advertent, tantam me curam impertivisse geometricae partium dimensioni. Lubens profiteor, me hic ultra vulgus non sapuisse; & fruticem fruticem, ar-horem semper me vocasse arborem, nulla habita

gemmarum ratione. Uti enim pro legitima &ssabili obtinenda stirpium definiendarum distinctione , minus apte & rarissime recurritur ad magnitudinis statum, nisi quando proportionem servet illa certam ; sic contra in plantae alicujus descriptione, antea mihi incognitae, si cuncta docear, sola magnitudine qualicunque eXcepta, Videor mihi rei summam desiderare, nec, qualem optarem, posse istiusmodi plantae speciem mihi fingere. At, inquies, quam haec ipsa magnitudo nihil variat magis. Sed propterea commu

niorem illam ubique elegi; indicavique, si cui esset subjecta inconstantiae. Descripsi porro plantas, quales has ipsa Ame-

17쪽

rica dedit mihi spectandas. Hoc ideo monitos

BolanicoS volo, si quando ex meis aliquam Obviam in caldariis stirpem habeant, ab exposita descriptione in una alterave parte discrepantem, ne scilicet suspicentur, aut diversam a mea ignotamque stirpem se esse adeptos, aut falsa & erronea me tradidisse. Vidi enim saepenumero in solo natali plantas, sive Americanas, sive Europaeas, elegantissimas & adspectu jucundas; easdemque, dum colebantur in hortis, nativi oblitas decoris, squalere totas: alias iterum istic habitus sui negligentia praetereuntium fugientes

attentionem, hic pulcritudinem consecutaS NO- Am , omnium ad se allicere oculos, nec implere posse. Virent etiam perpetua fronde in loco natali perennes stirpes illae, quibus folia decidere non indicavi; etsi in caldaria Europaea translatae non semper in hoc morem patrium sequantur. Antheras autem examinavi, exploso necdum polline turgentes ; quando figuram exhibent stabilem magiSque propriam; quum essuetae mutationem

subire soleant ingentem , & induere habitum

generaliorem.

Cum autem agebatur de imponendo stirpi

incognitae novo nomine, quae profecto reS, mOdo ne barbari simus, nec eonfusionem pariamus,

arbitraria magis mihi videtur quam severissimis legibus esse obnoxia,) jure quodam meo frui inventor volui; & vel a Graeca lingua, utpote apti

18쪽

re, nomina derivavi; vel illustris Plumieri vestigia premens, illa deduxi a viris, qui, quod bene de scientia nostra meriti essent, digni videbantur,

quos Flora compensaret Hotanica immortalitate. Nec veritus hic sum illorum, inter omnes pauci

qui solos se melius sapere sibi gratis fingunt, judicia. Donec enim pro me, quoS sequar, habe-ho Τournesortium, Boerhavium, Dillenium, Juia saeos, Lipnaeum, Halterum, Burmannum, ipsumque etiam fretiquos ut taceam eruditissimos viros Linnaeanae industriae hostem acerrimum, Heisterum; donec, inquam, in re mere arbitraria simi lium virorum sententia eXemploque ero sussultus, parvi pendam istorum sutiles cachinnos. Non equidem istiusmodi nomina aliis praepono; imo qualecunque significans prae omnibus reliquis esse seligendum, persuasissimum habeo: sed quam raro sincerum tale occurrat, & quam dissiculter in

magno novorum generum numero istiusmodi no

mina componi & omnibus tribui possint, fatebitur expertus. Expeditum quidem hic fuisset confugium , si, quae apud Pedacium Dioscoridem oc currunt stirpium hodie incognitarum antiqua &exoleta nomina, haec plantis illico meis indidis sem. Sed sacra ista semper habui; putavique, sicuti non temere illa stirpibus Graecis aut in citatis apud vetereS regionibus crescentibus, ita nunquam Americanis similibusve exoticis imponi aut atribui oportere. Qua in re ultra modum

excedentes Bolanici, Materiei Medicae historiam

19쪽

NIII

inenodabili mulctarunt confusione. Nec etiam, quas nunc ignoramus celebratas priscis temporibus plantas, ignorare semper fato quodam tenemur. Evenire potest, quae nobiS negatur, ea

uti gaudeant felicitate posteri; ut his illarum plurimae innotescant, cognitaeque usurpata non juste ab aliis nomina sibi sua vindicent. Si quis est, qui miretur meam, maleque laxet in recensendis plantarum viribus medicis inopiam, illi respondeo: solere has barbaros, si quas noverint efficaciores, ceu solas sibi relictas a novis hospitibus suis opeS, alto perpetuoque abscondere silentio, nullo vel pretio vel promissis emendas. Aliarum autem plerarumque stirpium vires minus quidem spectatae sunt; & hae praedi- dicantur tam vagae, & ipsis tam numerosae in

usum vocantur, Ut medico opus esset annos in

eodem loco considente, qui per repetita eXperimenta veras detegeret, distingueretque a dubiis& falsis: id quod a peregrinatore caeterum occupatissimo neutiquam est postulandum. In citandis auctoribus cavi sedulo, ne deciperer similitudine; quem haud infrequenter emrorem summos etiam Bolanicos errasse, neminem vel mediocriter in horum lectione versatum fugere potest: unde obscvvitas & dissensio, necesse est, oriantur. Id contingere tunc solet praecipue , quando de non visis nec satis fuse ab aliis descriptis judicium serre, nimium properamuS.

Quum observabam, nomina plantarum Verin

20쪽

nacula crebro differre vel ipsis in pagis villisque vicinis, generaliora, si qua erant, notavi; omisi caetera, quae sarraginem dumtaxat attulissent

inanem.

Icones, quibus hoc opus illustravi, a me fuerunt in ipsa America ad vivas plantas magnitudine naturali delinea . In his perficiendis omnem adhibui curam, ut essent exactissimae; atque ita illas ornavi, ut ne oculis placerent magis, quam litarent veritati. In hac altera editione Systema Linnaei citavi, a clarissimo Joanne Andrea Murray anno 3774 editum; ut omissa haec citatio plantam ibidem desiderari indicet. Ex aliis etiam operibus meis plures plantas huc reduxi, qui huc per

tinebant.

Atque haec sunt, quae praesari debui; ut aliquam darem operis instuutique rationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION