장음표시 사용
155쪽
. Spe data nec lucri, nec turpi foenore munus Attamen ad Memorem si ex te discesserit unum, Rite duplex ad te veniet; quod lingua rependet Verborum ossicio, referet quod dextera facto. Hic quoque multa vides habitus referentia miros
Artificum ingenio quantum vigilata perito l)Marmora prae cunctis celebrem tamen aspice Faunum, Faunus mira
Qui saXo innixus calamo modulatur agresti Οἰζ: - - Carmina sic baculo incumbens, dum pasceret haedos, Tityrus edocuit resonare Amaryllida silvas; Non imitabilibus quondam sic Mopsus avenis Daphnidis interitum cecinit, cecinitque Menalcas. Hic simul obtutus ad se Globus allicit ingens, Qui Oceani tractus terrarumq; explicat omnes En ut nil metuens horrendas aequoris iras, ui Aut brevia, aut scopulos, aut vorticis ora profundi, Nil veritus duros per inhospita saxa labores, Aut vitae incertos per mille pericula casus, Europae hic videas felicia Regna beatae, Hic Asiae lustres amplissima Jura potentis, Astica quae sitiens, quae dives America late Sceptra tenet Phoebi medium qui Circulus alti Monstrat iter, graduum serie intervalla Locorum Lata docet spatiis quam sint Loca dissita longis Circulus ostendit, luces qui noctibus aequat. JUCUNDO, invitans iterum Burghesius ore si si ii
Nos recreat, lumen tanti qui Nominis auget, C d. Bur
Scipi ADE . uni Sedem hanc sibi destinat aequo euhiiii Jure, Domus Auctori Sedi splendoris abunde est ΠI. Artamen ex uno Erecta quae fronte coruscat Ingenii gravitas, altae constantia Mentis, Atque inconcusso Romana in pectore Virtus lQuam rite effulsit radianti Murice in orbem Quippe Bona ut Phoebus radiis importat amicis, Intulit haud aliter Latiam Vir magnus in Urbem Excelsi monimenta Animi, dum sorte ministra
156쪽
I am bene divitias Virtute sub auspice ludit. s. inro S tibi iam Sedes aperit postrema cruenti Ἀλ0 me Bruti ni faciem, ne Gorgonis ora colubris
. Pater Horrida saxificis, lacerantem aut unguibus hydros cubitatum Alcmenae sobolem, Latiis aut Patribus olim Matronas thalami conjunctas foedere, lustres; '' 'η Burghesiae sed grande Domus Decus aspices Imago
usita vete Haec est ANTONI, cui Roma ornata Parenti
VJ Pontificem debet signari hoc nomine PAULUM Jam sentis Si Patris honos e sit inclyta Proles, Si Patris effigies, patriae si est indolis haeres
Optima Progenies, sileant jam caetera; qtralis, Hinc habeas, quantus erat Burghesius Heros. PLURIMA quae nobis indicta abiere per omnem Ornamenta Domum peregrino ex orbe Columnas
Erectas passim dilapsis manibus Urnas Jam vacuas, Nomadum hic illic de marmore Mensas, Egregio extructas Artis conamine Thecas Maenadas, ac Dryadas, Satyros, ebriosque Lyaeos, Insignes virtute Duces, monoribus auctos Romuleis olim Cives, Maxima Regum Nomina, augustos, generosaque Pectora Matrum, Et quae decepti coluerunt Numina Prisci, Nunc, Hospes, referens tam culta per Atria gressus Perlege tute oculis, Nomenque Auctoris in astra Tolle libens laudum si debita munera dentur. A Scipiadae , haec nostro merces erit una labori tues Attamen Auctoris tantum iustinima Mentem Ne tua magnanimam celebrent praeconia Laudis In partem Baptista venit, qui temporis irae Sumptibus ellassis obstat, tantisque nitorem Eximium dextra tutatur vindice Rebus Nec parere est majus quam sit bene parta tueri Sic rerum memores aevi monimenta vetusti Evolont Charites, mirisq; ornatibus Edes Ostendunt nitidas, factoq; hic sine recedunt. OPA.
157쪽
O PATRIA, hic quaeras, tanta num 1ervet in Aula Egregios simul ipsa suos Pictura Labores Jucundos si fert animus cognoscere casus Excipe Pictorum, vel quos tulit Attica quondam, Vel quos iampridem 1llustres dedit tala Tellus, Haec olim ornabat multus Penetralia sudor. Hinc ergo Pictura animos tumefacta superbos Sumere . at ingentes Sculptura attollere vires Non minus ipsa suas, simul haec ad sidera ferre Marmora, alterius prae se contemnere fastum Ars utraque hinc litem, Cui detur Gloria princeps, Initituit, sensimq; infando scommate rixam Res venit ad pugnam . clamoribus Aula resultat. Dil fugiunt trepidae Charites lucique per umbras I ecto finitimas Dryadum cursare videres Agmina, elapsas undis pede Naiadas udo Quaerere perfugium . subito, ne crede, susurro Pana deum tantis implesse pavoribus unquam Vel iuga Taygeti, nemorum vel opaca Lycaei. Excitus clamore novo sed protinus Hermes opportunus adest ' Virga sedare tumultum Vocibus atque hisce aggreditur Quis pectora tantu Vestra furor turbat, quo vos, o nomine dignas Appellem dicamne deac sii pulchra tueriora velim, dotesque velim si expendere vestras, Vos quoque de cerebro summi prodicte Tonantis, Pallada nec tantis celebrem natalibus unam Esse, reor. Primi sed vos vetus angit Honoris Quippe animus praesentit amor . tamen inclyta vobis Si Heroum Virtus cordi est, si debita pulchrae Munera Virtuti, cui vestra industria merces Exoptata nimis; tantas ne vertite dextras Altera in exitium alterius. Quae Gloria palmae
Haeret in ancipiti dum nulla aetate dirempta Lis haec gliscit adhuc animos intendere vestros Ac vires potuit summo connixa labore est
158쪽
Nempe utraque, alterius ne cederet ahera coeptis; Et vestra hinc tantum nacta est solertia nomen Ergo agite, infandis jam nunc absistite rixis Ne tamen antiquae finem me judice Causae Quaerite praecipuae dum pectora Laudis utrique Iret amor , nulla hanc dirimet sententia litem. Sed tandem his memores advertite vocibus aurea: Vera ego vaticinor felix labentibus annis AEtas adveniet, cum lis incerta quiescet, Firmaque pax animos concordi foedere iunget, Ac vobis excelsa dabunt Capitolia sedem, Quae vos excipient Magno sub Praeside ovantes Vivite, egregiis vosmet servate Triumphis Jam vero emoto cessent ut fomite bella Posthac, venturas sic stat praecidere rixas: Effigies, Sculptura, tuas hisce AEdibus ultro Concedo; Urbanas Ars altera migret in AEdes. At pictis careat Tabulis ne haec Aula, recentes Sollicitet Pictura manus aetatis Martis Sic non iure pari hoc sedeat, non aemula, Tecto Sculpturae facilem tamen haec sententia mentem Flusit namque Artifices quo tempore Tellus Itala non aluit summos S1bi Graecia Zeuxin, Parrhasium,aimanthem habeat, nullique secundum Protogenem, Macednmq; uni cui pingere Regem Fas fuit. Illustres fama quin desinat Hellas Sculptores celebrare suos ne vasa Myronis, Ne manibus caelata tuis carchesia , Mentor, Ne Polycletaeis memore fusa aera caminis; Phidiacum ne jactet ebur, vel marmora caelo Praxitelis vigilata, tuo vel caesa labore, Cui licitum soli Victorem fingere Dari. An non Lysippos aequa nunc arte Pelasgis
Roma suos certare videt, certare vetustis
Laude pari egregios Te, CLEMENS, Auspice Apelles λSiqua novos Tellus mittit peregrina colores,
159쪽
Siqua Paros nostras nova marmora mittit ad oras, ossicii memores totis jam viribus, Artes, Interea saeclis tanti Auspicis Ora futuris Edite, dum Mentem Facta immortalia mandant. QUI modo mirabar,Signa inter prisca, recenti Saxa extus a manu, dum Davidis ausa ferocis, Dum versam Daphnen,Somnuque, Ducemque Viderem,
Iliaco qui patrem humeris subduxit ab igne, Jam Tabulas perlustro oculis ex ordine pictas, IEtatis portenta novae Me viva Colorum Lumina ut oblectant animus quot imagine Rerum Pascitur insigni At teneant licet omnia mentem, Ante alia attonitus, variae spectacula Pompae, Matronas, Patres ingentia Nomina miror. Immensum Campo protenditur Agmen aperto Late auro Latiique nitens fulgoribus Ostri: Exhibet hoc PAULI Pompas, dum tempora cinctus Tergemino sacrata recens Diademate, Regni
Arbiter aetherei, Procerum comitante Caterva,
Solemnes inter plausus tota frequentis Romulidum Turbae, Lateranam pergit ad AEdem, Et meliore beat Capitolia celsa Triumpho. Hic ego, Calliopae qui proluit ora canenti, Optarim, Fontem, Cadmeae flumina Dirces, Pimpleos Latices, Charitum 1 haurire liquores, Non humilis vates hoc tanto e Nomine iurgit Laudum quanta seges Sed quae locus ille recusat, Forte amor impellat quondam tua dicere Gesta, Plene Deo Antistes, Patriae florentis Imago Et Decus Golumen Coelo Tu dexter ab alto, Respicis unde tuam majori numine Romam Unde pios servas felici Prole Nepotes, Tu mihi certa fides,aderis, Tu pectora vatis Plena Tui facro perfundes nectare Divum Hic, ubi Pontificem rursus manus aemula pinxit, Praesulis exornas Fratris latus, inclyte Horati:
160쪽
Tu quoque Germanum decoras, Baptista Tarenti Ad deris, Antoni, Iatruo decus ad deris almo Tu simul rat quo me rapitis, clarissima Gentis Lumina, Matrona: Stirpis ceu Sidus avitae Tu, Diana, micas muribus documenta pudicis Optima venturis tua praebet, Olympia, Virtus Sed tu celesti ante alias candore refulges, Grande Decus Generis, inclisque, Camilla, futuris Exemplar, sperare licet,lux addita Divis. Ingentes at nostra cient jam lumina Pompae, Magne Nepos Baptista, tuae; cui grata merenti Roma cupit longae felicia flamina vitae Postera quae nostro non aetas invida saeclo Maxima quo Latii peg Te spectacula Cives, Qu. illustres videre tuos, Vir magne, Triumphos λMirandum eiunxit quod dextra imitata colore, Carpentum pretio cui par haud ullus ovantem Hostibus edomitis Ductorem vexit in Arcem Terrarum dominam Currus genialibus auxit Splendorem Thalamis, ingentemq; attulit Urbi Laetitiam in mediis Bacchi de nomine Ludis. Dum circunlatos Plaustro Tela exprimit Hortos, Auriserisque Nemus ramis, ne falsa Minores Picturae figmenta putent sine more Quirini
Suspexit Populus miro Viridaria cultu Hesperidum majora fide subvecta Quadrigisse
Horrendum; sed ludus erat per Septa Draconem Et caput atque alas sursus aque lumina tflammis Motantem vidit cui dum Regina volucrum Desuper ingrueret, denta Bellaria Plebi Ore vibrans, miro Burghesia Stemmata ritu Fulsere Hesperidas gemmis auroque micantes Nympharum comitata cohors premit ordine longo Pars Dryadum terga Alipedum, clangore tubarum
Interea exhilarans animos; pars caetera gestat Seu manibus Palmas, sive aurea Poma canistris.