Clementes titulo sanctitatis vel morum sanctimonia illustres simul editi cum animaduersionibus ab Augustino Oldoino ..

발행: 1675년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

mobrem pri ino ex adiacenti prouincia, postmodum ex omni re one illi pene uniuersi venientes sicut De Prophetas venerabantur ex quibus niusti praedicatione eorum fidem ipsorum imitantes chrili ianitati subiciebantur , veterem hominem exuentes, nouum hominem qui secundum Deum creatus et , induebantur. Denique obsequi; multis , donatiuis venerabantur. Coeter uim Principes Tribuni Milites, Chri itiani , Iudei de Gentiles eos visitabant, reuerebantur excolebant, qua da re

Servi Dei periincti inani gloriae , ambitioni huius seculi subici timentes , fugae latibulum expetentes patriam linquere disposuerunt quippe cum in exemplo sit Abraham, .multi aliii ulli, dc maxime eorum cosobrinus Beatus Mar

Coeterum audientes famam sanctitatis , dc nominis eius 4 qui in piscopatu Turonicae Ciuitatis eli subrogatus consilio inito breui expensa, de exiguis sarcinis collectis usque ad ipsu invenire , iconsilio eius vivere stabiliuerunt quod de factum est. Venientes auten usque ad Turonensem ' Ciuitatem , inuenerunt ea tum Martinum in Episcopatu more suo dominico die Mularum solemnia celebrantem, petie

352쪽

riintque more suo benedictionem . Post acta autem Missarum solemnia cognouit eos beatissimus Martinus consanguineos consobrinos suos, fleuitque per singulos osculatus est eos , ducensque eos in trans fluuium secum ubi multitudo commanebat fratrum , inuitauit ad prandium in commune cum fiatribus. Sequenti autem die omnem peregrinationis suae seriem texuerunt , voluntatemque suam in hoc esse dicentes, ut limina Apostolorum Petri, Pauli visitarent, S in Hierosolymis pergerent , sepulchrum Domini vistaturi Crucem Domini adoraturi per Beati Iacobi sepulchrum venturi, dic ad ipsum reuersuri. quam viam cum benedictione Beati Martini aggredientes nudis pedibus, laneis utendo vestibus pane , de aqua, crudis herbis contenti , quinquennio peregerunt. Reuertentes autem sani incolumes Beato Martino se praesentarunt cum multis reli

quijs, videlicet de sepulchro Domini eius sanctissima Cruce. De sepulchro autem Sanet Mariae Matris Domini, & ipsius vestimentis; dereliquijs Apostolorum Petri, Pauli,4 Iacobi fratris Domini, ex multis alijs , quas

Beatus Martinus reuerenter accipiens in capsida niatoris Ecclesiae cum reuerentia posuit

353쪽

Ipsi ver septem fratres Beato Martino, MFratribus ibidena manentibus tam anima, quanain corpore se dedentes deuouerunt se de loco illo non recessuros. Statim autem Beatus Martinus eos gratanter excepit , de Monacho habitu eos induit, de benedictione propria confirmauit: posuitque eos in latere cavati montis in quodamipecu iecitque eis Oratorium in ipsa rupe, benedixitque altare ubi, reliquias propria manu condidit , quas ipsi apportauerantri Ordinauit

autem lenientem dc Primum Presbyteros Letum Theodorum Diaconosci Gaudentem de Quiriacum , S: Innocentem subdiaconos Permanserunt autem in eadem Cella, siue oratorio, ubi de deleetabantur et ijs, oratione, silentio, lectioneque quamdiu Beatus Martinus superfuit, ipse quidem per reuelationem obitum suum longe praenoscens, Mad Condaten sena vi cum ire desiderans, pacem inter Clericos resor- mare cupiens, cognouit per spiritum non se reuersurum conuocatosque singulos osculatus est, atque benedixit, A praefecit eis unum ex fi tribus loco suo nomine Galbertum , Abbatemque constituit, de benedictione confrinauit, cui& commendauit septem fratres de consobrinos suos, qui eos suscipiens in omni une cum fia-

Tt tribus

354쪽

tribila aliis singulariter eos diligebat spiritua

liter reuisebat, consertabatur. Beatus auten Martinus post obitum suum , usque ad diem obitus eorum saepissime eis apparebat in visione, consertans eos , o consolans. vixerunt autem post obitum B. Martini as an nis A tempore Beati Martini I 6 annis aempore autem Galberti post B. Martinum primi Abbatis a 3 tempore vero Hicardi secundi Abbatis duobus annis . Tempore si quidem Hi cardi secundi Abbatis contigit festiuitatem .. Martini de transitu Sabbato euenire. Sequenti vero die qua Dominicam celebramus post peracta Matutinoru sollemnia media nocte apparuit

eis Beatus Martinus, nuncians eis diem obitus sui dicens, crastina die summo mane vocate huc Hicata una Abbatem ad vos; quo vocato numtiate omnes , de singuli vitae vestrae seriem &actus vestros , constentes peccata vestra. Dicite ei ex me ut in honore Sanctae Trinitatis Missam celebret, commemorationem mei faciens, ta Sanctorum, quorum reliquiae in praesenti altari a me consecrato, continentur , ponatque --

gulas hostias pro vobis singulis oblaturas, quibus consecratis singuli communicabitis . Peracta communione, viaticoque suscepto corporis

Christi

355쪽

Christivi sanguinis, Missaque finita postrabitis

vos ad orationem, viam uniuersae carnis ingrediemini, tam a dolore mortis extranei, quam a corruptione carnis estis alieni;Sicque ab Ang lis suscipiemini, a me ipso sursum conduc inini, donec assignemus vos ante tribunal Christi. Quod totum factum est ut beatus dixerat. Cum autem orationem accepissent de manu

Hicard Abbatis, finitaque Missa genibus flexis

sani , atque incolumes viam uniuersae carnis ingressi sunt; tam a dolore mortis extranei, quam a corruptione carnis fuerant alieni. Repleta est autem cella tanto odore, ac si multorum aromatum congeries ibi sparsa putaretur. Suscipiens autem eos non de morte , sed quasi de oratione Abbas Hicardus una cum fiatribus non moris tuos putabant sed dormientes , cum facies eo

rum ut rosa ruberet , caro ut nix splendesceret.

Quam ob rem per sedilia sedere fecit, scut sol ti erant sedere in cella sua , posuit eos mediante

ianuarum repagulo Patebant etiam limina, ut omnes aduenientes viderent Sanctorum ficies, non scut mortuorum , sed scut dormientium; quia licet hominibus mortui essent , Deo cui omnia vivunt, dormiebant . Per septem autem

dies quibus super terram suerunt non defit Ttis, odor

356쪽

odor ille suauissimus Tanta autem fuit aduentantium multitudo, quantum aut locus admisit aut semitae capere potuerunt . Omnes febricitantes, vel frigoretici qui adueniebant, sani reuertebantur, lepros autem,surdi, muti, claudi multi curabantur, afferebantur autem e lectis, de grabatis rae ex odoris fragrantia curabantur. Septimo autem die a transitu ipsorum Abbas Hicardus , congregatis fratribus Sancti Monastertiad funus affuit. Vocauit autem sanctissimum sedis Turonicae Ciuitatis Archiepiscopum Beatum A nctium, una cum Claro Populo, inito autem consilio sicut erant vestiti sepelierunt eos in cella , vel Oratorio, aut altari ipsius Oratori a B. Martino cum pignore Sanctorum consecrati . Transierunt' autem pridiesIdus Novembris , secundo die a festo quo

celebratur transitus Sancti Martini sepultique sunt tertio decimo Kalen. Decembrisci quis pulti terris in Christo se vivere manifestant virtutibus vi miraculis qui vivit, de regnat cuna Deo patre in unitate Spiritus Sancti

Deus , per omnia secula seculorum Amen

ANIMAD

357쪽

ANIMADVERSIONES.

comperies narratione , antiquo rum imputetur rud rati , qu rum mos erat potius eluetoni,

tuam sermoni insi ere . Hanc

e tenebris eruit GrePrius Turo in

nensis Archiepiscopus, ut ipsem tessatur his literis ad Beatum Sulpim Bituricensem Archieps opum , quas profero Beatissimo Patri Sulpiti Dei gratia Bituricensi Arcsh-piscopo , Gregorius Turonum indi gnus Sacerdos 3 Deo salutari nostro salse

rem perpetuam.

Apud o tamsub figura apum Sanctorum mirtus ' ' prudentia laudatur , cum dicit quo magis r ausaefuerint, hoc acrius omne s

358쪽

incumbunt generis lassi farcire ruinas. me

Pater beatissime in sonte Epistoti remisissi

lieuerit considerant quanta prudentia , quanta sollicitudine titubanti Ecclesiae statum firmare, eius ruinas resarcire . me in te proprie exemplis lucentibus , hoc mellifluis exhortantium sermonum , hoc denique gestis praecedentium Sanctorum in medium prolatis agere non cessatis . Hui est etiam quod inter cortera quae paruitati meae vestra sublimitas imperauit 3 gens s ilicet imperium est amici admonitio , quatenus septem Dormientes , qui apud Maius Monasterium dicuntur quiescere, quoruMlue fama percelebris longe lateque dissuaditur, actus, vitam , vel fuem si sepiam possem reperire . Tunc ergo iuxta poetitum illud pro more meo pro vestra reuerentiar spondi kruus est pater alme quid optes

posuisse quo mihi iussa capscere fas est ist

timque vicino , ut dicitur pede vestram prosequens his ne perscrutatus Ecclesiarum scrinia, s Bibliothecas reuoluens , tandem apud praest maius Monasterii reperi quod querebaseruat igitur tenore Ecclesiae Paternitati vestrae t petieras transo iptum destinaui

Hi autem Dormientes at sunt ab illis septem

359쪽

33 3

Dormientibus, qui Ephesi dormierunt in Do

minori quorum nomina exprimi Martyrologium Romanumsext Kal. Augusti . sunt Maximianus , Malchus , Martinianus Dion'sius Ioannes, Serapion , o Consantinus . Hi tempore Deci intra speluncam clausi martyrium consumarunt dicti autem Dormientes consueto diuinae Scripturae loquendi u quo eos qui pie , religioseque ita fun-ἱti sunt Dormientes consueuit appellare vel quia refrato pos multos annos specus ostio,

inuentis eorum corporibus , velut rediuiui

iterum Isaruerunt .seu quod ab imperis Deci , usque ad ultima tempora Theodosii iunioris intra specum clausi,somno capti adducentos fere annos dormierant, neque hoc erit nouum Itis qui Plinium percurrerint, narrant m h V. 3 2. Puerum quendam annos septem CP quinquaginta dormisse Q vel Apuleium tu Florid scribentem Epimenidem C elicum a parente ad custodienda pecora rati sum , is quodam antro dormisse annis quinquaginta fptem .seu duobus supra sexaginta, unde versum est in pro uertium dormire somnum limenidis Asiniflni ausa septem Dormientibus, quo

360쪽

rum est menti apud Paulam Diaconum e. si longobardorum lib. I. cap. I. minime decerno Baronius in P reis ad diem T. I. lueosdem puta , licet Paulus in Germania suos, ct Gregorius Turonensis in Gallia no

stros obdorme scribat

Temporibus Diocletiani I Maximiani me. Anno post Christum natum 233. hi Imperium Romanum obtinuerunt eorum tamen saeuitii, immanitateque diuersis in locis Ciuitates plures, Prouinciaeque multae rebellarunt. Regna , Imperiaque tuta bene reddunt,quando in illis plures habem quos diligant a quibus diligantur Principes . In xuperabiles quidem Civitates, oe impenetrabiles Prouincia ilia habentur quas solus subAtorum amor, a fictusque is Principem custodit. Hunnorum Regnum σc. Hunni , Huni Populisunt qui quondam in pthi Europaeasuper Meoticam paludem incoluere , di-m , se Paulo Diacono , Abares, siue ua-res , Populi Sarmatiae. Hi deinde mutatis sedibus ingenti multitudine in Panno uam irrupere tam tempore Valentiniani Princip: , Duce illa totam pene Europam peruagati Galliam, Italiamive multis cladibus sece

runt r

SEARCH

MENU NAVIGATION