Commentatio de diureticorum medicamentorum temere adhibitorum noxa in hydrope

발행: 1786년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

COMMENTATIO

DIVRETICORUM MEDICAMENTORUM

TEMERE ADHlBiTORVM NOXA IN HYDROPE.

5쪽

Dl VRETICOR UM MEDICAMENTORUM P

TEML RE ADHIBITORUM NOXA IN HYDROPE.

Inter morbos, qui prae ceteris curatu dissiciles sunt , omnemque saepe medentis artem eludunt, atque fru- Mantur , ultimum sane locum haud obtinet dirus Hydrops. Quapropter actum, hercle, agere is neutiquam Videbitur, qui animo attento in eius naturam penitius se anquirere, & a praeconcepta quacunque opinione liber, methodum, quam in eo curando sequi solent me-

6쪽

dici, seueriori scrutinio subiicere allaborat. Cum autem illud eruditillimi et sagacissimi pariter ac experientissimi medici, non tironis, opus sit, exercitationiSqUeaccademicae limites longe excedat : . nonnulla saltem de euacuantium ac primis diureticorum remediorum redio usu in Hydrope animaduertere, spectiminis, inauguralis loco, mecuria constitui, quatenus scilicet pro 'virium exiguo medulo licebit. . I

Hydropem adesse aiunt Medici, ubicunque aquosus latex, notabili quantitate extra vasa effusus stagnat, siue in totius corporis celluloso centextu Anafarcam vocant) siue in singulis corporis humani cauis, pro quorum diuersitate varia nomina nactus est. Quae sigillatim recensere huc non pertinet.

g. II. Varias is causas agnoscit, quorum scrutinium utramque paginam facit in curatione, quippe haec pro illarum ldiuersitate diuersa sit necesse est. Praecipuae vero earum lsunt:

7쪽

1. Nimia solidarum partium laxitas, indeque natafuidarum aquosa tenuitas; sue a sanguinis, aliusve fuidi nimia iactura, siue ab aere iusto humidiore, siue a vita sedentaria, siue a potulentorum aquosorum ab usu, si-vc a morbo praegresta et catissa demum quacumque, solidarum partium tonum in toto corpore vel singulis eius partibus infringente, producta.

a. Vasorum sanἶuiserorum maiorum compresso atque obstructio; indeque interceptus sanguinis circulus, quo fit, ut aquosa sanguinis pars per vasa minora, sanguine nimium reple a atque distenta transprimatur, ac in cauis vel cellulo a tela colligatur, dum bibula vela rum capillarium orificia, a venis turgidis Compressa, resorptionis ossicio perfungi nequeunt. Hinc fit, ut asci ticorum grauidarumque PedeS tUmeant, totiesque Hy drops oriatur a polym cordis atque vasorum maiorum viseerum scirrhis, variisque sumoribUS, vasa conlpri mentibus P;. Obstructiones vasorum minorum, quibus Iliber sanguinis transitus, ex a tPriis in venas impeditur H:nc toties HydropiS Origo quaerenda est in victu ni mis viscido, nos, satis concocto atque stibacto adrelis

8쪽

mido, validiori ac diu continuato corporis exercitio, ab usu potulentorum spiritu Osorum . sanguinem coagulantium , vasisque rigiditatem conciliantium et quae sunt reliqua. q. Vasorum lymphaticorum ruptura, indeque om

ta lymphae effusio sa).

s. Secretiones naturales serosae cohibitae, quo fit ut sanguis aquosis partibus plus iusto abundet, easque in loca corporis varia deponat. Huc imprimis pertinet eXcretio culanea atque renatis.

6. Impedita humoris istius resorptio, qui in caua corporis continuo exhalatur in statu sano. Hinc nascutur Hydrops pericardii, uteri, &co 3. III. Sponte itaque patet, duplicem esse indicationem Curatoriam . primo enim tumor aquosus discutiendus est,

a Quam caussam etsi MoNRo neget dissectionibus comprobari: non dissitetur tamen, obtinere posse; imo ipse exempla' ex scriptoribus collegit, in quibus latex hydropicus , lymphae persimilis inuentus fuit. Vid. E say. on the Dro is pag. a , Cons. de hac re SuiETENII Comment in Boerh. Aph. g. saa8 P-' α88 sqq.

9쪽

ac dein se prospiciendum, ne noua iterum aqUa colligaturo Illud ellicere student Medici siue se et excretiones natUrales serosas adaugendo, siue noua collectis aquis emisi Tia parando. Doc autem fieri nequit, nisi caussa morbi, quaecunque ea sit, corrigatUr. IV. Excretiones vero serosas prae ceteris augent media Camenta purgantia , maxime validiora; vomitoria, sudorifera, salagoga, diuretica. Inter omnia haec, diu-

retica maxime arridere consueuerunt medicis, partim quia satis largam aquosi humoris copiam ed Ucunt partim quia placidius reliquis agunt, nec machinam

adeo vehementer Conturbant sprolati iacmpe vulgaris opinio fert); ut ideo vel debilioribus exhiberi tuto possint, quos validioribus illis ferendis morbi vis impares iam reddidit. Edi perientia porro ComprObauit, felicissime haud raro cessisse diu reticorum usum in hydropicis : imo non desunt obseruata sat nil merosa, ex quibus apparere videtur, his solis curationem Hydropis faustillimo omine absolutam fuisse sine aliorEm remediorum adiumento. - flinc factum cst, ut A cdici empiriam magis, quam rationcm sequi soliti, quoties ad hydropicum accersemur, satim de cλhibendo diu reti-

10쪽

co cogitent, omnibusque indicationibus egregie satisfecisse et morbum quamuis rebellem, mascule debellasse au i ument, dum scillae, iuniperiue ope urinae fluxum sollicitauerint.

f. V. Sed praeterea quod empirica eiusmodi medendi

methodus pessime dedeceat Medicum rationalem; facile apparet morbum nequaquam tolli, etiamsi , larga aquae Copia educta, tumor quadamtenus subsideat. Nisi enim caussam morbi simul tollas, maiori plerumque impetu. breviorique mora denuo irruet a Qua, imo augebitur, non sine magna ac dissiculter reparanda virium clade. Nam sicuti plethora non minuitur venaesectione, sed augetur potius; adeo ut, quo frequentius ea instituatur, eo saepius eandem repetere necesse sit: ita aqua hydropicorum per urinae, aliasue Vias expulsa semper recurret, donec caussam tollere contigerit. Cribro itaque aquam haurire videntur, qui neglegia prorsus morbi caussa aquas collectas datis diu reticis educere satagunt, neque simul alteri indicationi satisfacere conant ar, nimirum sublata, vel quoad fieri potest, emendata morbi caussa, prospiciendo, ne semel edum aqua iterum accumuletur.

SEARCH

MENU NAVIGATION