Mercurius botanicus sive plantarum gratia suscepti itineris anno 1634 descriptio, etc., etc

발행: 1849년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

foves. Me benesciis tuis victum in Cambriam adduxisti, illioque incolarum humanitas, soli locorumque varietas in tantum delectarunt, ut mihi ni

hil optabilius, quod plus jucunditatis

erui, iterum majore otio. M-nignioreque coeli aspectu visere loca,qum tam multa Naturin miranda dili-yenter quaerentibus praebere pOSSint.

Accipe igitur hanc rudi calamo delineatam Itineris descriptionem, ' quin tua est humanitas ) gratias benesciorum loco retributas, ab illo qui tibi

omnia semper ex animi tui voto accidere precatur.

Vale.

13쪽

Mercurii Bolanici.

Pars altern .

ΟΝ pauci elapsi Sunt anni ab eo tempore, quo Primum ad Rei herbariae studium animum appuli, idq;

eo consilio a me Semper factum erat, ut Reipublicae literariae, & hominibus hujusmodi studiis deditis benefacerem. Et quamvis dispar sit fortuna, impares animi vires ad res tantas perficiendaS, quantas in animo &votis semper habui, attamen tardo gradu, Sed constante haec Studia proSequor. Priore hujus operis parte notum feci me solerti studio inquirere & investigare quicquid plantarum s felix haec fertilisque Insula nostra producit, & in hunc finem anteactis laboribus inventas in Catalogum digessi & evulgavi, hisque jam adjuncturus Sum quascunque PlantaS

in hac insula sponte nascentes, aut Itinera ΠΟ-24 Stra,

14쪽

Stra, aut amicorum benevolentia, aut scriptorum libri mihi notas secerint. Hisce deinde figuras squantum in me est) exacto delineatas adjungam, tum demum historiam juncto opere

cum Ioanne Goo ero viro amiciss. & in hac palaestra versatiSS. editurus sum. Haec Itinerum,

haec scriptionis causa & consilium fuit; ex hujusmodi enim Catalogis, omnibus rei herbariae StudioSis pateat, quae Sunt adhuc a nobis inventae & observatae plantae; eOSque rogatoS Velim, si quae illis nondum a nobis observatae occurrant, ut humaniter mihi significare non

dedignentur, eis gratias debitas publice reddi

turo.

Sed haec nostra studia a nonnullis pro nihilo habentur; queruntur enim, quod, Lotanici ut plurimum meri sunt NomenclatoreS, qui Prae- clare Se rem gessisse arbitrantur, Si perlustratis variis plagis, nomina repertorum Simplicium & sorsan eorum icones redigunt in Volumen, quo operae pretio arti Satis cauta existimant. Vt huic objectioni satisfaciam, reSpondeo :Istiusmodi Nomenclationes rei herbariae Studiosis voluptatem & utilitatem asserunt; etenim ex aliorum scriptis squorum ubique sere

garium descriptiones & vires notae sunt, ex his discant quid huic loco vel regioni familiare vel peregrinum, & unde hae vel iStae plantae, quarum desiderio teneantur, petendae Sint; ita ut non opus Sit e longinquo petere, quod quotidie sere sub pedibus habeant, ut aliquando a nonnullis sactum esse novi. Praeterea hujusmodi

15쪽

Caialogi sunt instar materiae ad aedificia paratae. Sicuti enim qui egregia opera Structuri Sunt, primum ligna, lapides, calcem, tegulas Rhujusmodi copiam quaerunt, loci8que aptis disponunt, ut quando tempuS & uSuS po Stulant, ad manus sint: sic qui aliquid laude dignum in

re Bolanica scripturi sunt, prius in classes redigunt quaecunque exhibituri sunt, aliter incondite & prepostere rem totam tradere neceSSe habent hae spreta methodo. V. Cl. Camarus mu-hinus, qui hanc Spartam egregie ornavit, iterato conatu Pinacem sive Indicem totius operis, quod sub manibus habuit in ordinem di-geSSit, SynonymiS ornavit, & in publicum emisit. Praeterque hunc generalem Pinacem, Catalogum etiam Plantarum circa Basileam DaScentium typis evulgavit, quo labore sut ejus verbis utar) studiosi qui apud nos vivunt in eXcursionibus Herbarum inquirendarum cauSa Uti poterunt. Sic non inutilem hunc nostrum laborem sore judicavi, si modo studiosis & tyronibus herbarum investigationi deditis usui osse possit, dum ex hisce quasi jactis Seminibu S, opera majora & sortasse iis, qui non iniquis oculis

intueantur, non contemnenda prodeant.

Sed haec missa faciam ut Itineri me accingam, cujus descriptio si alicui non arridebit, ejus lectione abstineat; namque benevoliS non malevolis haec Scripta Sunt. D. Paulus Sone vir nobilis, harumque rerum studiosiss. & Egomet, Plantarum investigationis ergo, Iter in Cambriam Suscipere in animo habuimus; sed nobis antiquae Linguae Bri

16쪽

tannicae ignaris OpuS erat interprete, in quem finem Edoardum Morganum rei herbariae etiam studiosum nobis adjunXimuS, eiq; SumptuS praebuimus. Hisce ita ordinatis Londinum XXII. Iulii Anno IIDCXXXIX. linquentes Alisburice pernoctavimus, hinc discedentes in arvis sequente die plurimas sed in priore Catalogo recitatas) plantas invenimus. Inclinante dio tandem Strati ordiam ad Avonse ripam conditam pervenimuS. Mane sequente adest V. Cl. D. Robertus Lee nobiles aliquot amicos secum ducens, L nos ab eo ad Bilsley sedes suas vere hospitales, Situ & ornatu egregias, taliq; domino haud indignas non inviti ducimur; hic bidui moram ejus munificentia nobis injecit, nihilque humanitatis omisit; vix tandem dimissi sillo enim, & amici ejus ad Henley in Arden se .viae duces & itineris comites perhumaniter praebuerunt) hinc actis gratiis ut potuimus maximis, discessimus & per Bremicham Vulcani municipium Mol rhampionem petimus, hic juxta stabulum invenimus Salicem lato, glabro, Serrato & odorato solio nondum descriptam. Sequente die, Noriporta post tergum relicta ad Shachersorth-Μill paululum

morantes Vaccinia palustria & Acetosam maximam loco uliginOSO crescentia observavimus, dein Cestriam usque nil notatu dignum se obtulit. Cestriae nos praestolatus est alter Itineris nostri socius V. C. Gualterus Monehousius Theologus Doctiss. divinarum humanarumq; rerum Studiosiss. qui ex Agro Eboracensi hucusque nobis obviam processit. Ille, cum Superi

17쪽

ore nocte, Stoch ortoe sea Agri Cestrensis est Emporiolum) hospitio nimis Sordide exceptuS eSSet: cauponae, mane inSequente, verSiculis hisce, stilo nimirum oleastrensi ad cubiculi parietem fixis, valediXerat. Si mores cupias NenuStioreS,

Si Dotum placidum, dape8 salubreS, Si sumptum modicum, hospitem facetum, Ancillam nitidam, impigrum mini8trum, Huo direrte, Viator dolebis. o Domina dignas, forma foetore ministras lGock-portoe, cui Sordida grata, cubet. V. Cl. Samuel Bispham Cestriensis M. D. satis humaniter nos excepit; nec nisi diei mora impetrata, dimittere voluit, ita urbem, moenia &circumvicina loca lustranteS, vespere lauta coena ab eo eXcipimUr.

Cestria relicta Cambriam ingressi per Flint Castrum scui ejusdem Dominis oppidulum adjacet) ad Fontem sacrum sive Haliweli pervenimus, illic sontem antiquis religionibus ob mene fridae virginis caedem cultum vidimus, &inter alias plantas circumjacentes colleS Ornantes Ericam vulgarem & tenui soliam flosculis utramque albis variantem legimus, hic pransi Ruthlandae ea nocte hoSpitio excipimur. Sequente mane progredimUr, SeXto abhinc lapid0 Mons est incolis Garth-gogo dictus, hic Caryophyllum saxatilem Ericaesolium Bauhini collegimus ; sed in ejus latere sub ingenti praecipitio specus amplum dissicili cli-VOSOque aditu, giganteo nomine Ogo-Gumbyddictum ingressi sumus. Polytrichum, SaXisra-gam

18쪽

gam auream, Phyllitem &c. in ipso antro, Sed

in Clivo e saxorum fissuris Brassicam silvestrem copioSe creScentem conSpeximus; non longe

hinc etiam Phyllitem multifidam eruimuS. Dum ad octavum lapidem progressi amuem ad Aberconwey trajecturi sumus, adest famulus V. Cl. D. Thomoe Glynnaei, & significat herum

Suum DOS eXpectare non procul hinc, sic divertimus ad Bodskalan sedes viri nobilis & antiquae hospitalitatis D. Roberti Wynn. ibi

reliquum diei, & sequentem noctem tran- SegimuS : POStero mane generoso hospiti solutis pro humanitate gratiis, Cono*ii sive Aber- conwey oppidum est situ amaenum muris AcaStro etiam quondam munitissimum) paululum morati sumus. Dein priusquam ad quintum lapidem perventum est, duos horrore plenos transitus habuimus, Pen-maen-bahen & Pen-maeu-mawre, hoc est, Promontorium minus &majus. Hic ingentes & excelsae rupeS mari eminenteS anguStum parum que fidum itinerantibus callem praebent, hinc enim saxa o rupibus minacia, illinc mare horrisonum sub ingenti praecipitio mortem errantibus minatur. Horum major transitus sere mille passus in longitudinem porrigitur, quo tandem poSt tergum relicto, ut etiam Bai ora Sede Episcopali, Carnaretrona urbecula eleganS aliquantulum morae

nobis injecit. Castellum olim munitissimum ingressi Locum Regis Edoaroli secundi qui de

Caerna' Non cognomen habuit cunis nobilitatum invisimus. Hinc quatuor emensi miliaria Glynn-lhironam sedeS vere generosi V. Tho.

19쪽

Glynnaei tandem ingredimur. Sedes haec peramaena, nemora hic Sunt Opaca, rivulorum lenis & SuSUrran S per saxa decursus, horti hic & inde variis ornati flosculis& herbis, horti alter facili ascensu Sublimior prospectrum admodu OculiS gratum exhibet; Ex una parte Viruseium mare, e regione jacentes insulae Mona, ipsaque Hibernia caelo Sereno Sese Vi-Sendas praebent, ex altera Se eXerunt AlpeA nostrae Britannicae monteS totius Insulae maXimi, ita ut quocunque te vertis, aliquid haud vulgare visui objicitur. In hac amaenitatum Sede ne desides essemus, Sequente aurora ad Μaris littus, quod non longius hinc distat, quam mille passus, procedimus, illicque Soldonellam,& Gnaphalium marinum eruimus. Stationem hic in ipso Littore Romani milites habuerunt, cujus adhuc satis clara veStigia manent. Relicto littoro reliquum diei in visendis hortis, silvis & pascuis conSumPSimUS. Postquam illuxit dies Augusti III: ascensis

equis nos ad Alpes nostras Britannicas conserimus. ΜOns est horum omnium altissimus

ab Anglis a Britannis Mid a vo

catur,

Hic montes alios inter caput extulit altos Quantum lenta solent inter Viburna Cupressi. Hujus visendi desiderio capti sestinamus, &a Rustico puerum viae ducem impetramus quia non Solum caput, Sed mons totus nubilis obvelatus erat) dein equis & vestimentis exterioribus relictis montem ascendere incipimuS ; aScensus primus dissicilis, sed postea locus

20쪽

so diffundit in ampliorem planitiem, Sed seque clivosam, ad sinistram ingentia praecipitia, addoxtram dissicilis clivus, sic tria milliaria emensi ipsum montis verticem densis nubibus velatum tandem Superavimus. Hic via admodum anguSta eSt, horroremque aScendentibus maximum incutiunt praecipitia cautibuS aspera ex utraque parte, Stygiae etiam hinc & inde palu- deS, quarum maxima Daemonis domicilium ab incolis vocatur. Sed quando ventum eSt, ut ulterius in jugo progredi non potuerimuS, illic inter nubula consedimus ; Primoque Plantas inter saxa & praecipitia periculose collectas in ordinem digessimus, deinde viaticum nobiscum allatum sumpSimus. Plantarum rariores minusque obviae fuerunt sequenteS. Nasturtium petrinum.

His rotundifolia. Viola Martia paluStris. Serpillum hirsutum. Rhodia Radix.

Caryophyllus montanuS minimu8. Sedum rotundisolium Serratum.

Sedum minus ore alibido. Sedum tridactylites.

Cotyledon siτe sedum petraeum hirgutum. Gentianella Bavarica. Gramen Sparteum vica foliacea minuS. Muscus Cupressi facie. Muscus ceranoides Bauhini. Carduus mollis.

Saliae humilis saxatilis, sive

SEARCH

MENU NAVIGATION