장음표시 사용
221쪽
offerres ei sacrificium vespertinum. Vnde licet infirmus corpore, animo tamen sanus, testitimum condidisti, sicut accepimus, testamentum. In quo Pi o tuorum remedio peccatorum, pijs locis, Sc viris religiosis, nec non infirmis, dc indigenti
bu, multa legasti: de filijs, bc filiabus, nepotibus, ic neptibus tuis, necnon de alii, quibusdam personis, ac etiam ipso regno prouida deliberatione disponens. Quae omnia suppliciter postulasti per sedem Apostolicam confirmari, sicut inscriptis authenticis continentur expressa. Nos autem ipsius seriem testamenti coram nobis perlegi fecimus diligenter, di intelleximus omnia rite disposita: Illis dumtaxat exceptis, quae de quibusdam Monasterijs disponere praesumpsisti; nisi sorsan de iure intellexeris patronatus. Cum iuxta Canonicas sanctiones, nulla si lateis de rebus Ecclesiasticis attributa ficultas disponendi. Quare tuis supplicationibus inclinati, testamentum ipsum in caeteris omnibus apprQbantes illud iuxta finale tuae dispositionis arbitrium statuimus, & praecipimus inuiolabiliter obseruandum. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostrae approbationis, constitutionis, de praeceptionis infringere, vel ei ausa
temerario contraire. Siquis autem &c. Vsque incursurum. Datum Lateran. .
Tatam halet ab Eutionem ipsi impensem a Bracarensi Electo, σhonatureti qua pie resamento suo constituit,
dum vivit exequatur. X tenore litterarum tuarum accepimus euidenten, quod cum Apostolica sedes inclitae recordationis A. progenitorem tuum, nomine Re---π- gio , ac Regalibus insgnijs decorarit, Ze ipsum ac successores suos adoptans in B. Petri filios speciales, eos & Regnum Portugalen. specialibus pri- uel egijs, suaque protectione curauerit communire. Tu in regno Domino disponente succedens eidem, ad clementiam eius recurris sub confidentia speciali, non haesitans ullo modo te ab ipsa in iustis petitionibus exaudiri. Inde est quod volens animae tuae saluti, Bd regni tibi commissi tranquillitati consulere ; necnon in posterum tuo generi prouidere, ne intestatus decederes , de rebus tuis mobilibus, de immobilibus testamentum, Episcoporum, de Baronum terrae tuae consilio, ac assensu etiam primogeniti si ij tui, qui tibi debet in regno succedere, condidisti: postulans illud per sedem Apostolicam confirmari, ne ipsum cuiusquam temeritatis violare praesumat. Et quoniam ex humana fragi litate pro violenta Clericorum, dc religiosorum virorum captione, in Canonem saepius incidisti sententiae promulgatae, ingrauia Deo aegritudine constitutus, quod de oroprii corporis salute despctas, a venerabili fratre nostro. Bracaren.
electo absolutionem humiliter postulasti , qui tibi eandem impendit, iuxtx formam Ecclesiae consuetam. Verum quia nullatenus dubitas , quin quod in excessibus huiusmodi, te aliis quam pluribus, quae instigante humani generis inimico te commississe vehementissime doles, diuinam grauissimὸ offenderis
222쪽
maiestatem. Nobis humiliter supplicasti, ut poenitentiam tibia praefato Electo
iniunctam, de absolutionem impensem ratam dignaremur habere, teque alia soluere a debito quo teneris , pro excessibus memoratis Apostolicam sedem adite. Nos igitur existimantes praefatum Electum, Ut pote virum prouidum, α honestum, circa te in praedictis provide processisse, ac maturitatem debitam obseruasse. Processum eius ratum habetesserenitati tuς duximus iniungendum, ut iniunctam tibi ab eo poenitentiam salutarem humiliter exequaris. Et quoniam saluti tuae credimus expedire, ut ea quae pro tuorum peccatorum remedio in testamento legasti, te vivente facias erogari: excellentiae tuae consulimus bona fide, ut id adimpleri facias cum praesens vita Vegetat tuOS artus, non expectans ut post mortem tuam ea alij exequantur, quae potes facere per te ipsum Datum Lateran. vij. Kal. Iunij Anno xiiij.
Ut testamentum seupra 'sola I S. confirmatum faciant obseruari.
S qui tangit montes, & sumigant, cor carissimi in Christo si ij nostri .. : Illustris Regis Portugaliae tetigisse videtur ad poenitentiam salutarem; dum ipsum assi igens aegritudine corporali, eundem ad fanandas aegritudines spirituales induxit. Quatinus &c. In eundem fere modum ut in prima. Vsque illis dumtaxat exceptis, quae de quibusdam Monasterijs ordinare prae sumpsit, nisi forsan de iure intellexerit patronatus. Cum iuxta Canonicas sanctiones, dcc. in eundem fere modum, ut in eadem, usque inuiolabiliter obserauandum. Quocirca fraternitati Vestrae per Apostolica scripta praecipiendo manadamus: quatinus testamentum ipsum faciatis auctoritate nostra firmiter obserauari. Contradictores si qui fuerint, per censuram Ecclesiasticam sublato apta pellationis obstacnto compescendo. Quod si non omnes &c. singuli vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Lateran. vj. Kal. Iuni j Pont. n. Anno xiiij.
FRATRIBvs TAM PRESENTIBVs QVAM FUTURIs REGvLAREM VITAM PROFESSIs IN PERPETUUM.
Stis protectionem P. Petri recipit emonasterium Trem e
cum bonis iapua ennumerat. E sIDERI vM quod ad religionis propositum, & animarum salutem pertinere monstratur, actore Deo sine aliqua est dilatione complendum. propter, dilecti in Domino fit ij, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, scpraefatum B. Ioannis Monasterium, in quo diuino mancipati estis obsequio, gloriosorum virorum Clodouei, &Karoli,&aliorum
223쪽
Regum Francorum prςceptis munitum, & fratrum nostrorum Segoaldi, Bru- nonis, Ioceranni, Guilenci, & aliorum Lingonen. Episcoporum scriptis roboratum, ad exemplar patrum lc praedecessorum nostrorum sanctae recordationi,
Alexandri, Innocentij, x Eugeni j Romanorum Pontificum, cum possessionibus,& bonis suis, sub B. Petri & nostra protectione suscipimus, & presentis scripti priuilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones, qu cumque bona idem Monasterium impresentiarum, iuste, & Canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum, vel Principum, oblatione fidelium, seu alijs iustis modis praeli ante Domino poterit adipisci, firma vobis, vetasque successoribus, & illibata permaneant. In quibus haec proprijs duximus exprimenda vocabulis. Ecclesiam videlicet de villa quae dicitur Corpus sancti. Ecclesiam Atteiense n. Ecclesiam S. Georgij de Similiaco. E clesiam de Birriaco. Ecclesiam de Uineis. Ecclesiam de Trultriaco.Ecclesiam de Asaco. Ecclesiam de Niudis. Ecclesiam de Asinarijs. Ecclesiam de Cortem-miaco. Capellam Montis Barri. Ecclesiam de Buciaco. Ecclesiam de Riciaco. Ecclesiam de Villiaco. Capellam S. Medardi. Ecclesiam de Scolis. Ecclesiam Elliuei. Ecclesiam Camedomen. Ecclesiam de Stea. Ecclesiam de Beleuia, cum Capella de Reu. Ecclesiam de Barro, cum Capella de Torceio. Quidquid iuris habetis in villis S. Remigij, videlicet, Belsontis, Visanei, Teleliaci. Quidquid etiam frater noster Godefridus Lingonen. Episcopus, vobis iuste concessit, de, scripto suo firmauit. In Eduen Episcopatu Ecclesiam de Ionato , Ecclesiam de Suinciaco. Ecclesiam de sancto Germano de Mondauit. Ecclesiam de Tisi aco. Ecclesiam Sanctae Mannentiae, Capellam de Rouredo. Ecclesiam de Cadriaco, cum Capella eiusdem Villae. Ecclesiam S. Medardi. Ecclesiam Sanctae Mariae in villa Iouis. In Episcopatu Matisconen. In Saturuiaco, Ecclesiam S. Andreae, cum Capella S. Leodegarij. Ecclesiam S. Martini de Cereis, cum Capellis ad - eam pertinentibus. Capellam de Bucherijs, cum appendit ijs suis. In Episcopatu Ni uernen . Monasterium S. Petri de Glanno. In Tullen. Episcopatu Ecclesiam S. Stephani. Concordiam piaeterea inter vos,lc sorores Ecclesiae Sanctae Mariae de Rubeo Monte, de Parrochia Asiaca a fratre nostro Gotte do Lingonen. Episcopo, utriusque partis assensu rationabili prouidentia factam , δε- Doris noliri munimine roboramus. Ex donatione Galteri quondam Lingonen.
E piscopi, Ecclesiam de villa Morien. cum appenditijs suis. Ex donatione Manasse rij quondam Lingonen. Episcopi, Ecclesiam de Marmalaus. Ecclesiam de Santingne. Ecclesiam de Pile cum appendit ijs suis , Capellam S. Thomae apud Montem Barrum. Ecclesam de Columbie. Ex donatione Hilduini quondam Lingonen. Episcopi, Domum de Espessa. Ex donatione Hugonis quondam Duς is Burgundiae, Gestium quod habebat in villa Monasteri j S. Ioannis, Et Domum Beati Thomae iuxta Capellam apud Montem Barrum, Furnagium
hominum ultra pontem manentium, ius quod nullus ibi surnum aedificet, praeter vos; pressoria montis Barri, dc prouentus ipsorum. Ex donatione Oddonis
Ducis Burgundiae filij praedicti Hugonis, Gestia quae habebat in villis, scilicet,
Viri eis, Barro, & Atheis, tam in hominibus vestris, quam in hominibus quorumlibet aliorum. Ex donatione Galteri quondam Lingonen. Episcopi, in
Eeclesia de Esposse quatuor libras. In Ecclesia de Pile quatuor libras. In
224쪽
Ecclesia de Columbie, quadraginta solidos monetae Diuionen. Composi tionem quoque inter vos ,& Canonicos de Espissia, super decem libris censialibus usualis monetae, per terram Nobilis viri. . . Ducis Burgundiae, d aliis rebus, sicut in authentico Hilduini quondam Lingonem. Episcopi continetur, rationabili prouidentia factam : necnon & compositionem inter vos.& nobilem virum Guidonem de Capis, super Capella , quam idem nobilis construxit apud Iuleium sicut provide factae sunt, de ab utraque parte sponte receptae. Ad hoc etiam prohibemus 3 ne aliquis Monachus, vel Conuersus sub professione domus vestrae astrictus, sinὰ consensu, dc licentia Abbatis,& maioris partis Capituli vestri, pro aliquo fidei ubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat, ultra pretium Capituli vestri prouidentia constitutum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere forte praesumpserit, non teneatur Conuentus pro his aliquatenus respondere. In Pa tochialibus vero Ecclesjs quas habetis, liceat vobis Sacerdotes eligere, S Dioecesino Episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, Episcopus curam animarum committat; ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Obeunte vero te nunc eiusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars maioris, S sanioris consilij, secundum Deum de B. Benedicti regulam prouiderint eligendum. Decem imus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones aufferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibustibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione, ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura: Salua sedis Apostolicae auctoritate; & Dioecesinorum
Episcoporum Canonica iustitia. Si qua in futurum igitur , Ecclesiastica, secularssve persona, hanc nostrae constitutionis paginam, sciens Contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit , potestatis, hono Isque sui dignitate careat , reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; &a sacratissimo corpore, ac sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis eidem loco sua iura serrantibus , sit pax Domini nostri Iesu Christi; Quatinus de hic fructum bonae actionis percipiant, S: apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. Datum Lateran. per manum
Ioannis Sanctae Mariae in Cosmidin Diaconi Card. Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellarij. ij. Kal. Iuni j, Indictione xiiij. Incarnationis Anno milles moducentesimo xi. Pont. vero Domini Innocentij Papae terti j, Anno decimo-
225쪽
Recipit Atinasterimn cum bonis sius protectione P. Petri.
j V o T i E N s a nobis petitur quod religioni di honestati conuenire di- noscitur, animo nos decet libenti concedere, & petentium desiderijs congruum suffragiuin impertiri. Ea propter dec. usque clementer annuimus , 5c praedecessorum nostrorum, felicis recor. Innocenti j, Lucij, de Clementis Romanorum Pontificum vestigijs inhaerentes, praefatum Monasterium S. Michaelis de Tornodoro , in quo diuino mancipati estis obsequio, sub B. Petri re nostra protectione suscipimus, de praesentis scripti priuilegio communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quaecumque bona deci ut in alio priuilegio, usque illibata permaneant. In quibus haec proprijs duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum Monasterium situm est, cum terris , hominibus in eodem Burgo manentibus, &alijs omnibus suis pertinent j s. Quidquid Guillelmus filius Guidonis quondam Comitis, dc Mallidis Comitissae Nivernen . in eodem Burgo libere vobis concessit ; scilicet
totum territolium , quod infra metas continetur. Decem libras censuales,
S uentas illius terrae , de qua census colligitur in villa Tornodori. Ecclesiam Sancti Ambrosij .de Atheijs, cum terris decimis de pertinenti js suis. Ecclesiam de Laniaco , villa cum pertinenti js suis. Et tertiam partem decimae de Laniaco Castro. Capellam , de villam de Scisci aco , cum pertinenti js suis. Capellam de Melleniaco , cum pertinenti js suis , Ecclesiam de Ualle Pelletan. Cum terris, de molendino. Capellam de Floigniaco,ec villam, de molendinum, cum iustitia, terris , de appenditi js suis. Villam quae Carriacus dicitur, cum molendinis, terris, dc iustitia. Ecclesias, de villas de Caniaco, cum iustitia, & appenditijs suis. Ecclesiam de Spineolo cum duabus partibus decimae , dedecimam molendini Camelli. Ecclesiam Sanctae Columbae cum decimis, de appenditi js suis. Capellam S. Vulnemari , cum decimis, de redditibus suis. Ecclesiam de Anaiaco seruili, cum tertia parte decimae, & tertia parte molendinorum , de molendinum quod iuxta Castrum s tum est, cum terris, de possessionibus suis. Ecclesiam de Pinella, & villam, cum iustitia, de omnibus appendiciis suis. Decimam Finagij de Passum, & tertiam partem eiusdem nemoris, cum terris, de iustitia. Ecclesiam de Crusiaco, cum decimis, de redditibus suis. Ecclesiam de Puteis, cum Donao. Ecclesiam, de villam de Curte Gradu, cum iustitia, & omnibus appenditi js suis. Ecclesiam de Ebro illo, de medietatem decimae, tertias, de redditus, cum pertinent ijs suis. Ecclesiam de Turgeio, cum tertia parte decimae, cum terris, pratis, S siluis. Ecclesiam S. Laurentij de CorZ dc tertiam partem decimae. Vsuarium siluarum de Uvaniat, id de Turceio 3c de Ebrotolo , ad omnes usus de ossicinarum Ecclesiae Samni Michaelis, B: molendinorum du Burgo Tornodori. Et ad omnes usus domus, id furni
226쪽
de Curte Gradu, dc pasturam animalium eiusdem villae &pastiaticum sexaginta porcorum, duas partes decimae de villa quae dicitur Viros. Quidquid tutis Ea betis in Ecclesia de Lentagio, tam in redditibus, quam in decimis. Ecclesiam de Prataieno cum tertia parte decimae, terris, de postessionibus suis. Decimam finagij; quod Stet dicitur. Ecclesiam Sanctae Trinitatis de Barro supra Secanam, cum terris, de molendinis ad eandem Ecclesiam pertinentibus, de nundinis festiuitatis Sanctae Trinitatis, idest, Dominica; secunda, dc tertia seria, de tertiam patiem molendinorum de Villa Morini,cum terris, & pratis. Terras,& redditus de Valerijs, id de Chaale, & de Estorui aco. Terras cum pratis, dc redditibus de Sanctis virtutibus. Capellam de Monasteriolo,cum terris, pratis, si uis, cum tertia parte iustitiae. Capellam & medietatem villae Campaniaci, cum iustitia, terris, aquis, siluis ad eandem villam pertinentibus. In Episcopatu Trecen. Ecclesiam S. Petri in villa, quae dicitur Iasianet, cum decimis, terris, molendi- pratis, de omnibus appendit ijs suis. Et in eadem Parrochia in villa, quae
Trena dicitur, Capellam S. Michaelis. Molendina de Burgo Beraldi, de de Burgo Tornodori, de molendina Bernerij. Duas partes sedis molendini quod Chamelli dicitur. Capellam de Capa, dc totum Finagrium , cum iustitia, dc
vineis. Et terram quae dicitur Charum, de Campii Bamstedi, dc tertiam partem communis iustitiae Vallis Planae. Sane novalium vestrorum, quae proprijsmanibus , aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere, ac extorquere praesiumat. Liceat quoque vobis, clericos, vel laicos liberos, de absolutos e seculo fugientes, ad conuersionem recipere , de eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, venulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, fas sit absque Abbatis sui licentia . nisi arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere.
Discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis
clausis ianuis, exclusis excommunicatis, ic interdictis, non pulsatis Campanis, suppressa voce diuina ossitia celebrare. In Patiochialibus vero Ecclesijs quas habetis, liceat vobis dec. ut in alio priuilegio, usque debeant respondere. Statuimus praeterea, ut quicumque in Castro Tornodori, dc in Patrochia Sancti Aniani moriuntur, scut antiquitus obtentum est, de hactenus pacifice obseruatum, non alibi, quam ad vestrum Monasterium defferanturi nisi sui compotes alibi elegerunt sepulturam. Indulgemus etiam vobis ut in toto Castro Tornodori nulli liceat coemiterium benedicere, seu Ecclesiam, vel oratorium de nouo construere: siluis tamen priuilegijs Romanoru Pontificum. Obeunte vero te nunc eiusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum; nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur. Nisi quem fratres communi consensu , vel fratrum pars maior consilij senioris, secundum Dei timorem, dc B. Benedicti regulam prouiderint eligendum. Decernimus ergo, vi nulli omnino hominum sit praefatum Monasterium dcc. ut iri alio , usque profutura. Salua sedis Apostolicae auctoritate, de Dioeces ani Episcopi Canonica iustitia. Siqua igitur in futurum Jcc. in eundem modum ut in alio, usque,
Premia aeternae pacis inueniant. Amen. Datum Lateran . per manum Ioannis
S. Mariae in Cosmidin Diaconi. Card. Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellarii,
227쪽
Kal. Iunij Indictione xiiij. Incarnationis Dominicae Anno millesimo duocentesimo xi. Pont, vero Domini Innocenti j Papae iij. Anno xiiij.
A sine causa in Laudunenses sententias ferant.
Ic nemo Ecclesiasticae disciplinae coerceri debet insolentia peruer- ri serum, ut eo non opprimantur insontes, cum censura Ecclesiasticam non debeat esse innocentum oppressio, sed correctio delinquen--- P - tum, ut seruus amputata sibi auricula dextera gladio quem Petrus per seipsum exerit, fiat Malchus, se regens, & dirigens in Dei semitam mandatorum. Sane dii fit. ... Maiore, Iuratis Scabinis, de Vmuerstate Communiae Laudunen conquerentibus nostro , est Apostolatui reseratum , quod vos,& alii viri Ecclesiastici, saepe in eos, & in terras, ac familias eorum, ex communicationis, & interdicti sententias sine causa rationabili , ac praeteri sibiuris ordine promulgatis; ipsos per huiusmodi sententias multipliciter contra iustitiam aggravantes; licet super his de quibus impetuntur a quoquam, sint exhiberi parati quod postulat ordo iuris. Nolentes igitur eosdem Ecclesiastica disti ictione indebite praegrauari, cum ex Apostolicae seruitutis ossicio subleuare teneamur iniuste depressos. Vobis, & alijs auctoritate praesentium districtius inhibemus, ne in ipsos , vel earum quemlibet, seu terras, aut familias eorundem, sine manifesta; & rationabili causa, excommunicationis, vel interdicti sententias proseratis. Decernentes huiusmodi sententias, si quae post appellationem ad nos propter hoc legitime inter postam fuerint promulgatae, penitus non tenere. Datum Lateran . iij. Kal. Iuni j Pont. N. Anno xiiij.
Ut in Regem a menta excommunicationis ab stse lata sententia a Regibus vicinis obseruetur.
U M inter . . Armeniae Regem illustrem , & dii. fit. Masistrum,' & fratres Militiae Templi,super Castro Gallonis,& rebus alijs quaestio veneretur ; tibi nostris dedimus litteris in mandatis, utquestionem ipsam concordia, vel iudicio terminares , faciens quod statueres per censuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Cum igitur quidam ex fratribus ipsis ad hoc a Magistro, & alijs fratribus constituti sitissent, ut in eisdem causis agendo, contra ipsum Regem, ac eidem respondendo procederent eclarati essent haec omnia, prout eis iniunctum suerat, adimplere. Idem Rex respondere noluit qnibusdam petitionibus eorundem , & sic iudicio non recζpto , ad quod se Templarij offerebant, bona ipsorum quae habebant in portu Bonelli, dc aliis Armeniae locis,ex quibus pro maiori parte sustentabantur
228쪽
fratres qui deputati ad subsidium terrae sanctae , per violentiam occupauit: Ponens in domibus eorum custodes, qui suis rebus illos uti more solito prohiberent. Caeterum quia neque precibus, neque monitis, idem Rex ab huiusmodi proposito potuit reuocari; eidem Regi ex parte nostra&auctoritate qua sungebaris mandasti, ut custodibus a domibus, & Rebus templariorum amotis, eosdem circa dispositionem rerum suarum consuetae restitueret libertati. Sed
quia nec sic aliquatenus flecti potuit, aut induci, diem praefixisti eidem, infra quem desisteret ab huiusmodi male ceptis, & res suas dimitteret pacifice possidendas; quia paratus eras , si quid aduersus eos vellet proponere questionis, exhibere ipsi quod postulat ordo iuris. Alioquin si duceret in sua iniustitia persistendum, se sciret excommunicationis sententiae subiacere. Cumque ipse
in sua contumacia perduraret ac tu eundem excommunicationis vinculo innodasses: auctoritate Dei, dc nostra omnibus indigenis, & peregrinis in Ierosolimitanis partibus commorantibus districtisis inhibere curasti. Ne ipsi Regi ad faciendam aliquam iniuriam, vel violentiam Templarijs, vel rebus eorum impenderent auxilium, Vel fauorem: alioquin postquam ad eorum notitiam Perueniret, cum ipse Rege pariter se scirent excommunicationis vinculo innodatos. Propter quod contra Templarios magis ipsius Regis ira desaeui jt: nam cunctis possessionibus, earumque, fructibus quas in regno habebant Armeniae, sunt ijdem fratres ipso auferente priuati, exceptis duabus illorum munitionibus, quas dictus Rex non potuit obtinere: Vt autem ipse illos amplius affigeret, degrauaret, cum ad partes Antiochenas iamdicti Templatij accessissent , ad arces suas quas ad huc in illis partibus obtinent, victualibus necessarijs muniendas, idem Rex, sicut ex litteris tuis accepimus, destruxit penitus Catalia eorundem, quae ad huc integra permanebant: licet ad ipsum omnes eorum redditus deuenirent, & sic cultoribus effugatis ipsorum, usque hodie deserta, & absque habitatore perdurant. Alia quoque vice .cum luitant saepedicti Templatij, ut unam de suis arcibus victualibus communirent; homines Regis aggressi sunt eos in quibusdam locorum angustijs constitutos, Et Magistrum ac plures de fratribus, & suis socijs vulnerarunt, unum ex eisdem
fratribus crudeliter occidentes : praeter alia damna rerum, quae tunc ipsis gra-Dia irrogarunt. Nos igitur sustinere nolentes, ut saepefati fratres suis posse Dsionibus spolientur, quae ad dessensionem terrae Sanctae sunt potissimum defutatae: praesertim cum ipsi semper parati fuerint eidem Regi iustitiam exhi-ere, ac ipse contempta iustitia pollegiones easdem per violentiam occuparit. Venerabilibus fratribus nostris. Patriarchae Antiocheno , & Archiepiscopo Tyren . & Sidonien. Tripolitan. Anteraden. Nimocie n. & Famagustan. Episcopis, nostris damus litteris in praeceptis; ut auctoritate nostra praedictam excommunicationis sententiam, tam apud peregrinos, quam apud indigenas terrae solemniter publicantes, eandem faciant per censuram Ecelesiasticamvsque ad satisfactionem condignam, sublato appellationis obstaculo, inuiolabiliter obseruari. Carissimum quoque in Christo. fit. n. I. Regem Ierosolimitan. Illustrem , per scripta nostra monendum duximus , & hortandum. Vniuersis etiam tam indigenis, quam peregrinis in Ierosolimitanis partibus commorantibus, dedimus in mandatis; ut pro reuerentia Beati Petri, & nostra,
229쪽
necnon & intuitu terrae Sanctae, fratribus ipsis, quorum subsidium eidem terraenoscitur non modicum profuturum, iuxta quod tuo consilio discieto duxeris prouidenduna, ad recuperandum iura sua praestent suum auxilium, de fauorem. Quocirca fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatinus tam praedictum Regem Ierosolimitan, quam alios ad praedicta essicaciter adimplenda moneas diligentius, dc inducas. Datum Lateran. TV. Kal. Iunij. Ponti n. Anno xiiij.
ἶ-δVM inter Armeniae Regem Illustrem dcc. ut in alia usque, questio ves i teretur. Venerabili F. N. Ierosolimitan. Patriarchae Apostolicae sedis LePto, nostris dedimus litteris in mandatis , ut questionem ipsam
concordia, vel iudicio terminaret, faciens quod statueret percensuram E clesiasticam firmiter obseruari. Cum igitur&c. In eundem sere modum, ut in alia, usque, per violentiam occuparit. Fraternitati tuae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus; quatinus praedictam excomunicationis sententiam, tim apud peregrinos, quilin apud indigenas terrae solemniter publicans, eandem facias auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam per censeram Ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, inuiolabiliter obseruari. Datum ut in alia per totum. In eundem fere modum scriptum est Archiepiscopo Tyren. dc Episcopo Sydonien . In eundem modum scriptum est. Tripolitan. Et Anteraden. Episcopis. In eundem modum scriptum est Nimoclen. & Famagustan. Episcopis.
I. REGI IERoso LIMITAN. ILLUSTRI.
Super eadem re m praestet auxilium.
U M inter Armeniae Regem Illustrem, dcc. In eundem sere modum m CP ut in littera Patriarchae Antiocheni, usque occuparit, Ue. F. N. Archi uri piscopo Tyren . de Sidonien. Episcopo, nostris damus litteris in praeceptis, ut auctoritate nostra praedictam excommunicationis sententiam, tam apud peregrinos quam apud indigenas terrae solemniter publicantes, eandem faciant per censuram Ecclesiasticam , Vsque ad satisfactionem condignam, sublato appellationis obstaculo, inuiolabiliter obseruari. Quocirca serenit tem Regiam monemus attentius, & hortamur, quatinus reuerentia B. Petri, di nostra, necnon de intuitu terrae Sanctae, fratribus ipsis, quorum subsidium eidem terrae noscitur non modicum profuturum, ad recuperandum iura sua, Regium prestes auxilium de fauorem, iuxta quod supradictus Patriarcha suo
230쪽
discreto consilio duxerit prouidendum. Datum Lateran. xiiij. Kal. Iuni j. Anno xiiij. In eundem sere modum scriptum est, ipsisse pet hoc. In eundem modum, ut in littera Regis ieroso limitan . scriptum est,uniuersis, tam indigenis, quam peregrinis in Ierosolimitanis partibus commorantibus, usque, obseruari. Quocirca Universitatem vestram rogamus attentius, de hortamur, per Apostolica vobis scripta mandantes: quatinus Jcc. ut in cadem Regis Ierosolimitani, usque, iura sitia, vestrum praestetis auxilium & fauorem, iuxta quod supradictus Patriarcba suo discreto consilio duxerit prouidendum. Datum ut in alia Per totum.
Supersedet examinationi Electionis Altatis Cassium. mandat vero vi praeposito Rectori obediant. Em V M Electionis confirmatio postulatur, is qui praesidet examinare debet,
processum eligentium, & personam electi; ut si Canonicum pro cessum inuenerit, & personam idoneam, electionem rite celebratam confirmet: quandoquidem unum sine altero non sussciat, sed necessarium sit utrumque. Licet ergo dilectum filium Adiuulphum Casertan. omnes pariter elegeritis in Abbatem, quia tamen in eius Electione praeter formam quam vobis praefiximus processistis,&ipse, quamuis de industria plurimum commendetur, nobis tamen ad plenum cognitus non existit. Volentes Zc traditionem Canonicam, & consuetudinem Apostolicam obseruare, tam processum
eligentium, quam personam Electi examinare disposuimus diligenter. Verum cum temporis instantis necessias hoc exposcat, ut ipse, qui de nostro consilio , & mandato Rector est vestri Monasterij constitutus, ad ipsius regimen diligenter intendat; ne absente pastore,vicinus lupus gregem inuadat. Volumus, di mandamus,ut urgente huius necessitatis articulo, se a prouisione Monasterij Casinen. personaliter non absentet, sed eo prudentius ad eius gubernationem intendat, quo propensius propter Electionem de ipso factam, ad eius obsequium obligatur. Nos enim cum viderimus opportunum ex causa quam Vobis magis subintelligendam, quam exprimendam relinquimus, tam ipsum, quam quosdam e vobis ad nos ram praesentiam curabimus euocare. Vt diligenti examinatione praemissa, in hoc negotio procedamus, sicut Domino inspirante nouerimus procedendum; id vobis ex speciali gratia intimantes, quod quantum cum Deo poterimus, vestris desiderijs concurremus. Quocirca deuotioni vestrae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus: quatinus in vestro laudabili proposito persistentes, de contra Electionem ipsam nihil penitus attentantes, taliter illi adesse curetis, reuerentiam & obedientiam ei debitam impendendo, quo ipse vestro suffultus auxilio, commisitan sibi officium utiliter
exequatur, & nos interim prudentiam,& honestatem ipsius valeamus plenius experiri. Datum Lateran. ij. non. Iuni j. Pont. Anno xiiij.