Observationes ad uteri constructionem pertinentes

발행: 1788년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Cur coalitus ab inferiore parte colli ut plurimum, non vero ab ipso ostio incipit 7 XXXVI. Si in. re tam obscura meum mihi, qua lecumque sit, fas est interponere judicium. Vaginalis tunicae in homine glutinationem cremasteris musculi actioni, & testis ponderi tribuendum esse cen-

.serem. Cremaster musculus, postquam testiculus in imum scrotum pervenit, vaginalem tunicam po

sterius primo, deinde etiam anterius, S unlique comprehendit XVI , ideoque se contrahcnuo,

ejus parietes anteriores ad posteriores, ut applicet, necesse est , testis vero pondus eosdem parietes deorsum trahendo, u magis magisque conVeniant, tandemque ut inter se cohaereant, essicit. Vapor, qui a superficie externa tunicae albugineae, & ab intern ejusdem vaginalis perpetuo exhalat . in caussa est, cur duae hae tunicae eadem ratione, & ab

iisdem caussis inter se non glutinentur. Ab ejusdem premasteris actione coalescere S in puellulis Nuz-kii diverticula autumo: est enim & in mulieribus premaster, ct cavuin peritonaei processum in puellulis recens natis complectitur, unaque extrema ute'

i ligamenta rotunda a . XXXVII. Cur vero cinquiet aliquis ab eodem premasteris actione, S testis pondere aeque in qua-

qneeptum haud parum facere videntur. I

282쪽

drupedibus non glutinatur vaginalis tunica' Hujus discriminis ratio in ipsa partium fabrica res det, qua disserunt quadrupedia ab homine. Quamvis enim in

quadrupedibus aorta, ct vena cava pone peritonaeum tu cedant, vasa tamen spematica, ct canalis des rens ab ipso peritonaeo undique comprehenduntur. Etenim peritonaeum amplas , laxasque, plicas facit, quae, poliquam intra propriam duplicaturam proposita vasa receperunt, testium vaginalem tuni eam

per ejus Ostium in inguine patulum cum ipsis vasis subeuiit, ct ad testes in scrotum pergunt fa). Funiculus igitur spematicus , qui in quadrupedibus reapse intra vaginalem tunicam recipitur, ut vera. ct unica est caussa, quae hujus tunicae coalitum irri pedit, sic effecit, ut ab hac brutorum fabrica de .cepti Anatomici, eamdem quondam ad hominem traduxerint XXUI . In quadrupedum foeminis obis servantur, ut in mulieribus UIII , Nuc ii diverticula , sed in illis etiam adultis perpetuo patula manent eo, quod intra propriam caveam recipiant rotunda uteri ligamenta, quae in mulieribus, ut diximus Ull I), pone ea diverticula incedunt. XXXVIII. A praecognita propositarum partium fabrica, ct mutatione multae deducuntur notiones, quae non paucas maximi momenti quaestiones meis dico- legales allustrare, multumque tu ea Medicinae parte, quae maau curat, facienda conferre queunt.. Εe a 3 Hasce peritonae I plicas optime describit in equo

elar. Bourgelat antantissimis quondam praeceptor Ineus:

283쪽

aso DE TESTIUM

Et primum, quum haud raro eveniat, ut testis utemque etiam in adultis hominibus perpetuo in abdo .mine, vel in inguinibus haereat quos homines crutorchides Graeci , resicondos Latini appellarunt in , quaeri potest, an hujusmodi homines ad generationem apti, & ad matrimonium admittendi sint: potest uxor divortium petere: potest testicondus homo stupri foecundi accusatus sub an orchidis nomine, & ad generandum impotentiae se defendere. Sed quemadmodum Aristoteles sa) generatim animalia , quorum testiculi in abdomine conduntur, salacissima, ct ad generationem aptissima pronuntiavit, idem de tefit condis hominibus experientia confirmavit. Quid si, quamv:s testes in scrotum sint prolapsi, eosdem ad inguen retrahere , vel

in abdomen refundere ad libitum, S retinere quis poterit Z Qualem adolescentem observavit Felix Pla'

terus b). Nonne minus cautum, minusque eXper

tum judicem decipere , falsumque ab eo .udicium

surripere ille poterit Z Ea retractio locum habet in iis hominibus, quorum testiculi paullo serius e ventre in Protum devoluti, mole parvi ut plurimum, e contrario abdominales annuli paullo stini latiores,& vaginalis tunica adhuc in abdomine patens. Non rari observantur pueri, qui per ludum lummis digitis testiculos in abdomen propellunt, qui iterum postea in scrotum sponte descendunt. Neque nullisiint juvenes, qui amicae, immo nec cujuscumque

venustae mulieris praesentiam sustinere haud pos-

- - -- sum,

ab De reveratione animal. lib. I. cap. IV.

284쪽

sunt, quin eorum testes eum dolore ad inguen, vel S in abdomen retrahantur. De mure, ct m ride jam diximus XXIII. Idem experiuntur quotidie veterinarum pecudum castraxores, qui post disjecta animalia diu eapectare debent, S aliqua uti titillatione, priusquam testeε cum scroto mani. bus possint arripere 3 testes enim usque ad annulum retrahuntur. In arietibus ipso jamdiu observante Graafio a) sa e numero contingit, ut, quum juniores caserare tenta 3 imperui, compressione digitorum per processum peritonaei testes in caritatem ab . dominis propellant, ubi ad Fnein vitae aliquando per

manent.

XXXIX. Quam facilius vero a sic proposta natura loci explicentur, noscantur, ct curentur quamis plurimi morbi, qui in naturalibus partibus circa es. ticulos oriri soliti manus opem postulant squod erat secundo loco demonstrandum , illi norunt, qui, chirurgiae historiam callentes . non ignorant, quam saepius testes in inguine haerentes pro Pu boni us

vel bubonocelibus a minus attentis sint curati. Hozmo go circiter annos natus, vehementi febri, ec ventris doloribus cruciatus, anno δ76st in No-

socomium D. Ioannis hujusce civitatis recipiebatur sic mihi perhumaniter narrabat o Collega noster Imihique amicissimus Penellienati) : morbi , causu inguinis dextri ramici tribuebatur , pro quo curando Chirurgus , postquam repetita digitorum pres- -one prolapsa viscera se in abdomen refud o

285쪽

stimabat, duro, stirictoque usus fuerat subligacuo:

Frevi miserrime obiit: in cadavere testis contusus, ct neerosi affectus in abdomine reperiebatur. Plures hujusmodi dolendos casus recensere possem. ni satius ducerem, ne protinus crimen artis cin dieatur, quod professoris est, aliqua de herniis. S hydrocelibus congenitis delibare , quarum reconditae natura tunc solum in apricum est prolata. quando vera tunicae vaginalis Origo a nuperioribus Anatomicis est demonstrata. XL. Eas congenitas hernias nominavit Hallerus. in quibus , quum proprio sacco careant, prolapsa viscera una, eademque vaginali tunica continentur , qua testiculi. Hujusce naturae sunt omnes herniae inguinales, S scrotales, quibus tentantur quadrupedia. Frequenter admodum ii dem sunt obnoxii infantes recens nati. Quum enim vaginalis tunica pervia adhuc in abdomine tunc sit XX , in ipso partu a matri , vel S ipsius infantis nixi bus, ct post partum ab ingentibus vagitibus, vela fasciis plus aequo constrictis facile intestina in illius tunicae hiantia ostia intrudi possunt. Hujusmodi hernias congenitas oriri posse S in adultis, seu quod vaginalis tunicae meatus a nativitate pervius remanserit, seu quod quacumque de causia post coalitum rursus hiaverit, illustria Archiatri Britanni Zimmermann eXemplum spraeter multa alia, quaehrevitatis causa silentio praetereo satis, superque

demonstrat a . Quotiescumque Practici, hernias,

286쪽

ineidentes, intestinum, omentumve, aut utraque eodem cum teste sacco Comprehensa invenerunt, rem minus intelligentes, eam explicare conabantur ab herniae sacco cum tunica vaginali testis propria coalito 3 quas membranas eo modo Coalitas temporis progressu inflammari, suppurari, S tandem disrumpi, sicque communem saecum esseere conjiciebant. Sic interpretatur acutus , S perspicax Morgagni Hippolyti l osci observationem, in qua puerum se vidisse, asserit sa , enterorete inorantem, in qu. manifeste inspexit, atque osendit Maginam testiculo a peritonaeo factam, quae ita erat dilarata in suo eaortu usque ad snem , S fundum, ut duo digiti facile ingrederentur Crederem sanimadvertit Morgagni b forsitan perraro aluuo ea fuHruptas hinc imam sacci hemiae partem, inde fummam vaginalis tunicae in unum rubum coaluisse. Nec alio modo explicat Ioannes Ernestus Neubauer pro . priam observationem anatomico chirurgicam de epiplooscheoceis , cujus receptaculum peritonaei mentie-hatur processum. restem N epidi midem simul conistinentem ς . Quum autem Ilascus in proposita Observationa, id saepe se vidisse, S celeberrimis Me. dicis ostendive, adfirmet, Morgagni hallucinctum

esse hominem, eos qui aderunt, suspicatur, extenuatione fortese, ου adhaesone utriusque runicae cum inter se, tum ad testiculum tanta, ut hie extu herans intra saccum herniae, in eo omnino ese videretur. Sed non est hallucinatus Boactis, vera ipse vidit,

a) De facultate anatom. Lect. Ι. pag. 9.

287쪽

vidit, vera, qui aderant, Veraque conjectavit sagax Meryus, qui in singulari sua ejusdem modi obia1ervatione, ut quadrupedum plerisque, ita homini. de quo in illa agitur, testis vaginam a ventris cavo ad testem perviam obtigisse suspicabatur sa). Idem de Neubaueri observatione sentiendum est. XLI. In mulieribus inguinales herniae congenitae a vulgaribus herniis nulla nota differunt: processus enim pcritonaei, qui prolapsa viscera recepit, sit ne naturalis, an praeter naturam, nec dignosci poteli, nec ad curationem quidquam resert. Quum vero, observante Georgio Arnaud b), in teneris puellulis inguinales herniae frequentiores sint, quam crurales, contrariumque evenire soleat in adultis mulieribus, hujus discriminis ratio petenda videtur a Nuckii diverticulis adhuc perviis in illis, ocelusis in his, ideoque illarum herniae inguinales inter congenitas esse numerandae.. XLII. Pauca de herniarum Congenitarum curatione monebo, quia a vulgarium curatione haud multum discrepat. Ut enim in vulgaribus herniis quum intestinum, vel omentum in abdomen reis pellere nitimur . non nimis pertinaciter compressionibus est insistendum, ne prolapsa viscera, quae forsitan proximis partibus adhaerent, laedamus, eadem cautio, ac diligentia est adhibenda in herniis Congenitis; ne una cum visceribus prolapsis testem

17 i. observat. III.

288쪽

centundamus, S pessundemus eo magis, quod nul .lis certis notis ante sectionem praenoscere valemus,otrum vulgaris, an congenita ea sit hernia, quam ectaturi sumus: sic quotiescumque ad eam sectionem deveniendum sit, ea admodum caute, suspensaque manu peragenda est, ne testiculus ipse scalpello vulneretur. Quanti sit plana perieuli ea vulgares hernias radicitus curandi via, qua, repulsis in abdomen visceribus , integrum saccum lino deligare, & infra vinculum abscindere jubent, ab aliis est demonstratum ; sed , ut alias mittam rationes , quibus haec alligatura ab usu peritis Chirurgis jure , meritoque improbatur, per eam h mini congenita hernia laboranti virilitatem adimi, quis non videt XLIII. Ut Hallerus congenitas hernias dixit, quarum saccus a testis vaginali tunica esseitur

XL , sic experientissimus Poti a , aliique hydroceles eas nominarunt congeni as, quarum aquae, eadem vaginali tunica contentae , cum ampla abdominis cavea communicant; in hujusmodi hydrocelibus, si tumor vel leviter digitis premitur, cedit humor , & a scroto in abdomen refunditur, ab eo vero in scrotum relabitur, statim ac tumor dimittitur. Hydrocelibus congenitis, quas nutrices pro pneumatoccis vulgo habent, aeque frequenter patent, ob vagiualem tunicam adhuc in abdomine perviam, infantuli recens nati, ac diximus eos patere herniis congenitis XL). Aliquando tamen S in adultis sunt observatae; quo in casu, etiam

289쪽

etiam post illius tunicae coalitum , factas sulsis

crederem, a nimia madore laxatis, ct tandem ex solutis nexibus, ct vinculis, quibus illa conferbue rat, quemadmodum a longa maceratione laxantur,

ct solvuntur in cadavere XXII 3. XL U. Locus hia esset aliquid de variis hydro celis speciebus , ct de earum curatione dicendi ,

sed ne nimium ab Academiae instituto recedam. ct ne longius vestra abutar patientia. hoc unum addam, raro quidem, quandoque tamen evenire, ut idem homo ab eodem latere duplici hernia laboret, altera Vulgari, congenita altera, cujusmodi easus superiore anno in hominis quinquagenarii Caadi Vere se se mihi obtulit; fieri quoqye posse , ut

in eodem homine, ab eodemque latere hernia vulgatis, S bydrocele congenita insint, qualem morbum curavit celeb. noster Penchienati.

Haec habebam , humanissitat Socii, quae ac tissimo Vestrum omnium judicio subjicerem. Hane di Srtationem IV. Idus Martii hujusetianni I78S. in Academia recitaveram, quum praeclari stimus aeque ac humanissimus Academiae Praeses Comes Salutius pridie Kalend. Majas Acta

Regiae Acad. Paris. anni I78O., huc recenter es lata, mecum communicavit, ut praestantissimi Vicq-d'AZyr observationes anatomicas circa idem

argumentum habitas legerem, quae in iisdem Actis pag. 49ψ. cus hoc titulo exstant: Recherches juria tructure, S la postiou des testiculas, consideris dans la e arite abdominale des foetusi fur leur pas-j are hors du ventre, N fur l'obliteration de la tuniisque vaginale , pour fervir de fuite aux observations publiees en I76 t. par ur. Dan Hunter sur te meme tuet. Summo sum gaudio affeetus, quum vidi

290쪽

observationes celeber. hujus Viri cum meis gene ratim eonvenire ; quum vero ipse comparatam anatomen, S plerasque physiologicas, ct patholo gicas quaestiones intactas reliquerit, an mearum observationum , quae majori experimentorum numero sunt fretae , aliquis adhuc futurus sit usus , aliorum esto judicium. - Negat Vicq-d'Agyr cremasteri musculo quidquam cum gubernaculo commune esse eo, quod inmaturis foetibus illum semper a gubernaculi teliquiis valde remotum invenerit; verum quicumque animum adverterit ad gubernaculi, non dicam obliterationem, ut Vicq-d'AZyr autumat, sed Conversionem, facile etiam intelliget, cur tunc temporis diversae. S adeo remotae istae duae partes appareant 1 semper tamen cremaster cum reliquo gubernaculo in imo scroto ad testiculi basin continuatur, quod ipse negat. Testis in scrotum descensum textus mucosi vi contractili tribuit, quae nulla est, ut superius contra Palletiam, qui eadcm, hac in re , t quae Uicq-d'RZyr, sentit, probare sategi. Recte funiculum spematicum extra , retroque, vaginalem tunicam situm esse adnotat, non Verciquum addit: ce qui ne se trouve pomi ainis dans les prolongemens contre nature, que forment les hernies ordinatres; d'ou il 1ὸ fuste an moen de plus, polir lex disinguer de cellas de nati ance ; funiculus enim spermaticus in vulgaribus herniis aeque, ac in con- genitis, semper extra, retroque peritonaei proces sum decurrit, nee inde ulla certa nota, quae hasce

ab illis distinguat, elici potest. Peritonaei diverticula in sequioris sexus foetibus negare videtur; nihil enim animadversione dignum

SEARCH

MENU NAVIGATION