Historia S. Huberti, principis Aquitani, vltimi Tungrensis, & primi Leodiensis episcopi, eiusdemque vrbis conditoris Arduennæ apostoli; magni thaumaturgi. conscripta a Iohanne Roberti, Arduennate andaino, Societ. Iesu sacerdote, ..

발행: 1621년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

v ITA

ctu peracta: quae non sunt seruarum densitate supprimenda tenebrarum, sed clarissima voce praedicanda litterarum. Nam Dominus, fons,& origo operum iustorum , linguas etiam in- fuistium Hsertas facis; & ad audendum quodammodo nostram excitans infirmitatem,m nu verbi sui torpentem commonefacit dicens.

peri os tuum, se ego implebo istud Redundat ergo in laudem Domini, quicquid generositatis , atque nobilitatis paret in factis deuotissimi serui: niaxime cum dc Dominus in mirabilibus factis famulorum se tributorem ac liberalissimum commendauerit datorem dicendo. Sine me nihilpotestis facere. Erit ergo crus munificentissimae pietatis , vires tribuere, sancti viri opera stilo signanti: qui adiutor eius extulit digna relatu peragenti. Nec vereor rusticitati imaunentes Grammaticorum ferulas,cum mihi non sit animo orationem oblinere Rhetoricae melle dulcedinis, vel Dialecticis astringere nodis, aut declamationibus ludere comicis, sed potius veritatem qualibuscumque perstringere verbis. Quod dum meos sotam ce -' perhorruisse, tantum opus eos video, ut pace eorum dixerim, timore victos intermitae. Erit autem prudentis, studiosique lectoris, inscientiae Compati, superflua quaeque dic.

creto confodere calamo, mantia supplere, im correcta corrigere, &, ut bona bene vicantur,

fructuoso studio elaborare. Sed nostrum tandem

52쪽

dem est vela pandere flaminibus Sancti spiritus, & narrationem operum eius aggredi cupientes , quascumque vult, ipse gubernatore, feramur in oras. Neque enim illi mos est, incomitatum iter relinquere de se praesementibus,& illo comite, nulli locus erit laesitro discrimini. Igitur primum qualiter initium eius Praesulatus Domini se dedicauerit voluntati, dicamus; exin quibus, & quantis floruerit muraculorum insignibus, subnectamus : tum deinde ad gloriosum eius transitum,verbi pedem

transferamus. Quod tanto tutius, DEO fautore , poterimus peragere , quanto narratio nostra, non rumusculis quorsumlibet aucupatis conseretur; sed, quae coram ' fuit cernere, par fuit etiam posteritati legenda contradere.

EXPLICIT PRAEFATIO. I N C I P I V N T C A P I TV L AEC A P. I. in liter pes decessum egregi, Antistitis Lamberti, beatiu HvB E R T v ssit eseri , ei que sedi, consensus delium, Praesalsurrogatin. II. aliter in initio Praesulat ut, sanctis operibus insistendo, is conuersatu

III.

53쪽

13 VITA

De oraculo, anno ordinationis suae duodecimo,

diuinitus bi ostenso, quo admoniti e , ut ossa Beati Lamberti , a valerisensi oppido su DLerer, o in locum, ubi illa passus fuit, referret. moder illa cum magno veneratIonis honore,Vamore executus s.

aliter,postquam ossa beati Lamberti, ven rabiliter terra mandauit, de virtutibus in virtutes magis mansique beatin HvBERIVS excreu rit, Idolaque confregerit, ct in eorum locis, Chri in Rasilicas construxerit, multorique Idolorum erroriabus deceptos, sua praedicatione ad Christi gratiam

reuocauerit. V.

De Muliere , cuius manus, propter inhonor Iionem disi Dominicae,sunt contracyae, operora-

ionem eiusdem S cIissimi vira, pristinae sanum ii restituta. v I. De pluuis diu terris negata, opereius orati nem, mirabiliter re ita. v II. De Muliere a Daemonio liberata. VIII. De eo, odigneis aciebus visis,diem extremum vitiserae,proximum essepraedixit. IX. De domo istim , caseoli incendio flagrante,

54쪽

cim praesentia is oratione , liberat

De suorum naufragosa periclitatione fan ut rum, eorumque per intercessionem eius , liberi. .

rione .

XI. Halitra per quietem , Angelo sibi noriante, excessum suum cognouerit, o qu)d, quantose via

ciniorem morti didicit, tantopromptiorem, deuo-rioremque diuinis obsequii,s amplim mancipau γ it, ac superni Iudicis optutibus praesthiandum exhj erit.

XI I. ualiter locum uouraesuae, in Cassica beati Petri principis i solorum, iuxta altare beati Albini Confesseris Christi , praesitus futurorum,

designauerit,qualiterque, in fante vocationi uae Iempore, rogatu quorumdam nobilium, quandam sticam Domino dedicaturus , Bracbantum perrexerit, indeque acerrime bris ardore correptus, ad Amumpropriam remeaverit.

XIII. De eo, quod cuidam Dissipatorumsuorum dixit, in eadem, quά quisebat, domo, hosis antiqui adesse pr. tiam, se quod eius iussir, affersione aqu ebeneHepae, ab eadem domo eius nifugata machi

namenta.

X IIII.

De Ira tu eius, ct his, qua in decesse, o erga exequias pulturam, Elius actasunt.

55쪽

Y V. maliter a Cartimanuagloriose Rege , eiustam sanciti xnri corpus a locoprim epulturast elatum, eris alio loco honoris cosiocatum. XVI. ualiterseb pii mo , atque orthodoxo Lu --rco Imperatore , eiusdem sancti viri corpus a mulcania Venerabili Episcopo, a secundo locosepultu suae tessessum, oris Monasterium Andrimum transuectum , ibique honori ce recondia

tum.

INCIPIT VITA SANCTISSIMI HVBERTI, ECCLESIAE

T v N C R E N s I s E P I s C o P I ET CONFESSORIS.

ALITE R POST DECES SVM egregiv ntisitis Lamberti, Beatus HuBER Tussi electus, ei quesedi,consens delium, Praesulsurrogatu Posτ gloriosum beatissimi,ac praecellentis. simi Antistis L amberti, rebus humanis excessum , qui Pontificalem apicem , apud

56쪽

Vrbem Tungrensem, quadraginta annis stro- nue serens, vitae quidem exempla posteris dereliquit, mortis autem acerbae viriliter ferendo discrimina, &summi pastoris vestigus inhaesit, quantum amoris circa Dominicas oves habet et, aperuit ; utpote quibus & vivens vitae contulit pascua, S pro quibus non metuit momtis subire dispendia; HvBERTus venerandus Praesul eius sedi surrogatur Episcopus: cui non erat virtute secundus; Namque Pastor ille pius, qui deuicto mortis Tyranno , Oues suas solari dignatus est dicendo, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, eidem gregi talem, ac tantum praetulit Pastorem, per cuius opera, vera sua esse verba ostenderet, virtusque in eo pollens, Christum in se& loqui, & operari clamaret. Egitque, ut aflb-let; diuina prouisio, ut, quia optimi Pastoris destituebantur solatio, non rictibus luporum te ritae, per diuersa dispergerentur,dentibusq; dilacerarentur: sed succederet eis Pastor, qui humilis gregis curam gerens, fessas subleuaret,nactas alligaret, laceratas sanaret, Luporumque rabiem ab earum insectatione, procul protumbaret; nec iam Ecclesia Domini fieret lustrum ferale, sed expiatum a sorde nocentium, &se . renatum ab angore luporum, redderetur Domino templum herile. Iuvabatur namque praedictus Domini sem

lus, non modo Christi exemplis, sed & praed

57쪽

ces oris sui nuperrimis institutis,quia & hum nam mentem hon tam instruunt prisca, quan- . tum praesentia; nec eo infirmi conualescunt exemplo, multo sibi superiorum, quo ad aemu- lationem prouocantur, ex Visione coaequalium. Vnde actum est, ut isdem venerandus vir, S lectione scripturarum , quae sibi agenda forent, addisceret; opusque lectionis paterna aemulando opera, perageret, Operisque pastoralis non segnis executor existeret, atque ideo ossicij E- pii copalis non incongruus Minister ferct. Igitur ut vox veridica, Veritatis Ore prolata, Com-Mait Leto. pleretur dicentis, I bisunt duo, vestir congi ei ii in nomine meo, ibi sum in medio eorum, consensu ' unanimi fidelium , talis ac tantu vir, Cathedra, ut dictum est, Praesulatus Dominici gregis, donatur , Ut, qui eatenus sibi tantuna profiterat, & sub schemate priuatorum delituerat; Domini, quasi quidam clarissi-Mest. sis. mus lychnus, impoΠeretur; quatenus elus exemplo, cunctu in domo Domini positis, luminis cla- ritas praeberetur.

ALITER IM INITIO PRAESUL ilatu ui, sanctu operibus insilendo,

i conuersatus. SciLNs namque memoratus, & saepe memorandus vir , aliam legem esse subdito-

rum,

58쪽

rum, aliamque praelatorum , scilicet ut subditus quisque curet ne pereat, iacue sui exemplo alios perdat: Praelatus autem, ut non solum s u- perintendat suae, sed S Iudex, prouisorque cogatur vitae fieri alienae: non ei sussiciebant ca, quae sibi olim sectanda proposuerat, sed in ar-aiora tendens, magnopere studebat antiquorum Patrum sectari vestigia. Vnde non quemlibet sibi in aemulatione proposuit, aut Virtutum ignobilitate degenerem, aut inscientia Ve- cordem, aut mollitie segnem; sed illos potissimum , qui voce Domini audita dicentis, Si vis perfectas esse, vade, vende omni. r, qv.e habes,

or da pauperibus, habebis thesauraun in caelo es veni, quere me; studuerunt nihil mundiale appetere, sed explosis terreis cupiditatibus i quid eis rei familiaris sit perfuit, curauerunt sub uno congerere, S singulis pro neccssitate submin iastrare. Vnde factum est ut initium eius Praesae latus, talibus , tantisque dedicaretur auspicus, in quibus non initium bonae intentionis, sed perfectio fulgeret operis. Distractis igitur, siqua ei superi uere in re priuat a , studebat ea, non sub cauo terrae cespite abscondere , aut aerugini consumenda tradere , furibusue diripienda relinquere; sed Euangelicos denis conquirere , qui se in aeterna tabernacula

valerent recipere.

Erat namque largus erga indigentiam incipum, refocillator pauperum , & secundum Scriptu-

59쪽

εας 4. o. Iamiseros sericors.

Martyrii

auidias,

Scripturam , Pater Orphanorum, ostro viro m tribus eorum. Opprcssis adminiculabatur, inopum miserebatur, suaque pro Domino relinquentibus, pio affectu patrocinabatur. Tribulationem patientibus, strenuus consolator aderat, S carcere praeclusis , nec non diualium poena subactis, eius visitatio atque subministratio non deerat. Sed & quocumque pedem. ferre libuisset, in manu illus, eleemosyna desudabat, quousque pauper Occurreret, cui eam tanquam Christo, committeret. Et quia moris est proficientium , praeterita boni operis

exercitia a mentis acie Hibducere, quo acutius . . ad ea,quae sunt arctiora mentem valcant deuicatam igni re,atque iam iamque sesam, appetitu noui operis recreare; viro beato non satis erat, talibus ac tantis virtutum insignibus cluere; sed reminiscens perfectionis decessioris sui, Ordebat cupiditate NIartyry, minus se deputans habere persectionis, qui nondum pro Domino morti tradidisset etiam ossicia corporis. Doloris namque illius interni amaritudinisque animi, quo flagrabat amore Martyri),testes erant lacrymae,quae solent prodere intima conscientiae,quas in recordationem B cati Lamberti, solitus erat dolor elicere , genarumque o hes assidua humectatione alluere. Vnde inter pias exuberationes fletuum , atra suspiria pulmonum, crebro talia conquestus est. O me in-foelicem, terque miserandana, cuius sic peccata

60쪽

in tantam sustulere congeriem,ut non idoneus, dignusque possim reperiri consortio tanti viti, Martyrij triumphum subeuntis , palmamque victoriae inuadentis. Sic sic, nimirum impe sectionis sese arguebat; ut quo magis perfectus, eo sibimet videretur exiguus. Minusque oculum mentis tendebat in his , quae in se iam &victore Christo subegerat, & satore bona nutriuerat: sed ad capellanda aciem irreuerber to tendebat obtutu, quae nondum ob conse uationem humilitatis,Christi ei discreta largi ras attribuerat: attendens illud, quod a Sanga praecipitur Scriptura. nto magnus es, humi Ita te in omnibus,incoram Domino inuenies pritiam. His igitur, & talibus exerciths, in gymnasio sanctae Ecclesiae , per annos duodecim exercitatus, his palestricis certaminibus, contra carnis hostes , acrisque Principes est praeliatus.

D E O RACU LO, ANNO ORDIN, rionis suae duodecimo, diuini: bi senseo, quo admonitin est , ut ossa Beati Lamberii a Traiectens Oppido se steret, Hr in locum, ubi Hupa fuit, referret inodo illa cum magno

venerationis honore,est amore executus es.

D Anno

SEARCH

MENU NAVIGATION